Immagini della pagina
PDF
ePub

castra profectus est. Sed Cethego atque Lentulo ceterisque, quorum cognoverat promptam audaciam, mandat, quibus rebus possent, opes factionis confirment, insidias consuli maturent, caedem, incendia aliaque belli facinora parent: sese propediem cum magno exercitu ad urbem accessurum.

3. Die Verschworenen in Etrurien.

Kap. 33-36, 3.

a. Gesandtschaft an Marcius Rex.

Dum haec Romae geruntur, C. Manlius ex suo numero legatos ad Marcium Regem mittit cum mandatis huiusce modi:

2

3

'Deos hominesque testamur, imperator, nos arma 33 neque contra patriam cepisse neque quo periculum aliis faceremus, sed uti corpora nostra ab iniuria tuta forent, qui miseri, egentes, violentia atque crudelitate faeneratorum plerique patriae, sed omnes fama atque fortunis expertes sumus. Neque cuiquam nostrum licuit more maiorum lege uti neque amisso patrimonio liberum corpus habere: tanta saevitia faeneratorum atque praetoris fuit. Saepe maiores vostrum miseriti plebis Ro- 2 manae decretis suis inopiae eius opitulati sunt, ac novissume memoria nostra propter magnitudinem aeris alieni volentibus omnibus bonis argentum aere solutum est. Saepe ipsa plebes, aut dominandi studio permota aut superbia magistratuum, armata a patribus secessit. At nos non imperium neque divitias petimus, quarum rerum causa bella atque certamina omnia inter mortales sunt, sed libertatem, quam nemo bonus nisi cum anima simul amittit. Te atque senatum obtestamur, consulatis 5 miseris civibus, legis praesidium, quod iniquitas praetoris eripuit, restituatis, neve nobis eam necessitudinem imponatis, ut quaeramus, quonam modo maxume ulti

3

34 sanguinem nostrum pereamus'. Ad haec Q. Marcius. respondit, si quid ab senatu petere vellent, ab armis discedant, Romam supplices proficiscantur: ea mansuetudine atque misericordia senatum populi Romani semper fuisse, ut nemo umquam ab eo frustra auxilium petiverit.

2

b. Catilinas Brief an Q. Catulus.

At Catilina ex itinere plerisque consularibus, praeterea optumo cuique litteras mittit: se falsis criminibus circumventum, quoniam factioni inimicorum resistere nequiverit, fortunae cedere, Massiliam in exsilium proficisci, non quo sibi tanti sceleris conscius esset, sed uti res publica quieta foret neve ex sua contentione 3 seditio oreretur. Ab his longe divorsas Q. Catulus in senatu recitavit, quas sibi nomine Catilinae redditas di35 cebat. Earum exemplum infra scriptum est: 'L. Catilina Q. Catulo. Egregia tua fides re cognita, grata mihi magnis in meis periculis, fiduciam commendationi meae 2 tribuit. Quam ob rem defensionem in novo consilio non statui parare: satisfactionem ex nulla conscientia de culpa proponere decrevi, quam, me dius Fidius, veram 3 licet cognoscas. Iniuriis contumeliisque concitatus, quod fructu laboris industriaeque meae privatus statum dignitatis non obtinebam, publicam miserorum causam pro mea consuetudine suscepi, non quin aes alienum meis nominibus ex possessionibus solvere possem, at alienis nominibus liberalitas Orestillae suis filiaeque copiis persolveret -, sed quod non dignos homines honore honestatos videbam meque falsa suspicione alienatum esse sentiebam. 4 Hoc nomine satis honestas pro meo casu spes reliquae dignitatis conservandae sum secutus. Plura cum scri6 bere vellem, nuntiatum est vim mihi parari. Nunc Orestillam commendo tuaeque fidei trado. Eam ab iniuria defendas, per liberos tuos rogatus. Haveto'.

5

c. Ächtung des Catilina und Manlius.

Sed ipse paucos dies commoratus apud C. Flami- 36 nium in agro Arretino, dum vicinitatem antea sollicitatam armis exornat, cum fascibus atque aliis imperii insignibus in castra ad Manlium contendit. Haec ubi 2 Romae comperta sunt, senatus Catilinam et Manlium hostes iudicat, ceterae multitudini diem statuit, ante quam sine fraude liceret ab armis discedere, praeter rerum capitalium condemnatis. Praeterea decernit, uti consules 3 dilectum habeant, Antonius cum exercitu Catilinam persequi maturet, Cicero urbi praesidio sit.

4. Betrachtungen über die allgemeine Lage Roms. (Kap. 36,4--39, 5.)

Ea tempestate mihi imperium populi Romani multo maxume miserabile visum est. Cui cum ad occasum ab ortu solis omnia domita armis parerent, domi otium atque divitiae, quae prima mortales putant, affluerent, fuere tamen cives, qui seque remque publicam obstinatis animis perditum irent. Namque duobus senati decretis 5 ex tanta multitudine neque praemio inductus coniurationem patefecerat neque ex castris Catilinae quisquam omnium discesserat: tanta vis morbi ac veluti tabes plerosque civium animos invaserat.

