Immagini della pagina
PDF
ePub

contumeliosa dicta rettulerant, prius tamen omnia pati decrevit quam bellum sumere, quia temptatum antea 6 secus cesserat. Neque eo magis cupido Iugurthae minuebatur, quippe qui totum eius regnum animo iam 7 invaserat. Itaque non, uti antea, cum praedatoria manu, sed magno exercitu comparato bellum gerere coepit et 8 aperte totius Numidiae imperium petere. Ceterum, qua pergebat, urbes, agros vastare, praedas agere, suis ani21 mum, hostibus terrorem augere. Adherbal, ubi intellegit eo processum, uti regnum aut relinquundum esset aut armis retinendum, necessario copias parat et Iugurthae 2 obvius procedit. Interim haud longe a mari prope Cirtam oppidum utriusque exercitus consedit et, quia diei extremum erat, proelium non inceptum. Sed ubi plerumque noctis processit, obscuro etiamtum lumine milites Iugurthini signo dato castra hostium invadunt, semisomnos partim, alios arma sumentes fugant funduntque, Adherbal cum paucis equitibus Cirtam profugit, et ni multitudo togatorum fuisset, quae Numidas insequentes moenibus prohibuit, uno die inter duos reges 3 coeptum atque patratum bellum foret. Igitur Iugurtha oppidum circumsedit, vineis turribusque et machinis omnium generum expugnare aggreditur, maxime festinans tempus legatorum antecapere, quos ante proelium factum ab Adherbale Romam missos audiverat.

b. Botschaft des Senates an Iugurtha.

Sed postquam senatus de bello eorum accepit, tres adulescentes in Africam legantur, qui ambos reges adeant, senatus populique Romani verbis nuntient: velle et censere, eos ab armis discedere, de controvorsiis suis iure potius quam bello disceptare: ita seque illisque 22 dignum esse. Legati in Africam maturantes veniunt, eo magis, quod Romae, dum proficisci parant, de proelio facto et oppugnatione Cirtae audiebatur: sed is rumor

clemens erat. Quorum Iugurtha accepta oratione 2 respondit: sibi neque maius quicquam neque carius auctoritate senatus esse; ab adulescentia ita se enisum, ut ab optimo quoque probaretur; virtute, non malitia P. Scipioni, summo viro, placuisse; ob easdem artes a 3 Micipsa, non penuria liberorum, in regnum adoptatum esse: ceterum quo plura bene atque strenue fecisset, eo animum suum iniuriam minus tolerare. Adherbalem 4 dolis vitae suae insidiatum; quod ubi comperisset, sceleri eius obviam isse. Populum Romanum neque recte neque pro bono facturum, si ab iure gentium sese prohibuerit; prostremo de omnibus rebus legatos Romam brevi missurum. Ita utrique digrediuntur. Adherbalis 5 appellandi copia non fuit.

c. Brief Adherbals an den Senat.

Iugurtha ubi eos Africa decessisse ratus est neque 23 propter loci naturam Cirtam armis expugnare potest, vallo atque fossa moenia circumdat, turres exstruit easque praesidiis firmat, praeterea dies noctesque aut per vim aut dolis temptare, defensoribus moenium praemia modo, modo formidinem ostentare, suos hortando ad virtutem arrigere, prorsus intentus cuncta parare. Adherbal ubi intellegit omnes suas fortunas in extremo 2 sitas, hostem infestum, auxilii spem nullam, penuria rerum necessariarum bellum trahi non posse, ex eis, qui una Cirtam profugerant, duos maxume impigros delegit. Eos multa pollicendo ac miserando casum suum confirmat, uti per hostium munitiones noctu ad proxumum mare, dein Romam pergerent. Numidae 24 paucis diebus iussa efficiunt. Litterae Adherbalis in senatu recitatae, quarum sententia haec fuit:

'Non mea culpa saepe ad vos oratum mitto, patres 2 conscripti, sed vis Iugurthae subigit, quem tanta lubido exstinguendi me invasit, ut neque vos neque deos

immortales in animo habeat, sanguinem meum quam 3 omnia malit. Itaque quintum iam mensem socius et amicus populi Romani armis obsessus teneor, neque mihi Micipsae patris mei beneficia neque vostra decreta auxiliantur: ferro an fame acrius urgear, incertus sum. 4 Plura de Iugurtha scribere dehortatur me fortuna mea, et iam antea expertus sum parum fidei miseris esse. 5 Nisi tamen intellego illum supra, quam ego sum, petere,

neque simul amicitiam vostram et regnum meum sperare. 6 Utrum gravius existumet, nemini occultum est. Nam initio occidit Hiempsalem, fratem meum, deinde patrio regno me expulit: quae sane fuerint nostrae iniuriae, 7 nihil ad vos. Verum nunc vostrum regnum armis tenet, me, quem vos imperatorem Numidis posuistis, clausum obsidet, legatorum verba quanti fecerit, pericula mea de8 clarant. Quid est reliquum, nisi vis vostra, quo moveri 9 possit? Nam ego quidem vellem et haec, quae scribo,

et illa, quae antea in senata questus sum, vana forent 10 potius quam miseria mea fidem verbis faceret. Sed quoniam eo natus sum, ut Iugurthae scelerum ostentui essem, non iam mortem neque aerumnas, tantum modo inimici imperium et cruciatus corporis deprecor. Regno Numidiae, quod vostrum est, uti lubet, consulite: me manibus impiis eripite, per maiestatem imperii, per amicitiae fidem, si ulla apud vos memoria remanet avi mei Masinissae.'

