Immagini della pagina
PDF
ePub

alios temptare; opes suas, imparatam rem publicam, magna praemia coniurationis docere. Ubi satis explorata 2 sunt, quae voluit, in unum omnes convocat, quibus maxuma necessitudo et plurumum audaciae inerat. Eo 3 convenere senatorii ordinis P. Lentulus Sura, P. Autronius, L. Cassius Longinus, C. Cethegus, P. et Ser. Sullae Ser. filii, L. Vargunteius, Q. Annius, M. Porcius Laeca, L. Bestia, Q. Curius; praeterea ex equestri 4 ordine M. Fulvius Nobilior, L. Statilius, P. Gabinius Capito, C. Cornelius; ad hoc multi ex coloniis et municipiis, domi nobiles. Erant praeterea complures paulo 5 occultius consilii huiusce participes nobiles, quos magis dominationis spes hortabatur quam inopia aut alia necessitudo. Ceterum iuventus pleraque, sed maxume 6 nobilium, Catilinae inceptis favebat: quibus in otio vel magnifice vel molliter vivere copia erat, incerta pro certis, bellum quam pacem malebant. Fuere item ea 7 tempestate, qui crederent M. Licinium Crassum non ignarum eius consilii fuisse: quia Cn. Pompeius invisus ipsi magnum exercitum ductabat, cuiusvis opes voluisse contra illius potentiam crescere, simul confisum, si coniuratio valuisset, facile apud illos principem se fore.

III. Die ersten Verschwörungen des Catilina. (Kap. 18-25).

1. Die Verschwörung des Jahres 65 v. Chr.
(Kap. 18-19).

Sed antea item coniuravere pauci contra rem pu- 18 blicam, in quibus Catilina fuit; de qua quam verissume potero dicam. L. Tullo et M.' Lepido consulibus P. Au- 2 tronius et P. Sulla designati consules legibus ambitus interrogati poenas dederant. Post paulo Catilina pecuniarum 3 repetundarum reus prohibitus erat consulatum petere,

5 quod intra legitumos dies profiteri requiverat. Erat eodem tempore Cn. Piso, adulescens nobilis, summae audaciae, egens, factiosus, quem ad perturbandam rem 5 publicam inopia atque mali mores stimulabant. Cum hoc Catilina et Autronius circiter Nonas Decembres consilio communicato parabant in Capitolio Kalendis Ianuariis L. Cottam et L. Torquatum consules interficere, ipsi fascibus correptis Pisonem cum exercitu ad obtinendas 6 duas Hispanias mittere. Ea re cognita rursus in Nonas Fe7 bruarias consilium caedis transtulerant. Iam tum non consulibus modo, sed plerisque senatoribus perniciem 8 machinabantur. Quodni Catilina maturasset pro curia signum sociis dare, eo die post conditam urbem Romam pessumum facinus patratum foret. Quia nondum frequentes armati convenerant, ea res consilium 19 diremit. Postea Piso in citeriorem Hispaniam quaestor pro praetore missus est adnitente Crasso, quod eum infestum inimicum. Cn. Pompeio cognoverat. 2 Neque tamen senatus provinciam invitus dederat, quippe foedum hominem a re publica procul esse volebat; simul quia boni complures praesidium in eo putabant 3 et iam tum potentia Pompeii formidulosa erat. Sed is Piso

in provincia ab equitibus Hispanis, quos in exercitu duc4 tabat, iter faciens occisus est. Sunt, qui ita dicant, imperia eius iniusta, superba, crudelia barbaros nequivisse 5 pati; alii autem equites illos, Cn. Pompeii veteres fidosque clientes, voluntate eius Pisonem aggressos; numquam Hispanos praeterea tale facinus fecisse, sed imperia saeva multa antea perpessos. Nos eam rem in medio 6 relinquemus. De superiore coniuratione satis dictum. 2. Die Verschwörung des Jahres 64 v. Chr.

20

(Kap. 20-25).

a. Catilinas Rede an die Genossen.

Catilina, ubi eos, quos paulo ante memoravi, convenisse videt, tametsi cum singulis multa saepe egerat,

tamen in rem fore credens univorsos appellare et cohortari, in abditam partem aedium secessit atque ibi omnibus arbitris procul amotis orationem huiusce modi habuit:

