Immagini della pagina
PDF
ePub

EPITOME LIBRI XVIII.

I refer

Qua! i re in fuisset tveran ta ex capi or. 1

es pra tiet.

ret. I Heart

ndiu për

sibus ts

'ATILIUS Regulus in Africa serpentem portentosa magnitudinis cum magna militum clade occidit, et, quum aliquot

præliis bene adversus Kurthaginienses pugnasset, successora acti pe

que ei a senutu prospere bellum gerenti non mitteretur, id ipsum per literas ad senatum missas questus est. in quibus inter

caussas petendi successoris erat, quod agellus ejus a mercetur Siç nariis desertus esset. Quærente deinde fortuna, ut magnum

utriusque casus exemplum in Regulo proderetur, arcessito a Karthaginiensibus Xanthippo Lacedæmoniorum duce, victus

proelio et captus est. Res deinde a ducibus Romanis omniimo aos bus terra marique prospere gestas deformaverunt naufragia

classium. Ti. Coruncanius primus ex plebe pontifex maximus creatus, est. P. Sempronius Sophus," M'. Valerius Maximus censores, qùum senatum legerent, tredecim senatu, moverunt., lustrum condiderunt, quo censa sunt civium capita ducentu nonaginta septem millia, septingenta nonaginta sep

tem. Regulus missus a Karthaginiensibus ad senatum, ut et pe

de pace, et, si eam non posset inpetrare, de captivis commutandis ageret, "et jurejurando adstrictus, rediturum se Kar

thaginem, si commutari captivos non placuisset ; utrumque negandi auctor senatui fuit: et, quum fide custodita reversus esset, supplicio a Karthaginiensibus de eo sumto, periit.

Tuliv rimus trium est, u ur. 1 ridos, gnari

Pæemine

1 Atilius Regulus consul victis na- victoriam navalem Reguli de Penis vali prælio Ponis in Africam trajecit] memoraverit, censuerat profecto sic Hæc verba in omnibus quas vidimus legendam esse hanc epitomen, quo

modo eam Gronovius et Hearnius edirnii ti Livii editionibus, præter eas quæ 'a Gronovio et Hearnio adornatæ sunt, · dere.

sunt ad calcem Epit. lib. « 2 Et jurejurando adstriclus rediXVII. Hujus autem libri epitome in- turum] Sic Campanus, et vet. lib. Si$ suis cipit in hunc modum: Atilius Regu- gonjina i Vulgo: jurejurando adstrictus

est Freinshemius quum hoc libro XVIII.

tis mi Iannit

annexa

is nails

s voces, t, exhi bij codes apitol

, to

ere Groen ertit.

в 3

EPITOME LIBRI XIX.

CÆCILIUS Metellus, rebus adversus Pænos prospere gestis, speciosum egit triumphum, tredecim ducibus hostium et centum viginti elephantis in eo ductis. Claudius Pulcher consul, cuntra auspicia profectus, jussis mergi pullis, qui cibari nolebant, infeliciter adversus Karthaginienses classe pugnavit ; et, revocatus a senatu, jussusque dictatorem dicere, Claudium Gliciam dixit, sortis ultimæ hominem: qui, coactus abdicare se magistratu, postea ludos prætextatus spectavit. Atilius Calatinus primus dictator extra Italiam exercitum durit. Cum Penis captivorum commutatio facta

Colonie deducte sunt ? Fregence, in agro Sallentino Brundusium. Lustrum a censoribus conditum est. censa sunt civium capita ducenta quinquaginta unum millia, ducenta viginti duo. Claudia, soror P. Claudii, qui, contemtis auspiciis, male pugnaverat, a ludis revertens, quum turba premeretur, dixit: Utinam frater meus viveret, iterumque classem duceret! ob eam caussam multa ei dicta est. Duo prætores tum primum creati sunt, Cæcilius Metellus pontifex maximus A. Postumium consulem, quoniam idem et famen Martialis erat, quum is ad bellum gerendum proficisci vellet, in urbe tenuit, nec passus est a sacris recedere. Rebus adversus Pænos a pluribus ducibus prospere gestis, summam victoriæ C. Lutatius consul, victa ad Ægates insulas classe Panorum, inposuit. Petentibus Karthaginiensibus pax data est. Quum templum Veste arderet, Cæcilius Metellus pontifex maximus ex incendio sacra rapuit. Duæ tribus adjectæ sunt, Velina et Quirina. Falisci quum rebellassent, sexto die perdomiti, in deditionem venerunt.

est.