Neque solum illis aliena mens erat, qui conscii 37 coniurationis fuerant, sed omnino cuncta plebes novarum rerum studio Catilinae incepta probabat. Id adeo more suo videbatur facere. Nam semper in civitate, quibus 3 opes nullae sunt, bonis invident, malos extollunt, vetera odere, nova exoptant, odio suarum rerum mutari omnia student: turba atque seditionibus sine cura aluntur, quoniam egestas facile habetur sine damno. Sed urbana 4 plebes, ea vero praeceps erat de multis causis. Primum 5 omnium, qui ubique probro atque petulantia maxume praestabant, item alii per dedecora patrimoniis amissis,

postremo omnes, quos flagitium aut facinus domo ex$6 pulerat, ei Romam sicut in sentinam confluxerant. Deinde multi memores Sullanae victoriae, quod ex gregariis militibus alios senatores videbant, alios ita divites, ut regio victu atque cultu aetatem agerent, sibi quisque, si in armis foret, ex victoria talia sperabat.

8

Praeterea iuventus, quae in agris manuum mercede inopiam toleraverat, privatis atque publicis largitionibus excita urbanum otium ingrato labori praetulerat. Eos atque alios omnes malum publicum alebat. Quo minus mirandum est homines egentes, malis moribus, maxuma spe, rei publicae iuxta ac sibi consuluisse.

Praeterea, quorum victoria Sullae parentes proscripti, bona erepta, ius libertatis imminutum erat, haud sane 10 alio animo belli eventum exspectabant. Ad hoc, quicumque aliarum atque senatus partium erant, conturbari 11 rem publicam quam minus valere ipsi malebant. Id

adeo malum multos post annos in civitatem revorterat. 38 Nam postquam Cn. Pompeio et M. Crasso consulibus tribunicia potestas restituta est, homines adulescentes, summam potestatem nacti, quibus aetas animusque ferox erat, coepere senatum criminando plebem exagitare, dein largiundo atque pollicitando magis incendere; ita 2 ipsi clari potentesque fieri. Contra eos summa ope nitebatur pleraque nobilitas senatus specie pro sua mag3 nitudine. Namque, ut paucis verum absolvam, post illa tempora quicumque rem publicam agitavere, honestis nominibus, alii sicuti populi iura defenderent, pars quo senatus auctoritas maxuma foret, bonum publicum si4 mulantes pro sua quisque potentia certabant. Neque illis modestia neque modus contentionis erat: utrique 39 victoriam crudeliter exercebant. Sed postquam Cn. Pom. peius ad bellum maritumum atque Mithridaticum missus est, plebis opes imminutae, paucorum potentia crevit. 2 Ei magistratus, provincias aliaque omnia tenere, ipsi

innoxii, florentes, sine metu aetatem agere, ceteros, qui plebem in magistratu placidius tractarent, iudiciis terrere. Sed ubi primum dubiis rebus novandi spes oblata est, 3 vetus certamen animos eorum arrexit. Quodsi primo 4 proelio Catilina superior aut aequa manu discessisset, profecto magna clades atque calamitas rem publicam oppressisset, neque illis, qui victoriam adepti forent, diutius ea uti licuisset, quin defessis et exsanguibus, qui plus posset, imperium atque libertatem extorqueret. Fuere tamen extra coniurationem complures, qui ad 5 Catilinam initio profecti sunt. In eis erat Fulvius, senatoris filius, quem retractum ex itinere parens necari iussit.

5. Verhaftung und Bestrafung der Verschworenen. (Kap. 39,6-55.)

a. Verhandlungen mit den Gesandten der Allobroger.

Eisdem temporibus Romae Lentulus, sicuti Catilina 6 praeceperat, quoscumque moribus aut fortuna novis rebus idoneos credebat, aut per se aut per alios sollicitabat, neque solum cives, sed cuiusque modi genus hominum, quod modo bello usui foret. Igitur P. Umbreno cui- 40 dam negotium dat, uti legatos Allobrogum requirat eosque, si possit, impellat ad societatem belli, existumans publice privatimque aere alieno oppressos, praeterea quod natura gens Gallica bellicosa esset, facile eos ad tale consilium adduci posse. Umbrenus, quod in Gallia negotiatus erat, plerisque principibus civitatium notus erat atque eos noverat. Itaque sine mora, ubi primum legatos in foro conspexit, percontatus pauca de statu civitatis et quasi dolens eius casum requirere coepit, quem exitum tantis malis sperarent. Postquam 3 illos videt queri de avaritia magistratuum, accusare

« IndietroContinua »