Immagini della pagina
PDF
ePub

tham et mederi fraternae invidiae animo ardebat, cognitis militibus, quos praeter fugam soluto imperio licentia atque lascivia corruperat, ex copia rerum statuit sibi nihil agitandum.

Interim Romac C. Mamilius Limetanus, tribunus 40 plebis, rogationem ad populum promulgat, uti quaereretur in eos, quorum consilio Iugurtha senati decreta neglegisset, quique ab eo in legationibus aut imperiis pecunias accepissent, qui elephantos quique perfugas tradidissent, item qui de pace aut bello cum hostibus pactiones fecissent. Huic rogationi partim conscii sibi, 2 alii ex partium invidia pericula metuentes, quoniam aperte resistere non poterant, quin illa et alia talia placere sibi faterentur, occulte per amicos ac maxume per homines nominis Latini et socios Italicos impedimenta parabant. Sed plebes incredibile memoratu est 3 quam intenta fuerit quantaque vi rogationem iusserit, magis odio nobilitatis, cui mala illa parabantur, quam cura rei publicae: tanta lubido in partibus erat. Igitur 4 ceteris metu perculsis M. Scaurus, quem legatum Bestiae fuisse supra docuimus, inter laetitiam plebis et suorum fugam, trepida etiam tum civitate, cum ex Mamilia rogatione tres quaesitores rogarentur, effecerat, uti ipse in eo numero crearetur. Sed quaestio exercita aspere 5 violenterque ex rumore et lubidine plebis: ut saepe nobilitatem, sic ea tempestate plebem ex secundis rebus insolentia ceperat.

c. Betrachtungen über das Parteiunwesen

in Rom.

Ceterum mos partium popularium et factionum ac 41 deinde omnium malarum artium paucis ante annis Romae ortus est otio atque abundantia earum rerum, quae prima mortales ducunt. Nam ante Carthaginem 2 deletam populus et senatus Romanus placide modesteque.

C. Sallustius Crispus. Schul-Ausg. I.

6

inter se rem publicam tractabant, neque gloriae neque dominationis certamen inter cives erat: metus hostilis in 3 bonis artibus civitatem retinebat. Sed ubi illa formido mentibus decessit, scilicet ea, quae res secundae amant, 4 lascivia atque superbia incessere. Ita quod in advorsis rebus optaverant otium, postquam adepti sunt, asperius 5 acerbiusque fuit. Namque coepere nobilitas dignitatem, populus libertatem in lubidinem vortere, sibi quisque ducere, trahere, rapere. Ita omnia in duas partes abstracta sunt, res publica, quae media fuerat, dilacerata. 6 Ceterum nobilitas factione magis pollebat, plebis vis soluta atque dispersa in multitudine minus poterat. 7 Paucorum arbitrio belli domique agitabatur; penes eosdem aerarium, provinciae, magistratus, gloriae triumphique erant, populus militia atque inopia urgebatur, praedas 8 bellicas imperatores cum paucis diripiebant. Interea parentes aut parvi liberi militum, uti quisque potentiori 9 confinis erat, sedibus pellebantur. Ita cum potentia avaritia sine modo modestiaque invadere, polluere et vastare omnia, nihil pensi neque sancti habere, quoad 10 semet ipsa praecipitavit. Nam ubi primum ex nobilitate reperti sunt, qui veram gloriam iniustae potentiae anteponerent, moveri civitas et dissensio civilis quasi per42 mixtio terrae oriri coepit. Nam postquam Ti. et C. Gracchus, quorum maiores Punico atque aliis bellis multum rei publicae addiderant, vindicare plebem in libertatem et paucorum scelera patefacere coepere, nobilitas noxia atque eo perculsa modo per socios ac nomen Latinum, interdum per equites Romanos, quos spes societatis a plebe dimoverat, Gracchorum actionibus obviam ierat et primo Tiberium, dein paucos post annos eadem ingredientem Gaium, tribunum alterum, alterum triumvirum coloniis deducundis, cum .iM. Fulví 2 Flacco ferro necaverat. Et sane Gracchs cupidine 3 victoriae haud satis moderatus animus fuit Sed bono

vinci satius est quam malo more iniuriam vincere. Igitur ea victoria nobilitas ex lubidine sua usa multos 4 mortales ferro aut fuga exstinxit plusque in reliquum sibi timoris quam potentiae addidit. Quae res plerumque magnas civitates pessum dedit, dum alteri alteros vincere quovis modo et victos acerbius ulcisci volunt. Sed de studiis partium et omnis civitatis moribus si 5 singillatim aut pro magnitudine parem disserere, tempus quam res maturius me deserat. Quam ob rem ad inceptum redeo.

3. Das Jahr 109 v. Chr.
(Kap. 43-60).

a. Wiederherstellung der Kriegszucht im römischen Heere durch den Konsul Q. Metellus.

