Immagini della pagina
PDF
ePub
[blocks in formation]

EPITOME LIBRI XI.

QUUM Fabius Gurges consul male adversus Samnites pugnasset, et senatus de removendo eo ab exercitu ageret, Fabius Maximus pater, deprecatus ' hanc filii ignominiam, eo maxime senatum movit, quod iturum se filio legatum pollicitus est, idque præstitit. ejus consiliis et opera filius consul adjutus, cæsis Samnitibus, triumphavit. C. Pontium, imperatorem Samnitium, ductum in triumpho securi percussit. Quum civitas pestilentia laboraret, missi legati, ut Æsculapii signum Romam ab Epidauro transferrent, anguem, qui se in navem eorum contulerat, in quo ipsum numen esse constabat, deportavere: eoque in insulam Tiberis egresso, eodem loco ?ædes Æsculapio consecrata est. L. Postumius consularis, quoniam, quum exercitui præesset, opera militum in agro suo usus erat, damnatus est. Cum Samnitibus pacem petentibus fædus quarto renovatum est. Curius Dentatus consul, Samnitibus cæsis, et Sabinis, qui rebellaverant, victis, et in deditionem acceptis, bis in eodem magistratu triumphavit. Coloniæ deductæ sunt, Castrum, Sena, Hadria. Triumviri capitales tunc primum creati sunt. Censu acto, lustrum conditum est. censa sunt civium capita ducenta septuaginta duo millia. Plebs propter æs alienum, post graves et longas seditiones, ad ultimum secessit in Janiculum: unde a Q. Hortensio dictatore : deducta est, isque in ipso magistratu decessit. Res præterea contra Volsinienses gestas continet: item adversus Lucanos, contra quos auxilium Thurinis ferre placuerat.

1

Hunc sibi ignominiam] Duo berina ædem Æsculapio constructam Hearnii codd. Andreas et Campanus fuisse. babent hanc filii ignominiam : quod 3 Deducta est] Forte reducta ést. anteponendam videtur.

GRONOVIUS. 2 Sedes Æsculapii constituta est] 4 Thurinis) Vulgo Tyrrhenis. Sed "Jubet Sigonius emendari ex fide vet. Pighius ex Plin. 1. XXXIV. c. 6. et lib. Ædes Æsculapio consecrata est. Henr. Valesius ex Val. Max. 1. I. c. 8. Vous Hearnii codex, ut et Campanus, probant legendum esse Thurinis. Et præfert quoque ædes. Si nihil muta- vero longius dissiti sunt Lucani a tur, certe sedes intelligi debebit pro Tyrrhenis, quam ut eis graves esse æde. Constat enim ex Festo, I. IX. potuerint. et Valer. Max. 1. I. c8. in insula Ti.

[blocks in formation]

QUUM legati Romanorum u Gallis Senonibus interfecti essent, bello ob id Gallis indicto, L. Cæcilius prætor cum legionibus ab iis cæsus est. Quum a Tarentinis classis Romana direpta esset, duumviro, qui præerat classi, occiso, legati, ad eos a senatu, ut de üis injuriis quererentur, missi, pulsati sunt. ob id, bellum iis indictum est. Samnites defecerunt. Adversus eos, et Lucanos, et Bruttios, et Etruscos aliquot præliis a compluribus ducibus bene pugnatum est. Pyrrhus Epirotarum rex, ut auxilium ferret Tarentinis, in Italiam venit. Quum in præsidium Rheginorum legio Campana cum prefecto Decio Jubellio missa esset, occisis Rheginis Rhegium occupavit.

EPITOME LIBRI XIII.

VALERIUS Lævinus consul parum prospere adversus Pyrrhum pugnavit, elephantorum maxime inusitata facie territis militibus. Post id prælium cum corpora Romanorum, qui in acie ceciderant, Pyrrhus inspiceret, omnia versa in hostem invenit, populabundusque ad urbem Romam processit. C. Fabricius, missus ad eum a senatu, ut de redimendis captivis ageret, frustra, ut patriam desereret, a rege tentatus est. captivi sine pretio remissi sunt. Cineas, legatus a Pyrrho ad senatum missus, petiit, ut componendæ pacis caussa rex in urbem reciperetur. de qua re quum ad frequentiorem senatum referri placuisset, Ap. Claudius, qui propter valetudinem oculorum jamdiu consiliis publicis se abstinuerat, venit in curiam, et sententia sua tenuit, ut id Pyrrho negaretur. Cn. Domitius censor primus ex plebe lustrum condidit. censa sunt civium capita ducenta septuaginta octo millia, ducenta viginti duo. Iterum adversus Pyrrhum dubio eventu pugnatum est. * Cum Karthaginiensibus quartum fædus renovatum est. Quum C. Fabricio consuli is, qui ad eum a Pyrrho transfugerat, polliceretur, se regi venenum daturum, cum indicio ad regem remissus est. Res præterea contra Etruscos, Lucanos, Bruttios, et Samnites prospere gestas continet.

1 Propter invaletudinem] Sic ve- Amicit. c. 2. Itaque eam mutari nihil teres omnes. Jac. Gronovius edidit attinebat. valetudinem. Sed invaletudo vox proba 2 Cum Carthaginiensibus quarto est, et Ciceroni aliquoties usurpata, fædus renovatum est] Vid. not. 83, ad puta, 1. VII. ad Att. ep. 2. et 5. et de IX. 43.

