Immagini della pagina
PDF
ePub

praesidium hostium, portae ante clausae fuga prohibebant; ad hoc mulieres puerique pro tectis aedificiorum saxa et alia, quae locus praebebat, certatim mittere. Ita neque caveri anceps malum neque a fortissumis 2 infirmissumo generi resisti posse: iuxta boni malique, strenui et imbelles inulti obtruncari. In ea tanta asperi- 3 tate saevissumis Numidis et oppido undique clauso Turpilius praefectus unus ex omnibus Italicis intactus profugit. Id misericordiane hospitis an pactione aut casu ita evenerit, parum comperimus, nisi, quia illi in tanto malo turpis vita integra fama potior fuit, improbus intestabilisque videtur.

Metellus, postquam de rebus Vagae actis comperit, 68 paulisper maestus ex conspectu abit; deinde, ubi ira et aegritudo permixta sunt, cum maxuma cura ultum ire iniurias festinat. Legionem, cum qua hiemabat, et quam 2 plurumos potest Numidas equites pariter cum occasu solis expeditos educit et postera die circiter hora tertia pervenit in quandam planitiem locis paulo superioribus circumventam. Ibi milites fessos itineris magnitudine 3 et iam abnuentes omnia docet oppidum Vagam non amplius mille passuum abesse: decere illos reliquum laborem aequo animo pati, dum pro civibus suis, viris fortissumis atque miserrumis, poenas caperent; praeterea praedam benigne ostentat. Sic animis eorum arrectis, 4 equites in primo late, pedites quam artissume ire et signa occultare iubet. Vagenses ubi animum advortere 69 ad se vorsum exercitum pergere, primo, uti erat res, Metellum esse rati portas clausere, deinde ubi neque agros vastari et eos, qui primi aderant, Numidas equites vident, rursum Iugurtham arbitrati cum magno gaudio obvii procedunt. Equites peditesque repente signo dato 2 alii volgum effusum oppido caedere, alii ad portas festinare, pars turres capere; ira atque praedae spes amplius quam lassitudo posse. Ita Vagenses biduum modo 3

ex perfidia laetati: civitas magna et opulens cuncta 4 poenae aut praedae fuit. Turpilius, quem praefectum oppidi unum ex omnibus profugisse supra ostendimus, iussus a Metello causam dicere, postquam sese parum expurgat, condemnatus verberatusque capite poenas solvit: nam is civis ex Latio erat.

70

d. Verrat und Hinrichtung des Bomilkar.

Per idem tempus Bomilcar, cuius impulsu Iugurtha deditionem, quam metu deseruit, inceperat, suspectus regi et ipse eum suspiciens novas res cupere, ad per& niciem eius dolum quaerere, die noctuque fatigare ani2 mum; denique omnia temptando socium sibi adiungit Nabdalsam, hominem nobilem, magnis opibus, clarum acceptumque popularibus suis, qui plerumque seorsum ab rege exercitum ductare et omnes res exsequi solitus erat, quae Iugurthae fesso aut maioribus adstricto 3 superaverant; ex quo illi gloria opesque inventae. Igitur utriusque consilio dies insidiis statuitur; cetera, uti 4 res posceret, ex tempore parari placuit. Nabdalsa ad exercitum profectus, quem inter hiberna Romanorum iussus habebat, ne ager inultis hostibus vastaretur. 5 Is postquam magnitudine facinoris perculsus ad tempus non venit metusque rem impediebat, Bomilcar, simul cupidus incepta patrandi et timore socii anxius, ne omisso vetere consilio novum quaereret, litteras ad eum per homines fideles mittit; in quis mollitiam socordiamque viri accusare, testari deos, per quos iuravisset, monere, ne praemia Metelli in pestem convorteret: Iugurthae exitium adesse; ceterum suane an Metelli virtute periret, id modo agitari; proinde reputaret cum 71 animo suo, praemia an cruciatum mallet. Sed cum eae litterae allatae, forte Nabdalsa exercito corpore fes2 sus in lecto quiescebat, ubi cognitis Bomilcaris verbis

primo cura, deinde, uti aegrum animum solet, somnus cepit. Erat ei Numida quidam negotiorum curator, 3 fidus acceptusque et omnium consiliorum nisi novissumi particeps. Qui postquam allatas litteras audivit et ex 4 - consuetudine ratus opera aut ingenio suo opus esse in tabernaculum introiit, dormiente illo epistulam super caput in pulvino temere positam sumit ac perlegit, dein propere cognitis insidiis ad regem pergit. Nabdalsa 5 paulo post experrectus, ubi neque epistulam repperit et rem omnem, uti acta erat, cognovit, primo indicem persequi conatus, postquam id frustra fuit, Iugurtham placandi gratia accedit: dicit, quae ipse paravisset facere, perfidia clientis sui praeventa; lacrumans obtestatur per amicitiam perque sua antea fideliter acta, ne super tali scelere suspectum sese haberet. Ad ea 72 rex aliter, atque animo gerebat, placide respondit. Bomilcare aliisque multis, quos socios insidiarum cognoverat, interfectis iram oppresserat, ne qua ex eo negotio seditio oreretur. Neque post id locorum Iugurthae dies 2 aut nox ulla quieta fuit: neque loco neque mortali cuiquam aut tempori satis credere, cives hostesque iuxta metuere, circumspectare omnia et omni strepitu pavescere, alio atque alio loco, saepe contra decus regium, noctu requiescere, interdum somno excitus arreptis armis tumultum facere: ita formidine quasi vecordia exagitari.

