Immagini della pagina
PDF
ePub

7 temptari. Itaque ipse cum expeditis cohortibus, item funditorum et sagittariorum delecta manu apud primos erat, in postremo C. Marius legatus cum equitibus curabat, in utrumque latus auxiliarios equites tribunis legionum et praefectis cohortium dispertiverat, ut cum eis permixti velites, quocumque accederent equitatus 8 hostium, pulsarent. Nam in Iugurtha tantus dolus tantaque peritia locorum et militiae erat, ut, absens an praesens, pacem an bellum gerens perniciosior esset, in incerto haberetur.

17

Erat haud longe ab eo itinere, quo Metellus pergebat, oppidum Numidarum, nomine Vaga, forum rerum venalium totius regni maxume celebratum, ubi et incolere et mercari consueverant Italici generis multi 2 mortales. Huc consul simul temptandi gratia et si paterentur opportunitates loci praesidium imposuit. Praeterea imperavit frumentum et alia, quae bello usui forent, comportare, ratus, id quod res monebat, frequentiam negotiatorum et commeatu iuvaturam exercitum et iam paratis rebus munimento fore.

Inter haec negotia Iugurtha impensius modo legatos supplices mittere, pacem orare, praeter suam libe4 rorumque vitam omnia Metello dedere. Quos item, uti priores, consul illectos ad proditionem domum dimittebat, regi pacem, quam postulabat, neque abnuere neque polliceri, et inter eas moras promissa legatorum exspec48 tare. Iugurtha ubi Metelli dicta cum factis composuit ac se suis artibus temptari animum advortit, quippe cui verbis pax nuntiabatur, ceterum re bellum asperrumum erat, urbs maxuma alienata, ager hostibus cognitus, animi popularium temptati, coactus rerum necessi2 tudine statuit armis certare. Igitur explorato hostium itinere in spem victoriae adductus ex opportunitate loci, quam maxumas potest copias omnium generum parat ac per tramites occultos exercitum Metelli antevenit.

Erat in ea parte Numidiae, quam Adherbal in di- 3 visione possederat, flumen oriens a meridie, nomine Muthul, a quo aberat mons ferme milia passuum viginti tractu pari, vastus ab natura et humano cultu. Sed ex eo medio quasi collis oriebatur, in immensum pertingens, vestitus oleastro ac murtetis aliisque generibus arborum, quae humi arido atque harenoso gignuntur. Media 4 autem planities deserta penuria aquae praeter flumini propinqua loca: ea consita arbustis pecore atque cultoribus frequentabantur.

Igitur in eo colle, quem transvorso itinere porrec- 49 tum docuimus, Iugurtha extenuata suorum acie consedit, elephantis et parti copiarum pedestrium Bomilcarem praefecit eumque edocet, quae ageret; ipse propior montem cum omni equitatu et peditibus delectis suos collocat. Dein singulas turmas et manipulos circum-2 iens monet atque obtestatur, uti memores pristinae virtutis et victoriae sese regnumque suum ab Romanorum avaritia defendant: cum eis certamen fore, quos antea victos sub iugum miserint; ducem illis, non animum mutatum; quae ab imperatore decuerint, omnia suis provisa, locum superiorem, ut prudentes cum imperitis, ne pauciores cum pluribus aut rudes cum belli melioribus manum consererent; proinde parati intentique 3 essent signo dato Romanos invadere: illum diem aut omnes labores et victorias confirmaturum aut maxumarum aerumnarum initium fore. Ad hoc viritim, uti 4 quemque ob militare facinus pecunia aut honore extulerat, commonefacere beneficii sui et eum ipsum aliis ostentare, postremo pro cuiusque ingenio pollicendo, minitando, obtestando alium alio modo excitare, cum interim Metellus, ignarus hostium monte degrediens, cum exercitu conspicatur. Primo dubius, quidnam insolita 5 facies ostenderet, - nam inter virgulta equi Numidaeque consederant neque plane occultati humilitate arbo

[ocr errors]

rum et tamen incerti, quidnam esset, cum natura locī tum dolo ipsi atque signa militaria obscurati dein 6 brevi cognitis insidiis paulisper agmen constituit. Ibi commutatis ordinibus in dextero latere, quod proxumum hostes erat, triplicibus subsidiis aciem instruxit, inter manipulos funditores et sagittarios dispertit, equitatum omnem in cornibus locat, ac pauca pro tempore milites hortatus aciem, sicuti instruxerat, transvorsis princi50 piis in planum deducit. Sed ubi Numidas quietos neque colle degredi animadvortit, veritus ex anni tempore et inopia aquae, ne siti conficeretur exercitus, Rutilium legatum cum expeditis cohortibus et parte equitum praemisit ad flumen, uti locum castris antecaperet, existumans hostes crebro impetu et transvorsis proeliis iter suum remoraturos et, quoniam armis diffiderent, lassitudinem et sitim militum temptaturos. 2 Deinde ipse pro re atque loco, sicuti monte descenderat, paulatim procedere, Marium post principia habere, ipse cum sinistrae alae equitibus esse, qui in agmine principes facti erant.