Post Auli foedus exercitusque nostri foedam fugam 43 Metellus et Silanus consules designati provincias inter se partiverant, Metelloque Numidia evenerat, acri viro et quamquam advorso populi partium fama tamen aequabili et inviolata. Is ubi primum magistratum in- 2 gressus est, alia omnia sibi cum collega ratus, ad bellum, quod gesturus erat, animum intendit. Igitur diffidens 3 veteri exercitui, milites scribere, praesidia undique arcessere, arma, tela, equos et cetera instrumenta militiae parare, ad hoc commeatum affatim, denique omnia, quae in bello vario et multarum rerum egenti usui esse solent. Ceterum ad ea patranda senatus auctoritate, 4 socii nomenque Latinum et reges ultro auxilia mittundo, postremo omnis civitas summo studio adnitebatur. Itaque ex sententia omnibus rebus paratis compositisque 5 in Numidiam proficiscitur, magna spe civium cum propter artes bonas, tum maxume quod advorsum divitias invictum animum gerebat et avaritia magistratuum ante id tempus in Numidia nostrae opes contusae hostiumque auctae erant.

44

Sed ubi in Africam venit, exercitus ei traditur a Sp. Albino pro consule iners, imbellis, neque periculi neque laboris patiens, lingua quam manu promptior, praedator ex sociis et ipse praeda hostium, sine impe2 rio et modestia habitus. Ita imperatori novo plus ex malis moribus sollicitudinis quam ex copia militum 3 auxilii aut spei bonae accedebat. Statuit tamen Metellus, quamquam et aestivorum tempus comitiorum mora imminuerat et exspectatione eventus civium animos intentos putabat, non prius bellum attingere, quam 4 maiorum disciplina milites laborare coëgisset. Nam Albinus, Auli fratris exercitusque clade perculsus, postquam decreverat non egredi provincia, quantum temporis aestivorum in imperio fuit, plerumque milites stativis castris habebat, nisi cum odor aut pabuli egestas locum 5 mutare subegerat. Sed neque muniebantur, neque more militari vigiliae deducebantur; uti cuique lubebat, ab signis aberat; lixae permixti cum militibus diu noctuque vagabantur et palantes agros vastare, villas expugnare, pecoris et mancipiorum praedas certantes agere eaque mutare cum mercatoribus vino advecticio et aliis talibus, praeterea frumentum publice datum vendere, panem in dies mercari: postremo quaecumque dici aut fingi queunt ignaviae luxuriaeque probra, in illo exercitu 45 cuncta fuere et alia amplius. Sed in ea difficultate Metellum non minus quam in rebus hostilibus magnum et sapientem virum fuisse comperior: tanta temperantia 2 inter ambitionem saevitiamque moderatum. Namque

edicto primum adiumenta ignaviae sustulisse, ne quisquam in castris panem aut quem alium coctum cibum venderet, ne lixae exercitum sequerentur, ne miles gregarius in castris neve in agmine servum aut iumentum haberet; ceteris arte modum statuisse. Praeterea transvorsis itineribus cotidie castra movere, iuxta ac si hostes adessent vallo atque fossa munire, vigilias cre

bras ponere et eas ipse cum legatis circumire, item in agmine in primis modo, modo in postremis, saepe in medio adesse, ne quispiam ordine egrederetur, ut cum signis frequentes incederent, miles cibum et arma porIta prohibendo a delictis magis quam vindicando 3 exercitum brevi confirmavit.

taret.

b. Verhandlungen Iugurthas mit dem Konsul Metellus.

Interea Iugurtha, ubi quae Metellus agebat ex nun- 46 tiis accepit, simul de innocentia eius certior Roma factus, diffidere suis rebus ac tum demum veram deditionem facere conatus est. Igitur legatos ad consulem 2 cum suppliciis mittit, qui tantum modo ipsi liberisque vitam peterent, alia omnia dederent populo Romano. Sed Metello iam antea experimentis cognitum erat 3 genus Numidarum infidum, ingenio mobili, novarum rerum avidum esse. Itaque legatos alium ab alio di- 4 vorsos aggreditur ac paulatim temptando, postquam opportunos sibi cognovit, multa pollicendo persuadet, uti Iugurtham maxume vivum, sin id parum procedat, necatum sici traderent: ceterum palam, quae ex voluntate forent regi, nuntiari iubet.

c. Einmarsch des Konsuls in Numidien. Besetzung von Vaga. Schlacht am Muthul.

Deinde ipse paucis diebus intento atque infesto 5 exercitu in Numidiam procedit, ubi contra belli faciem tuguria plena hominum, pecora cultoresque in agris erant. Ex oppidis et mapalibus praefecti regis obvii procedebant, parati frumentum dare, commeatum portare, postremo omnia, quae imperarentur, facere. Neque 6 Metellus idcirco minus, sed pariter, ac si hostes adessent, munito agmine incedere, late explorare omnia, illa deditionis signa ostentui credere et insidiis locum

« IndietroContinua »