Immagini della pagina
PDF
ePub

crevere, nisi regnum ipsumque deditum venissent, uti 3 in diebus proxumis decem Italia decederent. Consul Numidis ex senatus decreto nuntiari iubet: ita infectis rebus illi domum discedunt.

b. Der Konsul L. Calpurnius Bestia in Afrika.

Interim Calpurnius parato exercitu legat sibi ho- 4 mines nobiles factiosos, quorum auctoritate, quae deliquisset, munita fore sperabat. In quis fuit Scaurus, cuius de natura et habitu supra memoravimus. Nam 5 in consule nostro multae bonaeque artes et animi et corporis erant, quas omnes avaritia praepediebat: patiens laborum, acri ingenio, satis providens, belli haud ignarus, firmissumus contra pericula et insidias. Sed legi- 6 ones per Italiam Regium atque inde Siciliam, porro ex Sicilia in Africam transvectae. Igitur Calpurnius initio 7 paratis commeatibus acriter Numidiam ingressus est multosque mortales et urbes aliquot pugnando cepit. Sed ubi Iugurtha per legatos pecunia temptare bellique, 29 quod administrabat, asperitatem ostendere coepit, animus aeger avaritia facile convorsus est. Ceterum socius 2 et administer omnium consiliorum assumitur Scaurus, qui, tametsi a principio plerisque ex factione eius corruptis acerrume regem impugnaverat, tamen magnitudine pecuniae a bono honestoque in pravum abstractus est. Sed Iugurtha primo tantum modo belli moram redime- 3 bat, existumans sese aliquid interim Romae pretio aut gratia effecturum: postea vero quam participem negotii Scaurum accepit, in maxumam spem adductus recuperandae pacis statuit cum eis de omnibus pactionibus praesens agere. Ceterum interea fidei causa mittitur a consule Sextius quaestor in oppidum Iugurthae Vagam: cuius rei species erat acceptio frumenti, quod Calpurnius palam legatis imperaverat, quoniam deditionis mora indutiae agitabantur. Igitur rex, uti constituerat, in 5

4

castra venit ac pauca praesenti consilio locutus de invidia facti sui atque uti in deditionem acciperetur, reliqua cum Bestia et Scauro secreta transigit. Dein postero die quasi per saturam sententiis exquisitis in deditionem 6 accipitur. Sed uti pro consilio imperatum erat, elephanti triginta, pecus atque equi multi cum parvo ar7 genti pondere quaestori traduntur. Calpurnius Romam ad magistratus rogandos proficiscitur. In Numidia et exercitu nostro pax agitabatur.

30

c. Das Auftreten des Volkstribunen

C. Memmius in Rom.

Postquam res in Africa gestas quoque modo actae forent fama divolgavit, Romae per omnes locos et conventus de facto consulis agitari. Apud plebem gravis invidia, patres solliciti erant: probarentne tantum flagitium an decretum consulis subvorterent, parum constabat. 2 Ac maxume eos potentia Scauri, quod is auctor et so3 cius Bestiae ferebatur, a vero bonoque impediebat. At C. Memmius, cuius de libertate ingenii et odio potentiae nobilitatis supra diximus, inter dubitationem et moras senatus contionibus populum ad vindicandum hortari, monere, ne rem publicam, ne libertatem suam desererent, multa superba et crudelia facinora nobilitatis ostendere: prorsus intentus omni modo plebis animum incendebat.

Sed quoniam ea tempestate Romae Memmii facundia clara pollensque fuit, decere existumavi unam ex tam multis orationem eius perscribere, ac potissumum ea dicam, quae in contione post reditum Bestiae huiusce modi verbis disseruit:

31 'Multa me dehortantur a vobis, Quirites, ni studium rei publicae omnia superet: opes factionis, vostra patientia, ius nullum, ac maxume quod innocentiae plus 2 perculi quam honoris est. Nam illa quidem piget dicere,

his annis quindecim quam ludibrio fueritis superbiae paucorum, quam foede quamque inulti perierint vostri defensores, ut vobis animus ab ignavia atque socordia corruptus sit, qui ne nunc quidem obnoxiis inimicis ex- 3 surgitis, atque etiam nunc timetis eos, quibus decet terrori esse. Sed quamquam haec talia sunt, tamen 4 obviam ire factionis potentiae animus subigit. Certe 5 ego libertatem, quae mihi a parente meo tradita est, experiar: verum id frustra an ob rem faciam, in vostra manu situm est, Quirites. Neque ego vos hortor, quod 6 saepe maiores vostri fecere, uti contra iniurias armati eatis. Nihil vi, nihil secessione opus est: necesse est suomet ipsi more praecipites eant. Occiso Ti. Graccho, 7 quem regnum parare aiebant, in plebem Romanam quaestiones habitae sunt. Post C. Gracchi et M. Fulvii caedem item vostri ordinis multi mortales in carcere necati sunt. Utriusque cladis non lex, verum lubido eorum finem fecit. Sed sane fuerit regni paratio plebi sua restituere; quicquid 8 sine sanguine civium ulcisci nequitur, iure factum sit. Superioribus annis taciti indignabamini aerarium expilari, 9 reges et populos liberos paucis nobilibus vectigal pendere, penes eosdem et summam gloriam et maxumas divitias esse. Tamen haec talia facinora impune suscepisse parum habuere, itaque postremo leges, maiestas vostra, divina et humana omnia hostibus tradita sunt. Neque eos, qui ea fecere, pudet aut paenitet, sed ince- 10 dunt per ora vostra magnifici, sacerdotia et consulatus, pars triumphos suos ostentantes, proinde quasi ea honori, non praedae habeant. Servi aere parati iniusta 11 imperia dominorum non perferunt: vos, Quirites, in imperio nati, aequo animo servitutem toleratis? At qui sunt 12 ei, qui rem publicam occupavere? Homines sceleratissumi, cruentis manibus, immani avaritia, nocentissumi et eidem superbissumi, quibus fides, decus, pietas, postremo honesta atque inhonesta omnia quaestui sunt.