d. Vergeblicher Vermittelungsversuch des Se

nates.

25 His litteris recitatis fuere, qui exercitum in Africam mittundum censerent et quam primum Adherbali subveniundum, de Iugurtha interim uti consuleretur, quo2 niam legatis non paruisset. Sed ab eisdem illis regis fautoribus summa ope enisum est, ne tale decretum 3 fieret.

Ita bonum publicum, ut in plerisque negotiis

solet, privata gratia devictum. Legantur tamen in Afri- 4 cam maiores natu nobiles, amplis honoribus usi, in quis fuit M. Scaurus, de quo supra memoravimus, consularis et tum senatus princeps. Ei, quod res in invidia erat, 5 simul et ab Numidis obsecrati, triduo navim ascendere. Dein brevi Uticam appulsi litteras ad Iugurtham mittunt, quam ocissume ad provinciam accedat, seque ad eum ab senatu missos. Ille ubi accepit homines claros, quo- 6 rum auctoritatem Romae pollere audiverat, contra inceptum suum venisse, primo commotus metu atque lubidine divorsus agitabatur: timebat iram senatus, ni pa- 7 ruisset legatis; porro animus cupidine caecus ad inceptum scelus rapiebatur. Vicit tamen in avido ingenio 8 pravum consilium. Igitur exercitu circumdato summa 9 vi Cirtam irrumpere nititur, maxume sperans diducta manu hostium aut vi aut dolis sese casum victoriae inventurum. Quod ubi secus procedit neque, quod in- 10 tenderat, efficere potest, ut prius, quam legatos conveniret, Adherbalis potiretur, ne amplius morando Scaurum, quem plurumum metuebat, incenderet, cum paucis equitibus in provinciam venit. Ac tametsi senati verbis 11 graves minae nuntiabantur, quod ab oppugnatione non desisteret, multa tamen oratione consumpta legati frustra discessere.

e. Adherbals Tod.

Ea postquam Cirtae audita sunt, Italici, quorum 26 virtute moenia defensabantur, confisi deditione facta propter magnitudinem populi Romani inviolatos sese fore, Adherbali suadent, uti seque et oppidum Iugurthae tradat, tantum ab eo vitam paciscatur; de ceteris senatui curae fore. At ille, tametsi omnia potiora fide 2 Iugurthae rebatur, tamen, quia penes eosdem, si advorsaretur, cogundi potestas erat, ita, uti censuerant Italici, deditionem facit. Iugurtha in primis Adherbalem excru- 3

ciatum necat, deinde omnes puberes Numidas atque negotiatores promiscue, uti quisque armatus obvius fuerat, interficit.

27

III. Der Iugurthinische Krieg.
(Kap. 27-114.)

1. Das Jahr 111 v. Chr.

(Kap. 27-34.)

a. Vorbereitungen des Senats zum Kriege gegen

Iugurtha.

Quod postquam Romae cognitum est et res in senatu agitari coepta, idem illi ministri regis interpellando ac saepe gratia, interdum iurgiis trahundo tempus atro2 citatem facti leniebant. Ac ni C. Memmius, tribunus plebis designatus, vir acer et infestus potentiae nobilitatis, populum Romanum edocuisset id agi, ut per paucos factiosos Iugurthae scelus condonaretur, profecto omnis invidia prolatandis consultationibus dilapsa foret: 3 tanta vis gratiae atque pecuniae regis erat. Sed ubi senatus delicti conscientia populum timet, lege Sempronia provinciae futuris consulibus Numidia atque Italia de4 cretae; consules declarati P. Scipio Nasica, L. Bestia; 5 Calpurnio Numidia, Scipioni Italia obvenit. Deinde exercitus, qui in Africam portaretur, scribitur, stipendium aliaque, quae bello usui forent, decernuntur.

28

At Iugurtha contra spem nuntio accepto, quippe cui Romae omnia venum ire in animo haeserat, filium et cum eo duos familiares ad senatum legatos mittit eisque ut illis, quos Hiempsale interfecto miserat, prae2 cipit, omnes mortales pecunia aggrediantur. Qui postquam Romam adventabant, senatus a Bestia consultus est, placeretne legatos Iugurthae recipi moenibus, eique de

« IndietroContinua »