Immagini della pagina
PDF
ePub

obviam illis simul et praesidio missum. Deinde eum et proxumum diem sine metu coniuncti eunt. Post ubi 2 castra locata et diei vesper erat, repente Maurus incerto voltu pavens ad Sullam accurrit dicitque sibi ex speculatoribus cognitum, Iugurtham haud procul abesse; simul uti noctu clam secum profugeret, rogat atque hortatur. Ille animo feroci negat se totiens fusum Numidam per- 3 timescere virtuti suorum satis credere; etiamsi certa pestis adesset, mansurum potius quam proditis, quos ducebat, turpi fuga incertae ac forsitan post paulo morbo interiturae vitae parceret. Ceterum ab eodem monitus, 4 uti noctu proficiscerentur, consilium approbat ac statim milites cenatos esse in castris, ignes quam creberrumos fieri, dein prima vigilia silentio egredi iubet. Iamque 5 nocturno itinere fessis omnibus Sulla pariter cum ortu solis castra metabatur, cum equites Mauri nuntiant Iugurtham circiter duum milium intervallo ante eos consedisse. Quod postquam auditum est, tum vero ingens 6 metus nostros invadit: credere se proditos a Voluce et insidiis circumventos, ac fuere, qui dicerent manu vindicandum neque apud illum tantum scelus inultum relinquendum. At Sulla, quamquam eadem existumabat,107 tamen ab iniuria Maurum prohibet; suos hortatur, uti fortem animum gererent: saepe ante a paucis strenuis advorsum multitudinem bene pugnatum; quanto sibi in proelio minus pepercissent, tanto tutiores fore, nec quemquam decere, qui manus armaverit, ab inermis pedibus auxilium petere, in maxumo metu nudum et caecum corpus ad hostes vortere. Dein Volucem, quo- 2 niam hostilia faceret, Iovem maxumum obtestatus, ut sceleris atque perfidiae Bocchi testis adesset, ex castris abire iubet. Ille lacrumans orare, ne ea crederet; nihil 3 dolo factum, ac magis calliditate Iugurthae, cui videlicet speculanti iter suum cognitum esset. Ceterum quoniam 4 neque ingentem multitudinem haberet et spes opesque

eius ex patre suo penderent, credere illum nihil palam 5 ausurum, cum ipse filius testis adesset: quare optumum factu videri per media eius castra palam transire; sese vel praemissis vel ibidem relictis Mauris solum cum 6 Sulla iturum. Ea res, uti in tali negotio, probata, ac statim profecti, quia de improviso acciderant, dubio 7 atque haesitante Iugurtha incolumes transeunt. Deinde paucis diebus, quo ire intenderant, perventum est. 108 Ibi cum Boccho Numida quidam, Aspar nomine, multum et familiariter agebat, praemissus ab Iugurtha, postquam Sullam accitum audierat, orator et subdole speculatum Bocchi consilia; praeterea Dabar, Massugradae filius, ex gente Masinissae, ceterum materno genere impar nam pater eius ex concubina ortus erat, Mauro ob ingenii multa bona carus acceptus2 que. Quem Bocchus fidum esse Romanis multis ante tempestatibus expertus, ilico ad Sullam nuntiatum mittit, paratum sese facere, quae populus Romanus vellet; colloquio diem, locum, tempus ipse delegeret; consulta sese omnia cum illo integra habere; neu Iugurthae legatum pertimesceret, quo remoto res communis licentius gereretur: nam ab insidiis eius aliter caveri nequi3 visse. Sed ego comperior Bocchum magis Punica fide quam ob ea, quae praedicabat, simul Romanum et Numidam spe pacis attinuisse multumque cum animo suo volvere solitum, Iugurtham Romanis, an illi Sullam traderet: lubidinem advorsum nos, metum pro nobis 109suasisse. Igitur Sulla respondit pauca coram Aspare locuturum, cetera occulte, aut nullo aut quam paucissumis praesentibus; simul edocet, quae sibi responderenPostquam, sicuti voluerat, congressi, dicit se missum a consule venisse quaesitum ab eo, pacem an 3 bellum agitaturus foret. Tum rex, uti praeceptum fuerat, post diem decumum redire iubet, ac nihil etiam tum decrevisse, sed illo die responsurum. Deinde ambo in

2 tur.

sua castra digressi sunt. Sed ubi plerumque noctis 4 processit, Sulla a Boccho occulte arcessitur. Ab utroque tantum modo fidi interpretes adhibentur, praeterea Dabar internuntius, sanctus vir et ex sententia ambobus. Ac statim sic rex incipit:

