Immagini della pagina
PDF
ePub
[blocks in formation]

EPITOME LIBRI XI.

QUUM Fabius Gurges consul male adversus Samnites pugnasset, et senatus de removendo eo ab exercitu ageret, Fabius Maximus pater, deprecatus hanc filii ignominiam, eo maxime senatum movit, quod iturum se filio legatum pollicitus est, idque præstitit. ejus consiliis et opera filius consul adjutus, casis Samnitibus, triumphavit. C. Pontium, imperatorem Samnitium, ductum in triumpho securi percussit. Quum civitas pestilentia laboraret, missi legati, ut Æsculapii signum Romam ab Epidauro transferrent, anguem, qui se in navem eorum contulerat, in quo ipsum numen esse constabat, deportavere: eoque in insulam Tiberis egresso, eodem loco 2 ædes Esculapio consecrata est. L. Postumius consularis, quoniam, quum exercitui præesset, opera militum in agro suo usus erat, damnatus est. Cum Samnitibus pacem petentibus fœdus quarto renovatum est. Curius Dentatus consul, Samnitibus cæsis, et Sabinis, qui rebellaverant, victis, et in deditionem acceptis, bis in eodem magistratu triumphavit. Coloniæ deducta sunt, Castrum, Sena, Hadria. Triumviri capitales tunc primum creati sunt. Censu acto, lustrum conditum est. censa sunt civium capita ducenta septuaginta duo millia. Plebs propter as alienum, post graves et longas seditiones, ad ultimum secessit in Janiculum: unde a Q. Hortensio dictatore deducta est, isque in ipso magistratu decessit. Res præterea contra Volsinienses gestas continet: item adversus Lucanos, contra quos auxilium 4 Thurinis ferre placuerat.

1 Hunc sibi ignominiam] Duo Hearnii codd. Andreas et Campanus babent hanc filü ignominiam : quod anteponendum videtur.

2 Sedes Esculapii constituta est] Jubet Sigonius emendari ex fide vet. lib. Edes Esculapio consecrata est. Unus Hearnii codex, ut et Campanus, præfert quoque ades. Si nihil mutatur, certe sedes intelligi debebit pro æde. Constat enim ex Festo, 1. IX. et Valer. Max. 1. I. c. 8. in insula Ti

berina ædem Esculapio constructam fuisse.

3 Deducta est] Forte reducta est. GRONOVIUS.

4 Thurinis] Vulgo Tyrrhenis. Sed Pighius ex Plin. 1. XXXIV. c. 6. et Henr. Valesius ex Val. Max. 1. I. c. 8. probant legendum esse Thurinis. Et vero longius dissiti sunt Lucani a Tyrrhenis, quam ut eis graves esse potuerint.

VOL. II.

QUUM legati Romanorum a Gallis Senonibus interfecti essent, bello ob id Gallis indicto, L. Cæcilius prætor cum legionibus ab iis cæsus est. Quum a Tarentinis classis Romana direpta esset, duumviro, qui præerat classi, occiso, legati, ad eos a senatu, ut de iis injuriis quererentur, missi, pulsati sunt. ob id, bellum iis indictum est. Samnites defecerunt. Adversus eos, et Lucanos, et Bruttios, et Etruscos aliquot præliis a compluribus ducibus bene pugnatum est. Pyrrhus Epirotarum rex, ut auxilium ferret Tarentinis, in Italiam venit. Quum in præsidium Rheginorum legio Campana cum præfecto Decio Jubellio missa esset, occisis Rheginis Rhegium occupavit.

EPITOME LIBRI XIII.

VALERIUS Lavinus consul parum prospere adversus Pyrrhum pugnavit, elephantorum maxime inusitata facie territis militibus. Post id prælium cum corpora Romanorum, qui în acie ceciderant, Pyrrhus inspiceret, omnia versa in hostem invenit, populabundusque ad urbem Romam processit. C. Fabricius, missus ad eum a senatu, ut de redimendis captivis ageret, frustra, ut patriam desereret, a rege tentatus est. captivi sine pretio remissi sunt. Cineas, legatus a Pyrrho ad senatum missus, petiit, ut componendæ pacis caussa rex in urbem reciperetur. de qua re quum ad frequentiorem senatum referri placuisset, Ap. Claudius, qui propter valetudinem oculorum jamdiu consiliis publicis se abstinuerat, venit in curiam, et sententia sua tenuit, ut id Pyrrho negaretur. Cn. Domitius censor primus ex plebe lustrum condidit. censa sunt civium capita ducenta septuaginta octo millia, ducenta viginti duo. Iterum adversus Pyrrhum dubio eventu pugnatum est. Cum Karthaginiensibus quartum fœdus renovatum est. Quum C. Fabricio consuli is, qui ad eum a Pyrrho transfugerat, polliceretur, se regi venenum daturum, cum indicio ad regem remissus est. Res præterea contra Etruscos, Lucanos, Bruttios, et Samnites prospere gestas continet.

2

1 Propter invaletudinem] Sic veteres omnes, Jac. Gronovius edidit valetudinem. Sed invaletudo vox proba est, et Ciceroni aliquoties usurpata, puta, 1. VII. ad Att. ep. 2. et 5. et de

Amicit. c. 2. Itaque eam mutari nihil attinebat.