1 Claudium Gliciam] Hunc dicta. gellæ. Et vero Fregellas pridem detorem sic vocant marniora Capitolina. ducta colonia fuerat, teste ipso Lirio, Hic olim : C. Glauciam.

VIII. 22. Fregenæ sunt in Etruria, 2 Fregene] Sic habuit vetus liber Fregellæ in Latio. Sigonii, non, quomodo vulgati, Fre

EPITOME LIBRI XX.

SPOLETIUM colonia deducta est. Adversus Ligures tunc primum exercitus promotus est. Sardi et Corsi, quum rebellassent, subacti sunt. Tuccia virgo Vestalis incesti damnata est. Bellum Illyriis, propter unum ex legatis, qui ad eos missi erant, occisum, indictum est: subactique in deditionem venerunt. Prætorum numerus ampliatus est, ut essent quatuor. Galli Transalpini, qui in Italiam inruperant, cesi sunt. Eo bello populus Romanus sui Latinique nóminis trecenta millia armatorum habuisse dicitur. Exercitibus Romanis tum primum trans Padum ductis, Galli Insubres, aliquot præliis fusi, in deditionem venerunt. M. Claudius Marcellus consul, occiso Insubrium Gallorum duce Virdomaro, opima spolia retulit. Istri subacti sunt. Item Illyrii, quum rebellassent, domiti in deditionem venerunt. Lustrum a censoribus conditum est, quo censa sunt civium capita ducenta septuaginta millia, ducenta treilecim. Libertini in quatuor tribus redacti sunt, quum antea dispersi per omnes fuissent; Esquilinam, Palatinam, Suburrunam, Collinam. °C. Flaminius censor viam Flaminiam munivit, et circum Flaminium exstruxit. Coloniæ deductæ in agro de Gallis capto, Placentia et Cremona.

i Tuccia] Sic dedit Sigonius. Antea Tutia. Sed parvi refert.

2 Quum antea dispersi per omnes fuissent] Adjecit Sigonius ex vet. lib. auctoritate per omnes : quæ duæ voces sensum clariorem et rotundiorem efficiunt. Adstipulatur Sigonio unus Hearnii codex.

3 C. Flaminius censor viam Flaminiam] Has voces omnes supplevit Sigonius ex bistoriæ fide, quum olim nullum hic earum vestigium exstaret.

Hanc ejus conjecturam, pixam Cassiodoro et Festo auctoribus, deinceps omnes post illum editi receperunt.

[ocr errors][ocr errors][ocr errors]

T. LIVII PATAVINI

1

H I S T O R I AR UM

AB URBE CONDITA

LIBRI.

EPITOME LIBRI XXI. 'In Italiam belli Punici secundi ortus narratur, et Hannibalis Poenorum ducis contra foedus per Iberum amnem transitus, a quo Saguntum, sociorum populi Romani civitas, obsessa octavo mense capta est. De quibus injuriis missi legati ad Karthaginienses, qui quererentur. quum satisfacere nollent, bellum iis indictum est. Hannibal, superato Pyrenæo saltu, per Gallias, fusis Volscis, qui obsistere conati erant, ad Alpes venit; et laborioso per eas transitu (quum montanosi quoque Gallos obvios aliquot præliis repulisset) descendit in Italiam, et ad Ticinum amnem Romanos equestri prælio fu. dit: in quo vulneratum P. Cornelium Scipionem protexit filius, qui Africani postea nomen accepit. iterumque exercitu Romano ad flumen Trebiam fuso, Hannibal Apenninum quoque, per magnam militum vexationem propter vim tempestatum, transiit.

Cn. Cornelius Scipio in Hispania contra Ponos prospere pugnavit, duce hostium : Magone capto.

1

i In Italiam] Testatur Gronovius, præcedentis Epit. adoexæ, prorsus in nota ad Epit. lib. XX. ultima, ali

inutiles :ac

supervacuæ : viderentur. quot scriptos babere in Italia, censet- Itaque resecari eas omnino satius esse que has voces remittendas esse ad cal.

existimamus. cem ejusdem Epit. lib. XX. tanquam 2 Annibal Appenninum transiit) ab hoc loco prorsus alienas, quum Imo, transire frustra conatus est. bellum Punicum secundum non in Vid..c. 59. hujus libri, et c. 1. lib. Italia modo, sęd et in Hispania, Sici- XXII. lia, Africa gestum sit ; imo ne in Ita- 3 Magone] Hannonem vocat Livius, lia quidem ortum sit, sed, in Hispa- infra c. 60. nia. Sed eædem hæ voces ad calcem

1

« IndietroContinua »