Immagini della pagina
PDF
ePub

h. Hinrichtung der Verschworenen.

2

Postquam, ut dixi, senatus in Catonis sententiam 55 discessit, consul optumum factu ratus noctem, quae instabat, antecapere, ne quid eo spatio novaretur, triumviros, quae supplicium postulabat, parare iubet,ipse praesidiis dispositis Lentulum in carcerem deducit; idem fit ceteris per praetores. Est in carcere locus, quod Tullianum appellatur, ubi paululum ascenderis, ad laevam, circiter duodecim pedes humi depressus. Eum 4 muniunt undique parietes atque insuper camera lapideis fornicibus iuncta, sed incultu, tenebris, odore foeda atque terribilis eius facies est. In eum locum postquam demissus est Lentulus, vindices rerum capitalium, quibus praeceptum erat, laqueo gulam fregere. Ita ille patricius ex gente clarissuma Corneliorum, quí consulare imperium Romae habuerat, dignum moribus factisque suis exitium vitae invenit. De Cethego, Statilio, Gabinio, Caepario eodem modo supplicium sumptum est.

3

6. Die Schlacht bei Pistorium.
Kap. 56-61.

a. Vorbereitungen zum Kampfe.

2

Dum ea Romae geruntur, Catilina ex omni copia, 56 quam et ipse adduxerat et Manlius habuerat, duas legiones instituit, cohortes pro numero militum complet. Deinde, ut quisque voluntarius aut ex sociis in castra venerat, aequaliter distribuerat ac brevi spatio legiones numero hominum expleverat, cum initio non amplius duobus milibus habuisset. Sed ex omni copia circiter 3 pars quarta erat militaribus armis instructa, ceteri, ut quemque casus armaverat, sparos aut lanceas, alii praeacutas sudes portabant. Sed postquam Antonius cum exercitu adventabat, Catilina per montes iter facere,

modo ad urbem, modo in Galliam vorsus castra movere, hostibus occasionem pugnandi non dare: sperabat propediem magnas copias sese habiturum, si Romae 5 socii incepta patravissent. Interea servitia repudiabat, cuius initio ad eum magnae copiae concurrebant, opibus coniurationis fretus, simul alienum suis rationiexistumans videri causam civium cum

bus 57 servis

fugitivis communicavisse. Sed postquam in castra nuntius pervenit Romae coniurationem patefactam, de Lentulo et Cethego ceterisque, quos supra memoravi, supplicium sumptum, plerique, quos ad bellum spes rapinarum aut novarum rerum studium illexerat, dilabuntur, reliquos Catilina per montes asperos magnis itineribus in agrum Pistoriensem abducit eo consilio, uti per tramites occulte perfugeret in Galliam Trans2 alpinam. At Q. Metellus Celer cum tribus legionibus in agro Piceno praesidebat, ex difficultate rerum eadem illa existumans, quae supra diximus, Catilinam agitare. 3 Igitur ubi iter eius ex perfugis cognovit, castra propere movit ac sub ipsis radicibus montium consedit, qua illi 4 descensus erat in Galliam properanti. Neque tamen Antonius procul aberat, utpote qui magno exercitu locis aequioribus expeditus tardatos in fuga sequeretur. 5 Sed Catilina postquam videt montibus atque copiis hostium sese clausum, in urbe res advorsas, neque fugae neque praesidii ullam spem, optumum factu ratus in tali re fortunam belli temptare, statuit cum Antonio 6 quam primum confligere. Itaque contione advocata huiusce modi orationem babuit:

58

b. Catilinas Rede vor der Schlacht.

'Compertum ego habeo, milites, verba virtutem non addere, neque ex ignavo strenuum neque fortem 2 ex timido exercitum oratione imperatoris fieri. Quanta cuiusque animo audacia natura aut moribus inest,

tanta in bello patere solet. Quem neque gloria neque pericula excitant, nequiquam hortere; timor animi auribus officit. Sed ego vos, quo pauca monerem, advo- 3 cavi, simul uti causam mei consilii aperirem.

Scitis equidem, milites, socordia atque ignavia Len- 4 tuli quantam ipsi nobisque cladem attulerit, quoque modo, dum ex urbe praesidia opperior, in Galliam proficisci nequiverim. Nunc vero quo loco res nostrae 5 sint, iuxta mecum omnes intellegitis. Exercitus hostium 6 duo, unus ab urbe, alter a Gallia obstant. Diutius in his locis esse, si maxume animus ferat, frumenti atque aliarum rerum egestas prohibet. Quocumque ire placet, 7 ferro iter aperiundum est. Quapropter vos moneo, uti 8 forti atque parato animo sitis et, cum proelium inibitis, memineritis vos divitias, decus, gloriam, praeterea libertatem atque patriam in dextris vostris portare. Si vin- 9 cimus, omnia nobis tuta erunt, commeatus abunde, municipia atque coloniae patebunt; sin metu cesserimus, eadem illa advorsa fient, neque locus neque amicus 10 quisquam teget, quem arma non texerint. Praeterea, 11 milites, non eadem nobis et illis necessitudo impendet: nos pro patria, pro libertate, pro vita certamus, illis supervacaneum est pro potentia paucorum pugnare.