5. Das Jahr 108 v. Chr.
(Kap. 73-83.)

a. Marius wird Konsul und Oberbefehlshaber in Numidien.

Igitur Metellus, ubi de casu Bomilcaris et indicio 73 patefacto ex perfugis cognovit, rursus tamquam ad integrum bellum cuncta parat festinatque. Marium, fati- 2

gantem de profectione, simul et invitum et offensum sibi parum idoneum ratus, domum dimittit.

3 Et Romae plebes litteris, quae de Metello ac Mario missae erant, cognitis volenti animo de ambobus acce4 perant. Imperatori nobilitas, quae antea decori fuit, invidiae esse: at illi alteri generis humilitas favorem addiderat. Ceterum in utroque magis studia partium 5 quam bona aut mala sua moderata. Praeterea seditiosi magistratus volgum exagitare, Metellum omnibus contionibus capitis arcessere, Marii virtutem in maius cele6 brare. Denique plebes sic accensa, uti opifices agre stesque omnes, quorum res fidesque in manibus sitae erant, relictis operibus frequentarent Marium et sua 7 nesessaria post illius honorem ducerent. Ita perculsa nobilitate post multas tempestates novo homini consulatus mandatur. Et postea populus a tribuno plebis T. Manlio Mancino rogatus, quem vellet cum Iugurtha bellum gerere, frequens Marium iussit. Sed paulo ante senatus Metello Numidiam decreverat: ea res frustra fuit. b. Sieg des Metellus und Eroberung von Thala.

74

Eodem tempore Iugurtha amissis amicis, quorum plerosque ipse necaverat, ceteri formidine, pars ad Romanos, alii ad regem Bocchum profugerant, cum neque bellum geri sine administris posset et novorum fidem in tanta perfidia veterum experiri periculosum duceret, varius incertusque agitabat. Neque illi res neque consilium aut quisquam hominum satis placebat. Itinera praefectosque in dies mutare, modo advorsum hostes, interdum in solitudines pergere, saepe in fuga ac post paulo in armis spem habere, dubitare, virtuti an fidei popularium minus crederet; ita, quocumque in2 tenderat, res advorsae erant. Sed inter eas moras repente sese Metellus cum exercitu ostendit; Numidae ab Iugurtha pro tempore parati instructique, dein proelium

incipitur. Qua in parte rex pugnae adfuit, ibi aliquam- 3 diu certatum, ceteri eius omnes milites primo congressu pulsi fugatique. Romani signorum et armorum aliquanto numero, hostium paucorum potiti; nam ferme Numidis in omnibus proeliis magis pedes quam arma tuta sunt.

Ea fuga Iugurtha impensius modo rebus suis diffi- 75 dens cum perfugis et parte equitatus in solitudines, dein Thalam pervenit, in oppidum magnum atque opulentum, ubi plerique thesauri filiorumque eius multus pueritiae cultus erat. Quae postquam Metello comperta 2 sunt, quamquam inter Thalam flumenque proxumum in spatio milium quinquaginta loca arida atque vasta esse cognoverat, tamen spe patrandi belli, si eius oppidi potitus foret, omnes asperitates supervadere ac naturam etiam vincere aggreditur. Igitur omnia iumenta sarcinis 3 levari iubet, nisi frumento dierum decem, ceterum utres modo et alia aquae idonea portari; praeterea conquirit 4 ex agris quam plurumum potest domiti pecoris: eo imponit vasa cuiusque modi, sed pleraque lignea, collecta ex tuguriis Numidarum; ad hoc finitumis imperat, qui 5 se post regis fugam Metello dederant, quam plurumum aquae quisque portaret, diem locumque, ubi praesto forent, praedicit, ipse ex flumine, quam proxumum oppido aquam 6 esse supra diximus, iumenta onerat; eo modo instructus ad Thalam proficiscitur. Deinde ubi ad id loci 7 ventum, quo Numidis praeceperat, et castra posita munitaque sunt, tanta repente caelo missa vis aquae dicitur, ut ea modo exercitui satis superque foret. Prae- 8 terea commeatus spe amplior, quia Numidae, sicuti plerique in nova deditione, officia intenderant. Ceterum 9 milites religione pluvia magis usi, eaque res multum animis eorum addidit; nam rati sese dis immortalibus curae esse. Deinde postero die contra opinionem Iugurthae ad Thalam perveniunt. Oppidani, qui se 10 locorum asperitate munitos crediderant, magna atque

« IndietroContinua »