Immagini della pagina
PDF
ePub

a Bestia exercitui praeerant, secuti morem imperatoris 3 sui pluruma et flagitiosissuma facinora fecere: fuere,

qui auro corrupti elephantos Iugurthae traderent, alii perfugas vendere, pars ex pacatis praedas agebant: 4 tanta vis avaritiae animos eorum veluti tabes invaserat.

d. Iugurtha in Rom.

At Cassius praetor perlata rogatione a C. Memmio ac perculsa omni nobilitate ad Iugurtham proficiscitur, eique timido et ex conscientia diffidenti rebus suis persuadet, quoniam se populo Romano dedisset, ne vim quam misericordiam eius experiri mallet. Privatim praeterea fidem suam interponit, quam ille non minoris quam publicam ducebat: talis ea tempestate fama de Cassio 33 erat. Igitur Iugurtha contra decus regium cultu quam 2 maxume miserabili cum Cassio Romam venit. Ac tametsi in ipso magna vis animi erat, confirmatus ab omnibus, quorum potentia aut scelere cuncta ea gesserat, quae supra diximus, C. Baebium, tribunum plebis, magna mercede parat, cuius impudentia contra ius et 3 iniurias omnes munitus foret. At C. Memmius advocata contione, quamquam regi infesta plebes erat et pars in vincula duci iubebat, pars, nisi socios sceleris sui aperiret, more maiorum de hoste supplicium sumi, dignitati quam irae magis consulens sedare motus et animos eorum mollire, postremo confirmare fidem publi4 cam per sese inviolatam fore. Post, ubi silentium coepit, producto Iugurtha verba facit, Romae Numidiaeque facinora eius memorat, scelera in patrem fratresque ostendit; quibus iuvantibus quibusque ministris ea egerit, quamquam intellegat populus Romanus, tamen velle manufesta magis ex illo habere. Si verum aperiat, in fide et clementia populi Romani magnam spem illi sitam, sin reticeat, non sociis saluti fore, sed se suasque spes corrupturum. Deinde, ubi Memmius dicundi

34

finem fecit et Iugurtha respondere iussus est, C. Baebius, tribunus plebis, quem pecunia corruptum supra diximus, regem tacere iubet, ac tametsi multitudo, quae in contione aderat, vehementer accensa terrebat eum clamore, voltu, saepe impetu atque aliis omnibus, quae ira fieri amat, vicit tamen impudentia. Ita populus 2 ludibrio habitus ex contione discedit; Iugurthae Bestiaeque et ceteris, quos illa quaestio exagitabat, animi augescunt.

2. Das Jahr 110-109.
(Kap. 35-42.)

a. Ermordung des Massiva und Ausweisung Iugurthas.

Erat ea tempestate Romae Numida quidam, nomine 35 Massiva, Gulussae filius, Masinissae nepos, qui, quia in dissensione regum Iugurthae advorsus fuerat, dedita Cirta et Adherbale interfecto profugus ex patria abierat. Huic Sp. Albinus, qui proxumo anno post Bestiam cum 2 Q. Minucio Rufo consulatum gerebat, persuadet, quoniam ex stirpe Masinissae sit Iugurthamque ob scelera invidia cum metu urgeat, regnum Numidiae ab senatu petat. Avidus consul belli gerundi movere quam senes- 3 cere omnia malebat: ipsi provincia Numidia, Minucio Macedonia evenerat. Quae postquam Massiva agitare 4 coepit neque Iugurthae in amicis satis praesidii est, quod eorum alium conscientia, alium mala fama et timor impediebat, Bomilcari, proxumo ac maxume fido sibi, imperat, pretio, sicuti multa confecerat, insidiatores Massivae paret ac maxume occulte, sin id parum procedat, quovis modo Numidam interficiat. Bomilcar ma- 5 ture regis mandata exsequitur et per homines talis negotii artifices itinera egressusque eius, postremo loca atque tempora cuncta explorat. Deinde, ubi res postulabat, insidias tendit. Igitur unus ex eo numero, qui ‹

ad caedem parati erant, paulo inconsultius Massivam aggreditur; illum obtruncat, sed ipse deprehensus multis hortantibus et in primis Albino consule indicium pro7 fitetur. Fit reus magis ex aequo bonoque quam ex iure gentium Bomilcar, comes eius, qui Romam fide 8 publica venerat. At Iugurtha manufestus tanti sceleris non prius omisit contra verum niti, quam animum advortit supra gratiam atque pecuniam invidiam facti Igitur, quamquam in priore actione ex amicis quinquaginta vades dederat, regno magis quam vadibus consulens clam in Numidiam Bomilcarem dimittit veritus, ne reliquos populares metus invaderet parendi sibi, si de illo supplicium sumptum foret. Et ipse paucis diebus eodem profectus est, iussus a senatu Italia de10 cedere. Sed postquam Roma egressus est, fertur saepe tacitus respiciens postremo dixisse urbem venalem et mature perituram, si emptorem invenerit.