Quo audacius aggrediamini memores pristinae vir- 12 tutis. Licuit vobis cum summa turpitudine in exsilio 13 aetatem agere, potuistis nonnulli Romae amissis bonis alienas opes exspectare; quia illa foeda atque intoleranda 14 viris videbantur, haec sequi decrevistis. Si haec relin- 15 quere voltis, audacia opus est; nemo nisi victor pace bellum mutavit. Nam in fuga salutem sperare, cum 16 arma, quibus corpus tegitur, ab hostibus avorteris, ea vero dementia est. Semper in proelio eis maxumum 17 est periculum, qui maxume timent, audacia pro muro habetur.

18

Cum vos considero, milites, et cum facta vostra 19 aestumo, magna me spes victoriae tenet. Animus, aetas, virtus vostra me hortantur, praeterea necessitudo, quae 20 etiam timidos fortes facit. Nam multitudo hostium ne 21 circumvenire queat, prohibent angustiae loci. Quodsi virtuti vostrae fortuna inviderit, cavete inulti animam amittatis, neu capti potius sicuti pecora trucidemini, quam virorum more pugnantes cruentam atque luctuosam victoriam hostibus relinquatis'.

c. Aufstellung der Truppen.

59 Haec ubi dixit, paululum commoratus signa canere iubet atque instructos ordines in locum aequum deducit. Dein remotis omnium equis, quo militibus exaequato periculo animus amplior esset, ipse pedes exercitum 2 pro loco atque copiis instruit. Nam uti planities erat inter sinistros montes et ab dextera rupe aspera, octo cohortes in fronte constituit, reliquarum signa in sub3 sidio artius collocat. Ab eis centuriones omnes, lectos et evocatos, praeterea ex gregariis militibus optumum quemque armatum in primam aciem subducit. C. Manlium in dextra, Faesulanum quendam in sinistra parte curare iubet. Ipse cum libertis et calonibus propter aquilam assistit, quam bello Cimbrico C. Marius in exer4 citu habuisse dicebatur. At ex altera parte C. Antonius, pedibus aeger, quod proelio adesse nequibat, M. Petreio 5 legato exercitum permittit. Ille cohortes veteranas, quas tumultus causa conscripserat, in fronte, post eas ceterum exercitum in subsidiis locat. Ipse equo circumiens unumquemque nominans appellat, hortatur, rogat, ut meminerint se contra latrones inermos, pro patria, pro liberis, 6 pro aris atque focis suis certare. Homo militaris, quod amplius annos triginta tribunus aut praefectus aut legatus aut praetor cum magna gloria in exercitu fuerat, plerosque ipsos factaque eorum fortia noverat; ea commemorando militum animos accendebat.

d. Catilinas Niederlage und Tod.

Sed ubi omnibus rebus exploratis Petreius tuba 60 signum dat, cohortes paulatim incedere iubet. Idem facit hostium exercitus. Postquam eo ventum est, unde 2 a ferentariis proelium committi posset, maxumo clamore cum infestis signis concurrunt: pila omittunt, gladiis res geritur. Veterani pristinae virtutis memores comminus 3 acriter instare, illi haud timidi resistunt; maxuma vi certatur. Interea Catilina cum expeditis in prima acie 4 vorsari, laborantibus succurrere, integros pro sauciis arcessere, omnia providere, multum ipse pugnare, saepe hostem ferire: strenui militis et boni imperatoris officia simul exsequebatur. Petreius, ubi videt Catilinam, contra 5 ac ratus erat, magna vi tendere, cohortem praetoriam in medios hostes inducit eosque perturbatos atque alios alibi resistentes interficit, deinde utrimque ex lateribus ceteros aggreditur. Manlius et Faesulanus in primis 6 pugnantes cadunt. Catilina, postquam fusas copias seque 7 cum paucis relictum videt, memor generis atque pristinae suae dignitatis in confertissumos hostes incurrit ibique pugnans confoditur.

Sed confecto proelio tum vero cerneres, quanta 61 audacia quantaque animi vis fuisset in exercitu Catilinae. Nam fere quem quisque vivus pugnando locum ceperat, 2 eum amissa anima corpore tegebat. Pauci autem, quos 3 medios cohors praetoria disiecerat, paulo divorsius, sed omnes tamen advorsis volneribus conciderant. Catilina vero longe a suis inter hostium cadavera repertus est, paululum etiam spirans ferociamque animi, quam habuerat vivus, in voltu retinens. Postremo ex omni copia 5 neque in proelio neque in fuga quisquam civis ingenuus captus est: ita cuncti suae hostiumque vitae iuxta pe- 6 percerant. Neque tamen exercitus populi Romani laetam 7 aut incruentam victoriam adeptus erat. Nam strenuissumus quisque aut occiderat in proelio aut graviter vol

« IndietroContinua »