Immagini della pagina
PDF
ePub

providere, apud omnes adesse, laudare et increpare 4 merentes. Ipse armatus intentusque item milites cogebat; neque secus, atque iter facere, castra munire, excubitum in portas cohortes ex legionibus, pro castris equites auxiliarios mittere, praeterea alios super vallum in munimentis locare, vigilias ipse circumire, non tam diffidentia futurum, quae imperavisset, quam uti militibus exaequatus cum imperatore labor volentibus esset. 5 Et sane Marius illoque aliisque temporibus Iugurthini belli pudore magis quam malo exercitum coërcebat. Quod multi per ambitionem fieri aiebant, pars a pueritia consuetam duritiam et alia, quae ceteri miserias vocant, voluptati habuisse; nisi tamen res publica pariter ac saevissumo imperio bene atque decore gesta.

101

e. Die Entscheidungsschlacht bei Cirta.

Igitur quarto denique die haud longe ab oppido Cirta undique simul speculatores citi sese ostendunt, 2 qua re hostes adesse intellegitur. Sed quia divorsi redeuntes alius ab alia parte atque omnes idem significabant, consul incertus, quonam modo aciem instrueret, nullo ordine commutato advorsum omnia paratus ibidem 3 opperitur. Ita Iugurtham spes frustrata, qui copias in quattuor partes distribuerat, ratus ex omnibus aeque 4 aliquos ab tergo hostibus venturos. Interim Sulla, quem primum hostes attigerant, cohortatus suos turmatim et quam maxume confertis equis ipse aliique Mauros invadunt, ceteri in loco manentes ab iaculis eminus emissis corpora tegere et, si qui in manus venerant, obtruncare. Dum eo modo equites proeliantur, Bocchus cum peditibus, quos Volux filius eius adduxerat neque in priore pugna, in itinere morati, adfuerant, postremam Romanorum 6 aciem invadunt. Tum Marius apud primos agebat, quod ibi Iugurtha cum plurumis erat. Dein Numida cognito Bocchi adventu clam cum paucis ad pedites convortit;

5

ibi Latine, nam apud Numantiam loqui didicerat, exclamat nostros frustra pugnare, paulo ante Marium sua interfectum; simul gladium sanguine oblitum ostendere, quem in pugna satis impigre occiso pedite nostro cruentaverat. Quod ubi milites accepere, magis 7 atrocitate rei quam fide nuntii terrentur, simulque barbari animos tollere et in perculsos Romanos acrius incedere. Iamque paulum a fuga aberant, cum Sulla profligatis 8 eis, quos advorsum ierat, rediens ab latere Mauris incurrit. Bocchus statim avortitur. At Iugurtha, dum 9 sustentare suos et prope iam adeptam victoriam retinere cupit, circumventus ab equitibus, dextra sinistra omnibus occisis, solus inter tela hostium vitabundus erumpit Atque interim Marius fugatis equitibus accurrit auxilio 10 suis, quos pelli iam acceperat. Denique hostes iam undique fusi. Tum spectaculum horribile in campis paten- 11 tibus: sequi, fugere, occidi, capi; equi atque viri afflicti, ac multi volneribus acceptis neque fugere posse neque quietem pati, niti modo ac statim concidere; postremo omnia, qua visus erat, constrata telis, armis, cadaveribus, et inter ea humus infecta sanguine.

8. Des Krieges Ende (105).
(Kap. 102-114.

a. Sulla und Manlius bei Bocchus.

Post ea loci consul haud dubie iam victor pervenit102 in oppidum Cirtam, quo initio profectus intenderat. Eo 2 post diem quintum, quam iterum barbari male pugnaverant, legati a Boccho veniunt, qui regis verbis ab Mario petivere, duos quam fidissumos ad eum mitteret: velle de se et de populi Romani commodo cum eis disserere. Ille statim L. Sullam et A. Manlium ire iubet. Qui quamquam acciti ibant, tamen placuit verba 3 apud regem facere, uti ingenium aut avorsum flecterent,

4 aut cupidum pacis vehementius accenderent. Itaque Sulla, cuius facundiae, non aetati a Manlio concessum, pauca verba huiusce modi locutus:

5 'Rex Bocche, magna laetitia nobis est, cum te, talem virum, dei monuere, uti aliquando pacem quam bellum malles neu te optumum cum pessumo omnium Iugurtha miscendo commaculares, simul nobis demeres acerbam necessitudinem pariter te errantem atque illum 6 sceleratissumum persequi. Ad hoc populo Romano iam a principio imperii melius visum amicos quam servos quaerere, tutiusque rati volentibus quam coactis imperi7 tare. Tibi vero nulla opportunior nostra amicitia, primum quia procul absumus, in quo offensae minumum, gratia par ac si prope adessemus; dein quia parentes abunde habemus, amicorum neque nobis neque cuiquam om8 nium satis fuit. Atque hoc utinam a principio tibi placuisset! Profecto ex populo Romano ad hoc tempus multo plura bona accepisses, quam mala perpessus es. 9 Et quoniam humanarum rerum Fortuna pleraque regit, cui scilicet placuit et vim et gratiam nostram te experiri, nunc, quando per illam licet, festina atque, uti coepisti, 10 perge. Multa atque opportuna habes, quo facilius er11 rata officiis superes. Postremo hoc in pectus tuum demitte, numquam populum Romanum beneficiis victum esse; nam, bello quid valeat, tute scis.'

