Immagini della pagina
PDF
ePub

insolita re perculsi nihilo segnius bellum parare; idem 76 nostri facere. Sed rex, nihil iam infectum Metello credens, quippe qui omnia, arma, tela, locos, tempora, denique naturam ipsam ceteris imperitantem industria vicerat, cum liberis et magna parte pecuniae ex oppido noctu profugit, neque postea in ullo loco amplius uno die aut una nocte moratus, simulabat sese negotii gratia properare. Ceterum proditionem timebat, quam vitare posse celeritate putabat; nam talia consilia per otium 2 et ex opportunitate capi. At Metellus, ubi oppidanos proelio intentos, simul oppidum et operibus et loco munitum videt, vallo fossaque moenia circumvenit. 3 Dein duobus locis ex copia maxume idoneis vineas agere, aggerem iacere et super aggerem impositis tur4 ribus opus et administros tutari. Contra haec oppidani festinare parare, prorsus ab utrisque nihil reliquum 5 fieri. Denique Romani multo ante labore proeliisque fatigati, post dies quadraginta, quam eo ventum erat, oppido modo potiti: praeda omnis ab perfugis corrupta. 6 Ei postquam murum arietibus feriri resque suas afflictas vident, aurum atque argentum et alia, quae prima ducuntur, domum regiam comportant. Ibi vino et epulis onerati illaque et domum et semet igni corrumpunt et, quas victi ab hostibus poenas metuerant, eas ipsi volentes pependere.

77

c. Die Leptitaner erhalten eine römische Besatzung. Etwas aus der Vorgeschichte von Leptis.

Sed pariter cum capta Thala legati ex oppido Lepti ad Metellum venerant orantes, uti praesidium praefectumque eo mitteret: Hamilcarem quendam, hominem nobilem factiosum, novis rebus studere, advorsum quem neque imperia magistratuum neque leges valerent; ni id festinaret, in summo periculo suam salutem, illorum

socios fore. Nam Leptitani iam inde a principio belli 2 Iugurthini ad Bestiam consulem et postea Romam miserant amicitiam societatemque rogatum. Deinde, ubi ea 3 impetrata, semper boni fidelesque mansere et cuncta a Bestia, Albino Metelloque imperata nave fecerant. Itaque ab imperatore facile, quae petebant, adepti. 4 Emissae eo cohortes Ligurum quattuor et C. Annius praefectus.

Id oppidum ab Sidoniis conditum est, quos accepi- 78 mus profugos ob discordias civiles navibus in eos locos venisse; ceterum situm inter duas Syrtes, quibus nomen ex re inditum. Nam duo sunt sinus prope in extrema 2 Africa, impares magnitudine, pari natura; quorum proxuma terrae praealta sunt, cetera, uti fors tulit, alta alia, alia in tempestate vadosa. Nam ubi mare magnum 3 esse et saevire ventis coepit, limum harenamque et saxa ingentia fluctus trahunt; ita facies locorum cum ventis simul mutatur. Syrtes ab tractu nominatae. Eius 4 civitatis lingua modo convorsa conubio conubio Numidarum, -legum cultusque pleraque Sidonica, quae eo facilius retinebant, quod procul ab imperio regis aetatem agebant. Inter illos et frequentem Numidiam multi vasti- 5 que loci erant.

Sed quoniam in eas regiones per Leptitanorum ne-79 gotia venimus, non indignum videtur egregium atque mirabile facinus duorum Carthaginiensium memorare: eam rem nos locus admonuit. Qua tempestate Cartha- 2 ginienses pleraque Africa imperitabant, Cyrenenses quoque magni atque opulenti fuere. Ager in medio hare- 3 nesus, una specie; neque flumen neque mons erat, qui fines eorum discerneret. Quae res eos in magno diuturnoque bello inter se habuit. Postquam utrimque 4 legiones, item classes saepe fusae fugataeque et alteri alteros aliquantum attriverant, veriti, ne mox victos victoresque defessos alius aggrederetur, per indutias

sponsionem faciunt, uti certo die legati domo proficiscerentur; quo in loco inter se obvii fuissent, is communis 5 utriusque populi finis haberetur. Igitur Carthagine duo fratres missi, quibus nomen Philaenis erat, maturavere iter pergere; Cyrenenses tardius iere. Id socordiane an 6 casu acciderit, parum cognovi. Ceterum solet in illis. locis tempestas haud secus atque in mari retinere. Nam ubi per loca aequalia et nuda gignentium ventus coortus harenam humo excitavit, ea magna vi agitata ora oculosque implere solet, ita prospectu impedito morari iter. 7 Postquam Cyrenenses aliquanto posteriores se esse vident et ob rem corruptam domi poenas metuunt, criminari Carthaginienses ante tempus domo digressos, conturbare 8 rem, denique omnia malle quam victi abire. Sed cum Poeni aliam condicionem, tantum modo aequam, peterent, Graeci optionem Carthaginiensium faciunt, ut vel illi, quos fines populo suo peterent, ibi vivi obruerentur, vel eadem condicione sese, quem in locum vellent, proces9 suros. Philaeni condicione probata seque vitamque 10 suam rei publicae condonavere: ita vivi obruti. Carthaginienses in eo loco Philaenis fratribus aras consecravere, aliique illis domi honores instituti. Nunc ad rem redeo.