9 esse.

36

eo

b. Der Konsul Spurius Postumius Albinus.

Interim Albinus renovato bello commeatum, stipendium aliaque, quae militibus usui forent, maturat in Africam portare; ac statim ipse profectus, uti ante comitia, quod tempus haud longe aberat, armis aut dedi2 tione aut quovis modo bellum conficeret. At contra Iugurtha trahere omnia et alias deinde alias morae causas facere, polliceri deditionem ac deinde metum simulare, cedere instanti et paulo post, ne sui diffiderent, instare: ita belli modo, modo pacis mora consulem lu3 dificare. Ac fuere, qui tum Albinum haud ignarum consilii regis existumarent neque ex tanta properantia tam facile tractum bellum socordia magis quam dolo 4 crederent. Sed postquam dilapso tempore comitiorum dies adventabat, Albinus Aulo fratre in castris pro praetore relicto Romam decessit.

c. Niederlage des Aulus Postumius Albinus.

Ea tempestate Romae seditionibus tribuniciis atro-37 citer res publica agitabatur. P. Lucullus et L Annius, 2 tribuni plebis, resistentibus collegis continuare magistratum nitebantur, quae dissensio totius anni comitia impediebat. Ea mora in spem aductus Aulus, quem pro 3 praetore in castris relictum supra diximus, aut conficiundi belli aut terrore exercitus ab rege pecuniae capiundae, milites mense Ianuario ex hibernis in expeditionem evocat magnisque itineribus hieme aspera pervenit ad oppidum Suthul, ubi regis thesauri erant. Quod 4 quamquam et saevitia temporis et opportunitate loci neque capi neque obsideri poterat nam circum murum, situm in praerupti montis extremo, planities limosa. hiemalibus aquis paludem fecerat, tamen aut simulandi gratia, quo regi formidinem adderet, aut cupidine caecus ob thesauros oppidi potiundi, vineas agere, aggerem iacere aliaque, quae incepto usui forent, properare. At Iugurtha cognita vanitate atque imperitia 38 legati subdole eius augere amentiam, missitare supplicantes legatos, ipse quasi vitabundus per saltuosa loca et tramites exercitum ductare. Denique Aulum spe 2 pactionis perpulit, uti relicto Suthule in abditas regiones sese veluti cedentem insequeretur: ita delicta occultiora fore. Interea per homines callidos diu noctuque exer- 3 citum temptabat, centuriones ducesque turmarum partim, uti transfugerent, corrumpere, alii signo dato locum uti desererent. Quae postquam ex sententia instruit, intem- 4 pesta nocte de improviso multitudine Numidarum Auli castra circumvenit. Milites Romani, perculsi tumultu 5 insolito, arma capere alii, alii se abdere, pars territos confirmare, trepidare omnibus locis; vis magna hostium, caelum nocte atque nubibus obscuratum, periculum anceps; postremo, fugere an manere tutius foret, in incerto erat. Sed ex eo numero, quos paulo ante cor- 6

ruptos diximus, cohors una Ligurum cum duabus turmis Thracum et paucis gregariis militibus transiere ad regem, et centurio primi pili tertiae legionis per munitionem, quam uti defenderet acceperat, locum hostibus 7 introeundi dedit, eaque Numidae cuncti irrupere. Nostri foeda fuga, plerique abiectis armis, proxumum collem 8 occupaverant. Nox atque praeda castrorum hostes, quo9 minus victoria uterentur, remorata sunt. Deinde Iu

gurtha postero die cum Aulo in colloquio verba facit: tametsi ipsum cum exercitu fame et ferro clausum teneret, tamen se memorem humanarum rerum, si secum foedus faceret, incolumes omnes sub iugum missurum; 10 praeterea uti diebus decem Numidia decederet. Quae quamquam gravia et flagitii plena erant, tamen, quia mortis metu mutabantur, sicuti regi lubuerat, pax convenit.

d. Stimmung in Rom. Massregeln gegen die Bestochenen.

39 Sed ubi ea Romae comperta sunt, metus atque maeror civitatem invasere. Pars dolere pro gloria imperii, pars insolita rerum bellicarum timere libertati, Aulo omnes infesti, ac maxume qui bello saepe praeclari fuerant, quod armatus dedecore potius quam manu sa2 lutem quaesiverat. Ob ea consul Albinus ex delicto fratris invidiam ac deinde periculum timens senatum de foedere consulebat et tamen interim exercitui supplementum scribere, ab sociis et nomine Latino auxilia 3 arcessere, denique omnibus modis festinare. Senatus ita, uti par fuerat, decernit, suo atque populi iniussu 4 nullum potuisse foedus fieri. Consul impeditus a tribunis plebis, ne quas paraverat copias secum portaret, paucis diebus in Africam proficiscitur; nam omnis exercitus, uti convenerat, Numidia deductus in provincia hie5 mabat. Postquam eo venit, quamquam persequi Iugur

« IndietroContinua »