Immagini della pagina
PDF
ePub

2 A. Manlium legatum proficisci iubet. Ipse interea milites scribere, non more maiorum neque ex classibus, sed 3 uti cuiusque lubido erat, capite censos plerosque. Id factum alii inopia bonorum, alii per ambitionem consulis memorabant, quod ab eo genere celebratus auctusque erat, et homini potentiam quaerenti egentissumus quisque opportunissumus, cui neque sua cara, quippe quae nulla sunt, et omnia cum pretio honesta videntur. 4 Igitur Marius cum aliquanto maiore numero, quam decretum erat, in Africam profectus paucis diebus Uti5 cam advehitur. Exercitus ei traditur a P. Rutilio legato; nam Metellus conspectum Marii fugerat, ne videret ea, quae audita animus tolerare nequiverat.

87

b. Einmarsch in Numidien. Sieg bei Cirta.

Sed consul expletis legionibus cohortibusque auxiliariis in agrum fertilem et praeda onustum proficiscitur, omnia ibi capta militibus donat, dein castella et oppida natura et viris parum munita aggreditur, proelia 2 multa, ceterum levia, alia aliis locis facere. Interim novi milites sine metu pugnae adesse, videre fugientes capi aut occidi, fortissumum quemque tutissumum, armis libertatem, patriam parentesque et alia omnia tegi, 3 gloriam atque divitias quaeri. Sic brevi spatio novi veteresque coaluere et virtus omnium aequalis facta.

At reges, ubi de adventu Marii cognoverunt, divorsi in locos difficiles abeunt. Ita Iugurthae placuerat speranti mox effusos hostes invadi posse, Romanos, sicuti plerosque, remoto metu laxius licentiusque futuros. 88 Metellus interea Romam profectus contra spem suam laetissumis animis accipitur, plebi patribusque, postquam invidia decesserat, iuxta carus.

Sed Marius impigre prudenterque suorum et hostium res pariter attendere, cognoscere, quid boni utrisque aut contra esset, explorare itinera regum, consilia et insidias

eorum antevenire, nihil apud se remissum neque apud illos tutum pati. Itaque et Gaetulos et Iugurtham ex sociis nostris 3 praedas agentes saepe aggressus in itinere fuderat ipsumque regem haud procul ab oppido Cirta armis exuerat. Quae 4 postquam gloriosa modo neque belli patrandi cognovit, statuit urbes, quae viris aut loco pro hostibus et advorsum se opportunissumae erant, singulas circumvenire: ita Iugurtham aut praesidiis nudatum, si ea pateretur, aut proelio certaturum. Nam Bocchus nuntios ad eum 5 saepe miserat, velle populi Romani amicitiam: ne quid ab se hostile timeret. Id simulaveritne, quo improvisus 6 gravior accideret, an mobilitate ingenii pacem atque bellum mutare solitus, parum exploratum est. Sed con-89 sul, uti statuerat, oppida castellaque munita adire, partim vi, alia metu aut praemia ostentando avortere ab hostibus. Ac primo mediocria gerebat existumans Iu- 2 gurtham ob suos tutandos in manus venturum. ubi illum procul abesse et aliis negotiis intentum accepit, maiora et magis aspera aggredi tempus visum est.

c. Eroberung von Capsa.

Sed 3

Erat inter ingentes solitudines oppidum magnum 4 atque valens, nomine Capsa, cuius conditor Hercules Libys memorabatur. Eius cives apud Iugurtham immunes, levi imperio et ob ea fidelissumi habebantur, muniti advorsum hostes non moenibus modo et armis atque viris, verum etiam multo magis locorum asperitate. Nam praeter oppido propinqua alia omnia vasta, 5 inculta, egentia aquae, infesta serpentibus, quarum vis, sicuti omnium ferarum, inopia cibi acrior; ad hoc natura serpentium, ipsa perniciosa, siti magis quam alia re accenditur. Eius potiundi Marium maxuma cupido 6 invaserat, cum propter usum belli, tum quia res aspera videbatur et Metellus oppidum Thalam magna gloria ceperat, haud dissimiliter situm munitumque, nisi quod