80

d. Iugurtha gewinnt den König Bocchus
von Mauretanien für seine Pläne.

Iugurtha postquam amissa Thala nihil satis firmum contra Metellum putat, per magnas solitudines cum paucis profectus pervenit ad Gaetulos, genus hominum ferum incultumque et eo tempore ignarum nominis Romani. 2 Eorum multitudinem in unum cogit ac paulatim consuefacit ordines habere, signa sequi, imperium observare, 3 item alia militaria facere. Praeterea regis Bocchi proxumos magnis muneribus et maioribus promissis ad studium sui perducit, quis adiutoribus regem aggressus

impellit, uti advorsus Romanos bellum incipiat. Id ea 4 gratia facilius proniusque fuit, quod Bocchus initio huiusce belli legatos Romam miserat foedus et amicitiam petitum, quam rem opportunissumam incepto bello 5 pauci impediverant, caeci avaritia, quis omnia honesta atque inhonesta vendere mos erat. Etiam antea Iugurthae 6 filia Bocchi nupserat. Verum ea necessitudo apud Numidas Maurosque levis ducitur, quia singuli, pro opibus quisque, quam plurumas uxores, denas alii, alii plures habent, sed reges eo amplius. Ita animus multitudine distra- 7 hitur: nulla pro socia obtinet, pariter omnes viles sunt. Igitur in locum ambobus placitum exercitus conveniunt; 81 ibi fide data et accepta Iugurtha Bocchi animum oratione accendit: Romanos iniustos, profunda avaritia, communes omnium hostes esse; eandem illos causam belli cum Boccho habere, quam secum et cum aliis gentibus, lubidinem imperitandi, quis omnia regna advorsa sint; tum sese, paulo ante Carthaginienses, item regem Persen, post, uti quisque opulentissumus videatur, ita Romanis hostem fore. Eis atque aliis talibus dictis ad 2 Cirtam oppidum iter constituunt, quod ibi Metellus praedam captivosque et impedimenta locaverat. Ita Iugurtha 3 ratus aut capta urbe operae pretium fore, aut, si dux Romanus auxilio suis venisset, proelio sese certaturos, Nam callidus id modo festinabat, Bocchi pacem imminuere, 4 ne moras agitando aliud quam bellum mallet.

e. Verhandlungen des Metellus mit Bocchus.

Imperator postquam de regum societate cognovit, 82 non temere neque, uti saepe iam victo Iugurtha consueverat, omnibus locis pugnandi copiam facit. Ceterum haud procul ab Cirta castris munitis reges opperitur, melius esse ratus cognitis Mauris, quoniam is novus hostis accesserat, ex commodo pugnam facere.

Interim Roma per litteras certior fit provinciam 2

Numidiam Mario datam; nam consulem factum ante acceperat. Quibus rebus supra bonum aut honestum perculsus neque lacrumas tenere neque moderari linguam: vir egregius in aliis artibus nimis molliter aegri3 tudinem pati. Quam rem alii in superbiam vortebant, alii bonum ingenium contumelia ac censum esse, multi, quod iam parta victoria ex manibus eriperetur. Nobis satis cognitum est illum magis honore Marii quam iniuria sua excruciatum neque tam anxie laturum fuisse, si adempta provincia alii quam Mario traderetur.

83 Igitur eo dolore impeditus et quia stultitiae videbatur alienam rem periculo suo curare, legatos ad Bocchum mittit postulatum, ne sine causa hostis populo Romano fieret: habere tum magnam copiam societatis amicitiaeque coniungundae, quae potior bello esset, et quamquam opibus suis confideret, tamen non debere incerta pro certis mutare; omne bellum sumi facile, ceterum aegerrume desinere; non in eiusdem potestate initium eius et finem esse; incipere cuivis, etiam ignavo, licere, deponi, cum victores velint: proinde sibi regnoque suo consuleret neu florentes res suas cum Iugur2 thae perditis misceret. Ad ea rex satis placide verba facit: sese pacem cupere, sed Iugurthae fortunarum misereri; si eadem illi copia fieret, omnia conventura. 3 Rursus imperator contra postulata Bocchi nuntios mittit; ille probare partim, alia abnuere. Eo modo saepe ab utroque missis remissisque nuntiis tempus procedere et ex Metelli voluntate bellum intactum trahi.

84

6. Das Jahr 107.

(Kap. 84-91).

a. Marius' Auftreten in Rom. Aushebungen.

At Marius, ut supra diximus, cupientissuma plebe consul factus, postquam ei provinciam Numidiam populus.

« IndietroContinua »