EPITOME LIBRI XIV.

PYRRHUS in Siciliam trajecit. Quum inter alia prodigia fulmine dejectum esset in Capitolio Jovis signum, caput ejus per aruspices inventum est. Curius Dentatus, quum delectum haberet, ejus, qui citatus non responderut, bona primus vendidit. Pyrrhum iterum ex Sicilia in Italiam reversum vicit, et Italia expulit. Fabricius censor P. Cornelium Rufinum consularem senatu movit, quod is decem pondo argenti facti haberet. Lustro a censoribus condito, censa sunt capita civium ducenta septuaginta unum millia, ducenta viginti quatuor. Cum Ptolemæo Ægypti rege societas juncta est. Sextilia virgo Vestalis, damnata incesti, viva lefossa est. Coloniæ deductæ sunt Posidonia et ? Cosa. Karthaginiensium classis auxilio 3 Tarentinis venit, quo facto ab iis fædus violatum est. Res præterea contra Lucanos, Samnites, et Bruttios feliciter gestas, et Pyrrhi regis mortem continet.

esse

| Bona primus vendidit] Sigonius addidit vocem primus ex vett. lib.

2 Cossa) Sive Cosa: utroque enim modo hoc nomen scribitur. Oliun legebatur Consa. Emendavit Sigonius ex Vell. lib. I. et Plin. I. III. c. 5.

3 Tarentinis] Sic habere MSS. țes

tatur idem Sigonius: et hanc veram

lectionem manifeste probatur tum et Orosio et Zonara, quos allegat Freinshemius capp. 44. et 45. hujus libri, tum ex Livio ipso, XXI. 10. Male ergo quondam hoc locu legebatur Mamertinis.

EPITOME LIBRI XV.

VICTIS Tarentinis pax et libertas data est. Legio Campana, que Rhegium occupaverut, obsessa, deditione facta, securi percussa est. Quum legatos Apolloniatium ad senatum missus quidam juvenes pulsassent, dediti sunt Apolloniatibus. Picentibus victis pax duta est. coloniæ deductæ, Ariminum in Piceno, Beneventum in Samnio. Tunc primum populus Romanus argento uti cæpit. Umbri et Sallentini victi in deditionem accepti sunt. Quæstorum numerus ampliatus est, 'ut essent octo.

1 Ut essent octo] Numerum, qui deerat, adjecit Sigonius ex Tac. XI. Ann. 22. EPITOME LIBRI XVI.

ORIGO Karthaginiensium et primordia urbis eorum referuntur; contra quos et Hieronem regem Syracusanorum auxilium Mamertinis ferendum censuit senatus, quum de ea re inter suadentes, ut id fieret, dissuadentesque contentio fuisset. * Transgressis tum primum mare equitibus Romanis, adversus Hieronem sæpius bene pugnatum. Petenti pax data est. Lustrum a censoribus conditum est, censu sunt ? civium capita ducenta octoginta duo millia, ducenta triginta quatuor. D. Junius Brutus munus gladiatorium in honorem defuncti patris edidit primus. Colonia Æsernia deducta est. Res preterea contra Panos et : Vulsinios prospere gestas continet.

i Transgressis.. tum primum mare 3 Vulsinios] Et hoc debetur Sígoequitibus Romanis] An soli equites, nio, qui testatur ita habere vet. lib.

et pedites · Romani mare Adstipulatur unus e codd. Hearnii. transgressi sunt ? Rescribimus, exer- Alii Volscos. Sed. Volsci jamdiu percitibus.

domiti erant. De Vulsipiensibus tri2 Civium capita CCXCII. millia] umphat M. Fulvius consul primo anno Sic legi jussit Sigonius ex Eutropio. Punici belli. Antea CCLXXII.

non

vero

EPITOME LIBRI XVII.

Cn. Cornelius consul, a classe Punica circumventus, et per fraudem velut in conloquium evocatus, captus est. 'C. Duiliv consul adversus classem Pænorum prospere pugnavit, primus que omnium Romanorum ducum navalis victoriæ duxit triumi phum, ob quam caussam ei perpetuus honos habitus est, u." revertenti a cena, ? tibicine canente, funale præferretur. Los Cornelius consul in Sardinia 3 et Corsica contra Sardos, ed Corsos, et Hannonem Pænorum ducem feliciter pugnavit. Atilius Calatinus consul, quum in locum iniquum, a Penis circumsessum, temere duxisset exercitum, M. Calpurnii tribuni militum virtute et opera evusit: qui, cum trecentis mili-la tibus eruptione facta, hostes in se converterat. Hannibal dux Pænorum victa classe, cui prefuerat, a militibus suis in crucem sublatus est. Atilius Regulus consul, victis navali prælio Pænis, in Africam trajecit.

I C. Duilius] Suur Duilio præno. 3 Et Corsica) Has duas voces, quas men restituit Sigonius, Antea hic le- Sigonius aliique omittunt, exbibent gebatur Cn.,

Campanus et unus Hearnii codex, et 2 7'ibicine canente, funale præferre- e vet. lib. atque Fastis Capitol. tuetur tur] Hæc lectio est a vet. lib. Sigo- Delrius. nii. Olim : tilicines canerent, et fu- 4 Converterat] Sic edidere Gronorius uale præferretur. Utrolibet modo le- et Hearnius. Vulgo convertit. gatur, parum interest.

« IndietroContinua »