13 Pars eorum occidisse tribunos plebis, alii quaestiones iniustas, plerique caedem in vos fecisse pro munimento 14 habent. Ita quam quisque pessume fecit, tam maxume tutus est: metum ab scelere suo ad ignaviam vostram transtulere, quos omnes eadem cupere, eadem odisse, 15 eadem metuere in unum coegit. Sed haec inter bonos 16 amicitia, inter malos factio est. Quodsi tam vos liber

tatis curam haberetis, quam illi ad dominationem accensi sunt, profecto neque res publica, sicuti nunc, vastaretur et beneficia vostra penes optumos, non audacissumos 17 forent. Maiores vostri parandi iuris et maiestatis constituendae gratia bis per secessionem armati Aventinum occupavere: vos pro libertate, quam ab illis accepistis, nonne summa ope nitemini? atque eo vehementius, quo maius dedecus est parta amittere, quam omnino non paravisse.

18

Dicet aliquis: Quid igitur censes? Vindicandum in eos, qui hosti prodidere rem publicam?" Non manu neque vi, quod magis vos fecisse quam illis accidisse indignum est, verum quaestionibus et indicio ipsius 19 Iugurthae. Qui si dediticius est, profecto iussis vostris oboediens erit, sin ea contemnit, scilicet existumabitis, qualis illa pax aut deditio sit, ex qua ad Iugurtham scelerum impunitas, ad paucos potentes maxumae divitiae, ad rem publicam damna atque dedecora per20 venerint. Nisi forte nondum etiam vos dominationis eorum satietas tenet et illa quam haec tempora magis placent, cum regna, provinciae, leges, iura, iudicia, bella atque paces, postremo divina et humana omnia penes paucos erant, vos autem, hoc est populus Romanus, invicti ab hostibus, imperatores omnium gentium, satis habebatis animam retinere; nam servitutem quidem quis vostrum recusare audebat?

21 Atque ego, tametsi viro flagitiosissumum existumo impune iniuriam accepisse, tamen vos hominibus scele

ratissumis ignoscere, quoniam cives sunt, aequo animo paterer, ni misericordia in perniciem casura esset. Nam 22 et illis, quantum importunitatis habent, parum est impune male fecisse, nisi deinde faciundi licentia eripitur, et vobis aeterna sollicitudo remanebit, cum intellegetis aut serviundum esse aut per manus libertatem retinendam. Nam fidei quidem aut concordiae quae spes est? Do- 23 minari illi volunt, vos liberi esse, facere illi iniurias, vos prohibere, postremo sociis nostris veluti hostibus, hostibus pro sociis utuntur. Potestne in tam divorsis 24 mentibus pax aut amicitia esse?

Quare moneo hortorque vos, ne tantum scelus im- 25 punitum omittatis. Non peculatus aerarii factus est, neque per vim sociis ereptae pecuniae, quae, quamquam gravia sunt, tamen consuetudine iam pro nihilo habentur: hosti acerrumo prodita senatus auctoritas, proditum imperium vostrum est; domi militiaeque res publica venalis fuit. Quae nisi quaesita erunt, nisi 26 vindicatum in noxios, quid erit reliquum, nisi ut illis, qui ea fecere, oboedientes vivamus? Nam impune quae lubet facere, id est regem esse.

Neque ego vos, Quirites, hortor, ut malitis cives 27 vostros perperam quam recte fecisse, sed ne ignoscundo malis bonos perditum eatis. Ad hoc in re publica multo 28 praestat beneficii quam maleficii immemorem esse. Bonus tantum modo segnior fit, ubi neglegas, at malus improbior. Ad hoc si iniuriae non sint, haud saepe 29 auxilii egeas.

Haec atque alia huiusce modi saepius dicundo 32 Memmius populo persuadet, uti L. Cassius, qui tum praetor erat, ad Iugurtham mitteretur eumque interposita fide publica Romam duceret, quo facilius indicio regis Scauri et reliquorum, quos pecuniae captae arcessebat, delicta patefierent.

Dum haec Romae geruntur, qui in Numidia relicti 2

« IndietroContinua »