Immagini della pagina
PDF
ePub

3 gotiis disceptarent. Sed Hiempsal, qui minumus ex illis erat, natura ferox et iam antea ignobilitatem Iugurthae, quia materno genere impar erat, despiciens dextra Adherbalem assedit, ne medius ex tribus, quod 4 apud Numidas honori ducitur, Iugurtha foret. Dein tamen, ut aetati concederet, fatigatus a fratre vix in 5 partem alteram transductus est. Ibi cum multa de administrando imperio dissererent, Iugurtha inter alias res iacit oportere quinquennii consulta et decreta omnia rescindi; nam per ea tempora confectum annis Micip6 sam parum animo valuisse. Tum idem Hiempsal placere sibi respondit; nam ipsum illum tribus proxumis 7 annis adoptatione in regnum pervenisse. Quod verbum in pectus Iugurthae altius, quam quisquam ratus erat, descendit. Itaque ex eo tempore ira et metu anxius moliri, parare atque ea modo cum animo habere, quibus 9 Hiempsal per dolum caperetur. Quae ubi tardius procedunt neque lenitur animus ferox, statuit quovis modo inceptum perficere.

12

b. Hiempsals Ermordung.

Primo conventu, quem ab regulis factum supra memoravi, propter dissensionem placuerat dividi the2 sauros finesque imperii singulis constitui. Itaque tempus ad utramque rem decernitur, sed maturius ad pecuniam distribuendam. Reguli interea in loca propinqua 3 thesauris alius alio concessere. Sed Hiempsal in oppido Thirmida forte eius domo utebatur, qui proxumus lictor Iugurthae carus acceptusque ei semper fuerat. Quem ille casu ministrum oblatum promissis onerat impellitque, uti tamquam suam visens domum eat, portarum claves adulterinas paret nam verae ad Hiempsalem referebantur, ceterum, ubi res postularet, se ipsum cum 4 magna manu venturum. Numida mandata brevi conficit atque, uti doctus erat, noctu Iugurthae milites intro

ducit.

Qui postquam in aedes irrupere, divorsi regem quaerere, dormientes alios, alios occursantes interficere, scrutari loca abdita, clausa effringere, strepitu et tumultu omnia miscere, cum interim Hiempsal reperitur occultans se tugurio mulieris ancillae, quo initio pavidus et ignarus loci perfugerat. Numidae caput eius, uti iussi erant, ad Iugurtham referunt.

e. Adherbals unglücklicher Krieg und Flucht nach Rom.

5

Ceterum fama tanti facinoris per omnem Africam 13 brevi divolgatur. Adherbalem omnesque, qui sub imperio Micipsae fuerant, metus invadit. In duas partes. discedunt Numidae: plures Adherbalem sequuntur, sed illum alterum bello meliores. Igitur Iugurtha quam 2 maxumas potest copias armat, urbes partim vi, alias voluntate imperio suo adiungit, omni Numidiae imperare parat. Adherbal, tametsi Romam legatos miserat, qui 3 senatum docerent de caede fratris et fortunis suis, tamen fretus multitudine militum parabat armis contendere. Sed ubi res ad certamen venit, victus ex proelio pro- 4 fugit in provinciam ac deinde Romam contendit. Tum 5 Iugurtha patratis consiliis, postquam omni Numidia potiebatur, in otio facinus suum cum animo reputans timere populum Romanum neque advorsus iram eius usquam nisi in avaritia nobilitatis et pecunia sua spem habere. Itaque paucis diebus cum auro et argento 6 multo Romam legatos mittit, quis praecepit, primum uti veteres amicos muneribus expleant, deinde novos acquirant, postremo, quaecumque possint, largiundo parare ne cunctentur. Sed ubi Romam legati venere et ex 7 praecepto regis hospitibus aliisque, quorum ea tempestate in senatu auctoritas pollebat, magna munera misere, tanta commutatio incessit, ut ex maxuma invidia in gratiam et favorem nobilitatis Iugurtha veniret. Quorum 8

pars spe, alii praemio inducti singulos ex senatu ambiundo nitebantur, ne gravius in eum consuleretur. 9 Igitur ubi legati satis confidunt, die constituto senatus utrisque datur. Tum Adherbalem hoc modo locutum accepimus:

14

d. Rede Adherbals im Senate.