apud Thalam non longe a moenibus aliquot fontes erant, Capsenses una modo atque ea intra oppidum iugi aqua, 7 cetera pluvia utebantur. Id ibique et in omni Africa, quae procul a mari incultius agebat, eo facilius tolerabatur, quia Numidae plerumque lacte et ferina carne vescebantur et neque salem neque alia irritamenta gulae quaerebant: cibus illis advorsus famem atque sitim, non 90 lubidini neque luxuriae erat. Igitur consul omnibus exploratis, credo dis fretus nam nam contra tantas difficultates consilio satis providere non poterat, quippe etiam frumenti inopia temptabatur, quia Numidae pabulo pecoris magis quam arvo student et, quodcumque natum fuerat, iussu regis in loca munita contulerant, ager autem aridus et frugum vacuus ea tempestate, nam aestatis extremum erat, tamen pro rei copia satis providen2 ter exornat; pecus omne, quod superioribus diebus praedae fuerat, equitibus auxiliariis agundum attribuit, A. Manlium legatum cum cohortibus expeditis ad oppidum Laris, ubi stipendium et commeatum locaverat, ire iubet dicitque se praedabundum post paucos dies eodem 3 venturum. Sic incepto suo occultato pergit ad flumen 91 Tanain. Ceterum in itinere cotidie pecus exercitui per centurias, item turmas aequaliter distribuerat et ex coriis utres uti fierent curabat, simnl inopiam frumenti lenire et ignaris omnibus parare, quae mox usui forent. Denique sexto die, cum ad flumen ventum est, maxuma vis 2 utrium effecta. Ibi castris levi munimento positis milites cibum capere atque, uti simul cum occasu solis egrederentur, paratos esse iubet; omnibus sarcinis abiectis aqua modo seque et iumenta onerare. Dein postquam tempus visum, castris egreditur noctemque totam itinere facto consedit; idem proxuma facit; dein tertia multo ante lucis adventum pervenit in locum tumulosum, ab Capsa non amplius duum milium intervallo, ibique quam 4 occultissume potest cum omnibus copiis opperitur. Sed

3

ubi dies coepit et Numidae nihil hostile metuentes multi oppido egressi, repente omnem equitatum et cum eis velocissumos pedites cursu tendere ad Capsam et portas obsidere iubet. Deinde ipse intentus propere sequi neque milites praedari sinere. Quae postquam oppidani 5 cognovere, res trepidae, metus ingens, malum improvisum, ad hoc pars civium extra moenia in hostium potestate coegere, uti deditionem facerent. Ceterum oppi- 6 dum incensum, Numidae puberes interfecti, alii omnes venum dati, praeda militibus divisa. Id facinus contra 7 ius belli non avaritia neque scelere consulis admissum, sed quia locus Iugurthae opportunus, nobis aditu difficilis, genus hominum mobile, infidum, ante neque beneficio neque metu coercitum.

7. Das Jahr 106 v. Cbr.
(Kap. 92-101.)

a. Eindruck der Siege des Marius beim Heere und bei den Feinden.

Postquam tantam rem Marius sine ullo suorum 92 incommodo peregit, magnus et clarus antea, maior atque clarior haberi coepit. Omnia non bene consulta 2 in virtutem trahebantur, milites, modesto imperio habiti simul et locupletes, ad caelum ferre, Numidae magis quam mortalem timere, postremo omnes, socii atque hostes, credere illi aut mentem divinam esse aut deorum nutu cuncta portendi. Sed consul, ubi ea res bene 3 evenit, ad alia oppida pergit, pauca repugnantibus Numidis capit, plura, deserta propter Capsensium miserias, igni corrumpit: luctu atque caede omnia complentur. Denique multis locis potitus, ac plerisque exercitu in- 4 cruento, aliam rem aggreditur, non eadem asperitate, qua Capsensium, ceterum haud secus difficilem.

b. Eroberung einer Festung am Muluccha.

Namque haud longe a flumine Muluccha, quod Iugurthae Bocchique regnum diiungebat, erat inter ceteram planitiem mons saxeus, mediocri castello satis patens, in immensum editus, uno perangusto aditu relicto; nam omnis natura velut opere atque consulto praeceps. Quem locum Marius, quod ibi regis thesauri erant, summa vi capere intendit. Sed ea res forte quam 7 consilio melius gesta. Nam castello virorum atque armorum satis et magna vis frumenti et fons aquae; aggeribus turribusque et altis machinationibus locus importunus, iter castellanorum angustum admodum, utrimque praecisum. 8 Vineae cum ingenti periculo frustra agebantur; nam cum eae paulo processerant, igni aut lapidibus corrumpe9 bantur; milites neque pro opere consistere propter iniquitatem loci, neque inter vineas sine periculo administrare, optumus quisque cadere aut sauciari, ceteris 93 metus augeri. At Marius multis diebus et laboribus consumptis anxius trahere cum animo suo, omitteretne inceptum, quoniam frustra erat, an fortunam opperire2 tur, qua saepe prospere usus fuerat. Quae cum multos dies noctesque aestuans agitaret, forte quidam Ligus, ex cohortibus auxiliariis miles gregarius, castris aquatum egressus haud procul ab latere castelli, quod avorsum proeliantibus erat, animum advortit inter saxa repentes cocleas; quarum cum unam atque alteram, dein plures peteret, studio legundi paulatim prope ad 3 summum montis egressus est. Ubi postquam solitudinem intellexit, more ingenii humani cupido difficilia 4 faciundi animum advortit. Et forte in eo loco grandis ilex coaluerat inter saxa, paulum modo prona, deinde inflexa atque aucta in altitudinem, quo cuncta gignentium natura fert. Cuius ramis modo, modo eminentibus saxis nisus Ligus in castelli planitiem pervenit, quod 5 cuncti Numidae intenti proeliantibus aderant. Exploratis

« IndietroContinua »