12 Ad ea Bocchus placide et benigne, simul pauca pro delicto suo verba facit: se non hostili animo, sed 13 ob regnum tutandum arma cepisse; nam Numidiae partem, unde vi Iugurtham expulerit, iure belli suam factam; 14 eam vastari a Mario pati nequivisse. Praeterea missis antea Roman legatis repulsum ab amicitia; ceterum vetera omittere; actutum, si per Marium liceret, legatos 15 ad senatum missurum. Dein copia facta animus barbari ab amicis flexus, quos Iugurtha cognita legatione Sullae et Manlii, metuens id, quod parabatur, donis corruperat.

b. Die Gesandten des Bocchus bei Sulla und Marius und in Rom.

Marius interea exercitu in hibernaculis composito103 cum expeditis cohortibus et parte equitatus proficiscitur in loca sola obsessum Turrim Regiam, quo Iugurtha perfugas omnes praesidium imposuerat.

Tum rursus Bocchus, seu reputando, quae sibi duo- 2 bus proeliis venerant, seu admonitus ab aliis amicis, quos incorruptos Iugurtha reliquerat, ex omni copia necessariorum quinque delegit, quorum et fides cognita et ingenia validissuma erant. Eos ad Marium ac deinde, 3 si placeat, Roman legatos ire iubet, agundarum rerum et quocumque modo belli componundi licentiam ipsis permittit. Illi mature ad hiberna Romanorum proficis. 4 cuntur, deinde in itinere a Gaetulis latronibus circumventi spoliatique pavidi sine decore ad Sullam perfugiunt, quem consul in expeditionem proficiscens pro praetore reliquerat. Eos ille non pro vanis hostibus, uti 5 meriti erant, sed accurate ac liberaliter habuit; quare barbari et famam avaritiae Romanorum falsam et Sullam ob munificentiam in sese amicum rati. Nam etiam tum 6 largitio multis ignota erat, munificus nemo putabatur, nisi pariter volens, dona omnia in benignitate habebantur.

Igitur quaestori mandata Bocchi patefaciunt; simul 7 ab eo petunt, uti fautor consultorque sibi adsit; copias, fidem, magnitudinem regis sui et alia, quae aut utilia aut benevolentiae esse credebant, oratione extollunt. Dein Sulla omnia pollicito docti, quo modo apud Marium, item apud senatum verba facerent, circiter dies quadraginta ibidem opperiuntur.

Marius ubi infecto, quo intenderat, negotio Cirtam104 rediit et de adventu legatorum certior factus est, illosque et Sullam ab Utica venire iubet, item L. Billienum praetorem, praeterea omnes undique senatorii ordinis, quibuscum mandata Bocchi cognoscit. Legatis potestas 2

C. Sallustius Crispus. Schul-Ausg. I.

9

Romam eundi fit ab consule, interea indutiae postulabantur. Ea Sullae et plerisque placuere, pauci ferocius decernunt, scilicet ignari rerum humanarum, quae fluxae 3 et mobiles semper in advorsa mutantur. Ceterum Mauri impetratis omnibus tres Romam profecti sunt cum Cn. Octavio Rusone, qui quaestor stipendium in Africam portaverat, duo ad regem redeunt. Ex eis Bocchus cum cetera, tum maxume benignitatem et studium Sullae 4 lubens accepit. Romae legatis eius, postquam errasse regem et lugurthae scelere lapsum deprecati sunt, ami5 citiam et foedus petentibus hoc modo respondetur: „Senatus et populus Romanus beneficii et iniuriae memor esse solet. Ceterum Boccho, quoniam paenitet, delicti gratiam facit; foedus et amicitia dabuntur, cum meruerit."

c. Sullas kühner Zug zu Bocchus und seine Verhandlungen mit dem Könige.

105 Quibus rebus cognitis Bocchus per litteras a Mario petiverat, uti Sullam ad se mitteret, cuius arbitratu de 2 communibus negotiis consuleretur. Is missus cum praesidio equitum atque peditum, item funditorum Balearium; praeterea iere sagittarii et cohors Paeligna cum velitaribus armis, itineris properandi causa, neque his secus atque aliis armis advorsus tela hostium, quod ea levia 3 sunt, muniti. Sed in itinere quinto denique die Volux, filius Bocchi, repente in campis patentibus cum mille non amplius equitibus sese ostendit, qui temere et effuse euntes Sullae aliisque omnibus et numerum ampliorem 4 vero et hostilem metum efficiebant. Igitur se quisque expedire, arma atque tela temptare, intendere: timor aliquantus, sed spes amplior, quippe victoribus et advorsum eos, quos saepe vicerant. Interim equites explo106ratum praemissi rem, uti erat, quietam nuntiant. Volux adveniens quaestorem appellat dicitque se a patre Boccho

« IndietroContinua »