'Patres conscripti, Micipsa, pater meus, moriens mihi praecepit, uti regni Numidiae tantum modo procurationem existimarem meam, ceterum ius et imperium eius penes vos esse; simul eniterer domi militiaeque quam maxumo usui esse populo Romano, vos mihi cognatorum, vos in affinium locum ducerem; si ea fecissem, in vostra amicitia exercitum, divitias, munimenta 2 regni me habiturum. Quae cum praecepta parentis mei agitarem, Iugurtha, homo omnium, quos terra sustinet, sceleratissumus, contempto imperio vostro Masinissae me nepotem et iam ab stirpe socium atque amicum populi Romani regno fortunisque omnibus expulit. 3 Atque ego, patres conscripti, quoniam eo miseriarum venturus eram, vellem potius ob mea quam ob maiorum beneficia posse me a vobis auxilium petere, ac maxume deberi mihi beneficia a populo Romano, quibus non egerem; secundum ea, si desideranda erant, 4 uti debitis uterer. Sed quoniam parum tuta per se ipsa probitas est, neque mihi in manu fuit, Iugurtha qualis foret, ad vos confugi, patres conscripti, quibus, quod mihi miserrumum est, cogor prius oneri quam usui esse. 5 Ceteri reges aut bello victi in amicitiam a vobis recepti sunt aut in suis dubiis rebus societatem vostram appetiverunt. Familia nostra cum populo Romano bello Carthaginiensi amicitiam instituit, quo tempore magis 6 fides eius quam fortuna petunda erat. Quorum progeniem vos, patres conscripti, nolite pati me, nepotem Masinissae, frustra a vobis auxilium petere.

Si ad impetrandum nihil causae haberem praeter 7 miserandam fortunaia, quod paulo ante rex genere, fama atque copiis potens, nunc deformatus aerumnis, inops alienas opes exspecto, tamen erat maiestatis populi Romani prohibere iniuriam neque pati cuiusquam regnum per scelus crescere. Verum ego eis finibus eiectus 8 sum, quos maioribus meis populus Romanus dedit, unde pater et avus meus una vobiscum expulere Syphacem et Carthaginienses. Vostra beneficia mihi erepta sunt, patres conscripti, vos in mea iniuria despecti estis. Eheu me miserum! Hucine, Micipsa pater, beneficia tua evasere, 9 ut, quem tu parem cum liberis tuis regnique participem fecisti, is potissumum stirpis tuae exstinctor sit? Numquamne ergo familia nostra quieta erit? Semperne in sanguine, ferro, fuga vorsabitur? Dum Carthaginienses 10 incolumes fuere, iure omnia saeva patiebamur: hostes ab latere, vos amici procul, spes omnis in armis erat. Postquam illa pestis ex Africa eiecta est, laeti pacem agitabamus, quippe quis hostis nullus erat, nisi forte quem vos iussissetis. Ecce autem ex improviso Iu- 11 gurtha, intoleranda audacia, scelere atque superbia sese efferens, fratre meo atque eodem propinquo suo interfecto primum regnum eius sceleris sui praedam fecit, post, ubi me eisdem dolis nequit capere, nihil minus quam vim aut bellum exspectantem in imperio vostro, sicut videtis, extorrem patria domo, inopem et coopertum miseriis effecit, ut ubivis tutius quam in meo regno essem. Ego sic existumabam, patres conscripti, uti 12 praedicantem audiveram patrem meum: qui vostram amicitiam diligenter colerent, eos multum laborem suscipere, ceterum ex omnibus maxume tutos esse. Quod 13 in familia nostra fuit, praestitit, uti in omnibus bellis adesset vobis: nos uti per otium tuti simus, in vostra manu est, patres conscripti.

Pater nos duos fratres reliquit, tertium Iugurtham 14

beneficiis suis ratus est coniunctum nobis fore.

Alter eorum necatus est, alterius ipse ego manus impias vix 15 effugi. Quid agam? Aut quo potissumum infelix acce

dam? Generis praesidia omnia exstincta sunt. Pater, uti necesse erat, naturae concessit; fratri, quem minume decuit, propinquus per scelus vitam eripuit; affines, amicos, propinquos ceteros meos alium alia clades oppressit: capti ab Iugurtha pars in crucem acti, pars bestiis obiecti sunt, pauci, quibus relicta est anima, clausi in tenebris cum maerore et luctu morte graviorem vitam exigunt. 16 Si omnia, quae aut amisi aut ex necessariis advorsa facta sunt, incolumia manerent, tamen, si quid ex improviso mali accidisset, vos implorarem, patres conscripti, quibus pro magnitudine imperii ius et iniurias 17 omnes curae esse decet. Nunc vero exsul patria domo, solus atque omnium honestarum rerum egens, quo accedam aut quos appellem? Nationesne an reges, qui omnes familiae nostrae ob vostram amicitiam infesti sunt? An quoquam mihi adire licet, ubi non maiorum meorum hostilia monumenta pluruma sint, aut quisquam nostri 18 misereri potest, qui aliquando vobis hostis fuit? Postremo Masinissa nos ita instituit, patres conscripti, ne quem coleremus nisi populum Romanum, ne societates neu foedera nova acciperemus, abunde magna praesidia nobis in vostra amicitia fore; si huic imperio fortuna 19 mutaretur, una occidundum nobis esse. Virtute ac dis volentibus magni estis et opulenti, omnia secunda et oboedientia sunt: quo facilius sociorum iniurias curare 20 licet. Tantum illud vereor, ne quos privata amicitia Iugurthae parum cognita transvorsos agat, quos ego audio maxuma ope niti, ambire, fatigare vos singulos, ne quid de absente incognita causa statuatis; fingere me verba et fugam simulare, cui licuerit in regno maQuod utinam illum, cuius impio facinore in has

21 nere.

« IndietroContinua »