Immagini della pagina
PDF
ePub
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Apollonii dróg wow dare volui, quales scimus a veteribus

grammaticis adcurari solitas eorum poetarum, quos deinde enarraturi et emendaturi essent: vel potius eam ipsam recensionem, quam illi grammatici huius carminis reliquerunt, paulum quidem usibus nostris adcommodatam. Cuius rei hovitas et difficultas non dubito, quin errorum benignum numerum proseminaverit, qui laborem quamvis pervicacem effugerint, in novorum exemplarium munditie mox sint emersuri. Itaque tantisper reliquis grammatici officiis, quae diógdwow subsequuntur, supersedendum putavi, dum de hac re certius constiterit. Deinde repetetur editio maiore cultu: adicietur unus an alter prolegomenon liber de insigni huius poetae ad quaestiones Homericas, qui minus adhuc apparuit, usu. Interim si forte eius legendi non maior erit ardor eruditorum, quam usque adhuc fuit, libellus tamen Teubnerianus inspici et versari aliquo cum fructu poterit. Certe earum rerum, quae ad diogowrixòv et άvayvaotixòv veterum pertinent, adeo ante oculos exposita summa nondum fuit: quotiens spes facta expositum iri, singulari aliquo casu ad irritum cecidit. Arcadii regi tóvav undeviginti aut viginti libri editi sunt, vicesimus primus, qui secundum лívaxa praefixum eam doctrinam continebat, reperiri non potuit. Villoisonius cum Iliadem codicis Veneti Marc. 454 per Jo. Antonium Coleti edendum curaret, passus est omitti accentus cum maximo horum studiorum incommodo ac detrimento, quod resarciri iampridem oportuit.

Codex bibliothecae Florentinae Laurent. plut. 32, 9 is est, qui ab eadem manu Sophoclem, Aeschylum, Apollonium continet cuiusque per Elmsleium maxime praestantia innotuit. Apollonii collatio ab Ang. Mar. Bandinio olim confecta per Wellauerum edita est, quae pro illa aetate non fuit indiligens. Sed pleniorem transmissam habui a Franc. del Furia, viro illustri, de nostratium studiis identidem egregie merito: postremo Henricus Keilius in itinere Italico librum eximium magna cura et intelligentia semel iterumque perlustratum excussit mihique suum exemplar ultro non pretio, sed, ut aiebat, amicitiae iure uten

dum obtulit. Haec igitur collatio cum plurima alia plane in cognita ex eo libro, tum illam accentuum novitatem protulit, quae in hoc volumine primum, posthac fortasse in aliis conspicietur. Scilicet, quantum ex libris accuratius iam collatis apparere videtur, Harleiano Odysseae, Palatino Anthologiae, tragicis Laurentiani libri, vestigia eius etiam alibi extant satis luculenta. Verendum tamen est, ut praeter epicos usquam firmiori vestigio insisti possit. In ipsis epicis, atque adeo in ipso Apollonio saeculo decimo diversa secuti sunt grammatici.. Huius altera fuit recensio, cuius discrimina plus quinquaginta locis in Laurentiano 9 a prima manu adnotantur; tota extat in codice Laurentiano 32, 16 et in Guelferbytano. Differt in his, quod liquidae non geminantur, v ¿pɛλx. nisi ad hiatum vitandum non admittitur, iota subser. omittitur, ovdé et μndé ubique coniunclim, лéo рго лεQσ cum anastrophe scribitur, oxytona in extremis versibus acuuntur, subtiliora de anastrophe et enclisi praecepta fere negliguntur. Horum pleraque in codice Veneto Villoisonii, qui eiusdem cum Laurent. 9 aetatis est, deprehendi videntur: de liquidis testatur Villoisonius praef. p. IV; littera paragogica ita fere expressa est; iota si in ordine adscriberetur, ut in Laurentiano fit, credo a Villoisonio alicubi adnotatum esset, subseriptum ubique, ut in exemplari Coletiano legitur, certe non fuit. Reliquorum si forte eadem sit convenientia, illam rationem putaverim noviciorum Aristarcheorum: codicis Laurentiani origo indidem repetenda erit, unde scholia.

Utut est, faciam quod Villoisonius praetermisit, ut earum maxime rerum, quarum ratio et vetustas vel aliunde comperta est, vel ex ipso codice evincitur, conspectum exhibeam.

De prosodia grammaticorum Alexandrinorum, quae pars potior est tou άvayvwotixov, doctas dissertationes habemus K. Lehrsii viri perillustris: quibus quae explicita sunt, clara et perspicua eadem prodierunt ex codice Laurentiano, poteruntque hoc loco recognosci. Quae reliqua sunt, pleraque delitescunt et extenuantur, ut adeo de gravissimis quibusdam in praesens sit ampliandum.

Πυθώ δέ, κρήνην δέ et similia extant in cod. Laur. vicies quinquies eo, quo edidi, modo et quo grammatici praecipiunt:

undecies ita ut commemorat Apollonius de adv. p. 592, 30, quae axolotos ouvragis appellatur An. Bekk. 702, 13, coniunctim cum duplici accentu; ita etiam ladé, quod probat Apoll. de adv. p. 589, 27: quater fere vulgatum in modum, Totaμóvde, qui gliscere coepit iam Herodiani aetate, siquidem scriptum invenit IL II 445 ovde. Archetypum cod. Laur. ad vetera illa τονικά παραγγέλματα exactum fuisse videtur, de quibus Apoll. 593, 19, quae cuiuscumque fuerunt, sine dubio separandas voces et duas esse partes orationis monebant. neque improbabile est, maxime alia quaedam reputanti, Apollonium poetam ipsum inter primos de ea particula rationem in iisse; qui locos Homericos singulos nullo omisso imitatus sit; qui B 192 levxavíŋv dé dixerit ad exemplum correctionis Aristophanis Byzantii Od. 349 aut suae ipsius II. 497. Incertus sum, habeatne cod. Laur. I 53 tò d' inάvetov, quod ex Apoll. de adv. 591, 3 a diorthota inferri potuit: poetam fecisse a Zenodoto inductum Il. E 385 non credo.

In déus librarium cod. Laur. Apollonii et Herodiani praeceptis usum esse apparet. noviens cum inveniatur, quater emendate, reliquis locis levi cum discrimine extat, nusquam adscripto 7. Scribitur tamen etiam praeter illam formulam pro os 189, 1406, ceterum tonixòv saepissime. noviciorum grammaticorum hunc conatum Lehrsius existimat. Apollonius poeta quid statuerit, vix satis liquet. Scripsit déus, ὡς ἐπέοικεν εἰ τὼς γὰρ θέμις: praeterea vero anxie reddidit Homerica, Od. N 286 B 802 et ▲ 692 itidem ▲ 692, devitato nte Déuis Od. I 268, quod Apollonius Dysc. de adv. 559, 6 pro are, et Herodianus II. O 365 pro úte acceperunt.

5

De dubitativo quae a veteribus technicis praecipiuntur, minus quam expectes disertim exhibentur. Leguntur emendate in enunciato non suspenso П 12, 14, leviter corrupta 676, sq., 1073, sq. 44. In sententia pendente bis inveniuntur, sed utrobique alterum vitiose, B 77, I 399. Quod genus Lehrsius p. 62 med. commemoravit, uno loco B 246 recte traditum est, octo aliis restituendum fuit. Memorabilis praeterea usus particulae pro εl, quem exhibui A 491 730, posthabui I 402, 815. Hoa, cuius a Lehrsio p. 58 mentio facta est, extat distincte in cod. Laur. I 558.

"

« IndietroContinua »