2 Cum Carthaginiensibus quarto fœdus renovatum est] Vid. not. 83. ad IX. 43.

EPITOME LIBRI XIV.

PYRRHUS in Siciliam trajecit. Quum inter alia prodigia fulmine dejectum esset in Capitolio Jovis signum, caput ejus per aruspices inventum est. Curius Dentatus, quum delectum haberet, ejus, qui citatus non responderat, 1bona primus vendidit. Pyrrhum iterum ex Sicilia in Italiam_reversum vicit, et Italia expulit. Fabricius censor P. Cornelium Rufinum consularem senatu movit, quod is decem pondo argenti facti haberet. Lustro a censoribus condito, censa sunt capita civium ducenta septuaginta unum millia, ducenta viginti quatuor. Cum Ptolemæo Ægypti rege societas juncta est. Sextilia virgo Vestalis, damnata incesti, viva defossa est. Coloniæ deducta sunt Posidonia et Cosa. Karthaginiensium classis auxilio Tarentinis venit. quo facto ab iis fœdus violatum est. Res præterea contra Lucanos, Samnites, et Bruttios feliciter gestas, et Pyrrhi regis mortem continet.

3

1 Bona primus vendidit] Sigonius addidit vocem primus ex vett. lib.

2 Cossa] Sive Cosa: utroque enim modo hoc nomen scribitur. Olim legebatur Consa. Emendavit Sigonius ex Vell, lib. I. et Plin. I. III. c. 5. 3 Tarentinis] Sic habere MSS. tes

tatur idem Sigonius: et hanc veram esse lectionem manifeste probatur tum et Orosio et Zonara, quos allegat Freinshemius capp. 44. et 45. hujus libri, tum ex Livio ipso, XXI. 10. Male ergo quondam hoc loco legebatur Mamertinis.

EPITOME LIBRI XV.

VICTIS Tarentinis pax et libertas data est. Legio Campana, quæ Rhegium occupaverat, obsessa, deditione facta, securi percussa est. Quum legatos Apolloniatium ad senatum missos quidam juvenes pulsassent, dediti sunt Apolloniatibus. ·Picentibus victis pax duta est. coloniæ deducta, Ariminum in Piceno, Beneventum in Samnio. Tunc primum populus Romanus argento uti cœpit. Umbri et Sallentini victi in deditionem accepti sunt. Quæstorum numerus ampliatus

[blocks in formation]

1 Ut essent octo] Numerum, qui deerat, adjecit Sigonius ex Tac. XI. Ann. 22.

1

EPITOME LIBRI XVI.

ORIGO Karthaginiensium et primordia urbis eorum referuntur; contra quos et Hieronem regem Syracusanorum auxilium Mamertinis ferendum censuit senatus, quum de ea re inter suadentes, ut id fieret, dissuadentesque contentio fuisset. 1 Transgressis tum primum mare equitibus Romanis, adversus Hieronem sæpius bene pugnatum. Petenti pax data est. Lustrum a censoribus conditum est. censu sunt civium capita ducenta octoginta duo millia, ducenta triginta quatuor. D. Junius Brutus munus gladiatorium in honorem defuncti patris edidit primus. Colonia sernia deducta est. Res præterea contra Panos et Vulsinios prospere gestas continet.

[ocr errors]

3

1 Transgressis.. tum primum mare equitibus Romanis] An soli equites, non тего et pedites Romani mare transgressi sunt? Rescribimus, exercitibus.

2 Civium capita CCXCII. millia] Sic legi jussit Sigonius ex Eutropio. Antea CCLXXII.

que

2

3 Vulsinios] Et hoc debetur Sigonio, qui testatur ita habere vet. lib. Adstipulatur unus e codd. Hearnii. Alii Volscos. Sed. Volsci jamdiu perdomiti erant. De Vulsiniensibus triumphat M. Fulvius consul primo anno Punici belli.

EPITOME LIBRI XVII.

3

CN. Cornelius consul, a classe Punica circumventus, et pe fraudem velut in conloquium evocatus, captus est. 1C. Duiliv consul adversus classem Panorum prospere pugnavit, primus omnium Romanorum ducum navalis victoriæ duxit trium phum. ob quam caussam ei perpetuus honos habitus est, u revertenti a cœna, 2 tibicine canente, funale præferretur. L Cornelius consul in Sardinia et Corsica contra Sardos, e Corsos, et Hannonem Panorum ducem feliciter pugnavit Atilius Calatinus consul, quum in locum iniquum, a Pœnis circumsessum, temere duxisset exercitum, M. Calpurnii tri buni militum virtute et opera evasit: qui, cum trecentis militibus eruptione facta, hostes in se converterat. Hannibal dux Panorum victa classe, cui præfuerat, a militibus suis in crucem sublatus est. Atilius Regulus consul, victis navali prælio Pœnis, in Africam trajecit.

1 C. Duilius] Suum Duilio prænomen restituit Sigonius. Antea hic legebatur Cn..

2 Tibicine canente, funale præferretur] Hæc lectio est a vet. lib. Sigonii. Olim tilicines canerent, et funale præferretur. Utrolibet modo legatur, parum interest.

4

[merged small][ocr errors]

« IndietroContinua »