Sed 5

'Ni virtus fidesque vostra spectata mihi forent, 2 nequiquam opportuna res cecidisset; spes magna, dominatio in manibus frustra fuissent, neque ego per ignaviam aut vana ingenia incerta pro certis captarem. Sed 3 quia multis et magnis tempestatibus vos cognovi fortes fidosque mihi, eo animus ausus est maxumum atque pulcherrumum facinus incipere, simul quia vobis eadem, 4 quae mihi, bona malaque esse intellexi; nam idem velle atque idem nolle, ea demum firma amicitia est. ego quae mente agitavi, omnes iam antea divorsi audistis. Ceterum mihi in dies magis animus accenditur, cum 6 considero, quae condicio vitae futura sit, nisi nosmet ipsi vindicamus in libertatem. Nam postquam res pu- 7 blica in paucorum potentium ius atque dicionem concessit, semper illis reges, tetrarchae vectigales esse, populi, nationes stipendia pendere: ceteri omnes, strenui, boni, nobiles atque ignobiles, volgus fuimus sine gratia, sine auctoritate, eis obnoxii, quibus, si res publica valeret, formidini essemus. Itaque omnis gratia, potentia, 8 honos, divitiae apud illos sunt aut ubi illi volunt; nobis reliquere pericula, repulsas, iudicia, egestatem. Quae 9 quousque tandem patiemini, fortissumi viri? Nonne emori per virtutem praestat, quam vitam miseram atque inhonestam, ubi alienae superbiae ludibrio fueris, per dedecus amittere? Verum enim vero, pro deum atque 10 hominum fidem, victoria in manu vobis est, viget aetas, animus valet; contra illis annis atque divitiis omnia consenuerunt. Tantum modo incepto opus est, cetera res expediet. Etenim quis mortalium, cui virile ingenium 11 est, tolerare potest illis divitias superare, quas profundant in exstruendo mari et montibus coaequandis, nobis

rem familiarem etiam ad necessaria deesse? illos binas aut amplius domos continuare, nobis larem familiarem 12 nusquam ullum esse? Cum tabulas, signa, toreumata emunt, nova diruunt, alia aedificant, postremo omnibus modis pecuniam trahunt, vexant, tamen summa lubidine 13 divitias suas vincere nequeunt. At nobis est domi inopia, foris aes alienum, mala res, spes multo asperior; denique quid reliqui habemus praeter miseram animam? 14 Quin igitur expergiscimini? En illa, illa, quam saepe optastis, libertas, praeterea divitiae, decus, gloria in oculis sita sunt: fortuna omnia ea victoribus praemia 15 posuit. Res, tempus, pericula, egestas, belli spolia mag16 nifica magis quam oratio mea vos hortantur. Vel imperatore vel milite me utimini: neque animus neque 17 corpus a vobis aberit. Haec ipsa, ut spero, vobiscum una consul agam, nisi forte me animus fallit et vos servire magis quam imperare parati estis."

21

b. Die glänzenden Aussichten.

Postquam accepere ea homines, quibus mala abunde omnia erant, sed neque res neque spes bona ulla, tametsi illis quieta movere magna merces videbatur, tamen postulavere plerique, ut proponeret, quae condicio belli foret, quae praemia armis peterent, quid ubique opis 2 aut spei haberent. Tum Catilina polliceri tabulas novas, proscriptionem locupletium, magistratus, sacerdotia, rapinas, alia omnia, quae bellum atque lubido victorum 3 fert. Praeterea esse in Hispania citeriore Pisonem, in Mauretania cum exercitu P. Sittium Nucerinum, consilii sui participes; petere consulatum C. Antonium, quem sibi collegam fore speraret, hominem et familiarem et omnibus necessitudinibus circumventum; cum eo se consulem 4 initium agundi facturum. Ad hoc maledictis increpabat omnes bonos, suorum unumquemque nominans laudare: admonebat alium egestatis, alium cupiditatis suae, com

plures periculi aut ignominiae, multos victoriae Sullanae, quibus ea praedae fuerat. Postquam omnium animos 5 alacres videt, cohortatus, ut petitionem suam curae haberent, conventum dimisit.

c. Der Schwur.

Fuere ea tempestate, qui dicerent Catilinam, ora- 22 tione habita cum ad iusiurandum populares sceleris sui adigeret, humani corporis sanguinem vino permixtum in pateris circumtulisse; inde cum post exsecrationem 2 omnes degustavissent, sicut in sollemnibus sacris fieri consuevit, aperuisse consilium suum; idque eo dicitur fecisse, quo inter se fidi magis forent, alius alii tanti facinoris conscii. Nonnulli ficta et haec et multa prae- 3 terea existumabant ab eis, qui Ciceronis invidiam, quae postea orta est, leniri credebant atrocitate sceleris eorum, qui poenas dederant. Nobis ea res pro magnitudine parum comperta est.

d. Misslingen der Verschwörung und neue

Pläne Catilinas.

Sed in ea coniuratione fuit Q. Curius, natus haud 23 obscuro loco, flagitiis atque facinoribus coopertus, quem censores senatu probri gratia moverant. Huic homini 2 non minor vanitas inerat quam audacia: neque reticere, quae audierat, neque suamet ipse scelera occultare; prorsus neque dicere neque facere quicquam pensi habebat. Erat ei cum Fulvia, muliere nobili, stupri vetus 3 consuetudo; cui cum minus gratus esset, quia inopia minus largiri poterat, repente glorians maria montesque polliceri coepit et minari interdum ferro, ni sibi obnoxia foret; postremo ferocius agitare quam solitus erat. At 4 Fulvia insolentiae Curii causa cognita tale periculum rei publicae haud occultum habuit, sed sublato auctore de Catilinae coniuratione, quae quoquo modo audierat,

« IndietroContinua »