„Numquam ego ratus sum fore, uti rex maxumus110 in hac terra et omnium, quos novi, privato homini gratiam deberem. Et mehercule, Sulla, ante te cognitum 2 multis orantibus, aliis ultro egomet opem tuli, nullius indigui. Id imminutum, quod ceteri dolere solent, ego 3 laetor. Fuerit mihi eguisse aliquando pretium tuae amicitiae, qua apud animum meum nihil carius habeo. ld adeo experiri licet: arma, viros, pecuniam, postremo 4 quicquid animo lubet, sume, utere, et quoad vives numquam tibi redditam gratiam putaveris; semper apud me integra erit; denique nihil me sciente frustra voles. Nam, ut ego aestumo, regem armis quam munificentia 5 vinci minus flagitiosum est. Ceterum de re publica 6 vostra, cuius curator huc missus es, paucis accipe. Bellum ego populo Romano neque feci neque factum umquam volui; at fines meos adversum armatos armis tutatus sum. Id omitto, quando vobis ita placet; gerite, quod 7 voltis, cum Iugurtha bellum. Ego flumen Muluccham, 8 quod inter me et Micipsam fuit, non egrediar neque id intrare lugurtham sinam. Praeterea si quid meque vobisque dignum petiveris, haud repulsus abibis.“

Ad ea Sulla pro se breviter et modice, de pace et111 communibus rebus multis disseruit. Denique regi patefecit: quod polliceatur, senatum et populum Romanum, quoniam armis amplius valuissent, non in gratiam habituros; faciundum esse aliquid, quod illorum magis quam sua rettulisse videretur; id adeo in promptu esse, quoniam copiam Iugurthae haberet. Quem si Romanis tradidisset, fore ut illi plurumum deberetur; amicitiam, foedus, Numidiae partem, quam nunc peteret, tunc ul

2 tro adventuram. Rex primo negitare, cognationem, affinitatem, praeterea foedus intervenisse, ad hoc metuere, ne fluxa fide usus popularium animos avorteret, 3 quis et Iugurtha carus et Romani invisi erant. Deni

que saepius fatigatus lenitur et ex volutante Sullae 4 omnia se facturum promittit. Ceterum ad simulandam pacem, cuius Numida defessus bello avidissumus erat, quae utilia visa constituunt. Ita composito dolo digre

112

diuntur.

d. Verhandlungen zwischen Bocchus und

Iugurtha.

At rex postero die Asparem, Iugurthae legatum, appellat dicitque: sibi per Dabarem ex Sulla cognitum, posse condicionibus bellum poni: quam ob rem regis ~ sui sententiam exquireret. Ille laetus in castra Iugur. thae proficiscitur, deinde ab illo cuncta edoctus properato itinere post diem octavum redit ad Bocchum et ei nuntiat: Iugurtham cupere omnia, quae imperarentur, facere, sed Mario parum confidere; saepe antea cum imperatoribus Romanis pacem conventam frustra fuisse; 3 ceterum Bocchus, si ambobus consultum et ratam pacem vellet, daret operam, ut una ab omnibus quasi de pace in colloquium veniretur, ibique sibi Sullam traderet; cum talem virum in potestatem habuisset, tum fore uti iussu senatus aut populi foedus fieret; neque hominem nobilem, non sua ignavia, sed ob rem publicam in hostium potestate relictum iri.

113

e. Bocchus liefert den Iugurtha an Sulla aus. Haec Maurus secum ipse diu volvens tandem promisit; ceterum dolo an vere cunctatus, parum comperimus. Sed plerumque regiae voluntates, ut vehemen2 tes, sic mobiles saepe ipsae sibi advorsae. Postea tempore et loco constituto, in colloquium uti de pace veniretur, Bocchus Sullam modo, modo Iugurthae lega

tum appellare, benigne habere, idem ambobus polliceri. Illi pariter laeti ac spei bonae pleni esse. Sed nocte 3 ea, quae proxuma fuit aute diem colloquio decretum, Maurus adhibitis amicis ac statim immutata voluntate remotis dicitur secum ipse multum agitavisse, voltu et oculis pariter atque animo varius: quae scilicet tacente ipso occulta pectoris patefecisse. Tamen postremo 4

Sullam arcessi iubet et ex illius sententia Numidae insidias tendit. Deinde, ubi dies advenit et ei nuntiatum 5 est Iugurtham haud procul abesse, cum paucis amicis et quaestore nostro quasi obvius honoris causa procedit in tumulum facillumum visu insidiantibus. Eodem 6 Numida cum plerisque necessariis suis inermis, uti dictum erat, accedit ac statim signo dato undique simul ex insidiis invaditur. Ceteri obtruncati, Iugurtha Sullae vinctus traditur et ab eo ad Marium deductus est.

f. Der Triumph des Marius.

Per idem tempus advorsum Gallos ab ducibus114 nostris Q. Caepione et Cn. Manlio male pugnatum. Quo metu Italia omnis contremuit. Illimque usque ad 2 nostram memoriam Romani sic habuere, alia omnia virtuti suae prona esse, cum Gallis pro salute, non pro gloria certari. Sed postquam bellum in Numidia con- 3 fectum et Iugurtham Romam vinctum adduci nuntiatum est, Marius consul absens factus est et ei decreta provincia Gallia: isque Kalendis Ianuariis magna gloria consul triumphavit. Et ea tempestate spes atque opes 4 civitatis in illo sitae.

« IndietroContinua »