3

At Iugurtha, ubi extremum agmen Metelli primos suos praetergressum videt, praesidio quasi duum milium peditum montem occupat, qua Metellus descenderat, ne forte cedentibus advorsariis receptui ac post munimento foret, dein repente signo dato hostes invadit. 4 Numidae alii postremos caedere, pars a sinistra

ac

dextra temptare, infensi adesse atque instare, omnibus locis Romanorum ordines conturbare, quorum etiam qui firmioribus animis obvii hostibus fuerant, ludificati incerto proelio ipsi modo eminus sauciabantur, neque 5 contra feriundi aut conserundi manum copia erat; ante iam docti ab Iugurtha equites, ubi Romanorum turma insequi coeperat, non confertim neque in unum sese 6 recipiebant, sed alius alio quam maxume divorsi. Ita

numero priores, si ab persequendo hostes deterrere nequi

verant, disiectos ab tergo aut lateribus circumveniebant: sin opportunior fugae collis quam campi fuerat, ea vero consueti Numidarum equi facile inter virgulta evadere, nostros asperitas et insolentia loci retinebat. Ceterum 51 facies totius negotii varia, incerta, foeda atque miserabilis dispersi a suis pars cedere, alii insequi, neque signa neque ordines observare, ubi quemque periculum ceperat, ibi resistere ac propulsare: arma, tela, equi, viri, hostes atque cives permixti, nihil consilio neque imperio agi, fors omnia regere. Itaque multum diei 2 processerat, cum etiam tum eventus in incerto erat. Denique omnibus labore et aestu languidis Metellus 3 ubi videt Numidas minus instare, paulatim milites in unum conducit, ordines restituit et cohortes legionarias quattuor adversum pedites hostium collocat. Eorum magna pars superioribus locis fessa consederat. Simul 4 orare et hortari milites, ne deficerent neu paterentur hostes fugientes vincere; neque illis castra esse neque munimentum ullum, quo cedentes tenderent: in armis omnia sita. Sed ne Iugurtha quidem interea quietus 5 erat: circumire, hortari, renovare proelium et ipse cum delectis temptare omnia, subvenire suis, hostibus dubiis instare, quos firmos cognoverat, eminus pugnando retinere. Eo modo inter se duo imperatores, summi viri, 52 certabant, ipsi pares, ceterum opibus disparibus. Nam 2 Metello virtus militum erat, locus advorsus, Iugurthae alia omnia praeter milites opportuna. Denique Romani, 3 ubi intellegunt neque sibi perfugium esse neque ab hoste copiam pugnandi fieri — et iam diei vesper erat —, advorso colle, sicuti praeceptum fuerat, evadunt. Amisso 4 loco Numidae fusi fugatique; pauci interiere, plerosque velocitas et regio hostibus ignara tutata sunt.

Interea Bomilcar, quem elephantis et parti copia- 5 rum pedestrium praefectum ab Iugurtha supra diximus, ubi eum Rutilius praetergressus est, paulatim suos in

aequum locum deducit ac, dum legatus ad flumen, quo praemissus erat, festinans pergit, quietus, uti res postulabat, aciem exornat neque remittit, quid ubique hostis 6 ageret, explorare. Postquam Rutilium consedisse iam et animo vacuum accepit simulque ex Iugurthae proelio clamorem augeri, veritus, ne legatus cognita re laborantibus suis auxilio foret, aciem, quam diffidens virtuti militum arte statuerat, quo hostium itineri officeret, latius porrigit eoque modo ad Rutilii castra procedit. 53 Romani ex improviso pulveris vim magnam animadvortunt; nam prospectum ager arbustis consitus prohibebat. Et primo rati humum aridam vento agitari, post, ubi aequabilem manere et, sicuti acies movebatur, magis magisque appropinquare vident, cognita re properantes arma capiunt ac pro castris, sicuti imperaba2 tur, consistunt. Deinde, ubi propius ventum est, utrim3 que magno clamore concurritur. Numidae tantum

modo remorati, dum in elephantis auxilium putant, postquam eos impeditos ramis arborum atque ita disiectos circumveniri vident, fugam faciunt ac plerique abiectis armis collis aut noctis, quae iam aderat, 4 auxilio integri abeunt. Elephanti quattuor capti, reliqui omnes, numero quadraginta, interfecti.

5 At Romani quamquam itinere atque opere castrorum et proelio fessi erant, tamen, quod Metellus amplius opinione morabatur, instructi intentique obviam 6 procedunt; nam dolus Numidarum nihil languidi neque 7 remissi patiebatur. Ac primo obscura nocte, postquam haud procul inter se erant, strepitu velut hostes adventare, alteri apud alteros formidinem simul et tumultum facere, et paene imprudentia admissum facinus miserabile, ni utrimque praemissi equites rem exploravissent. 8 Igitur pro metu repente gaudium exortum, milites alius alium laeti appellant, acta edocent atque audiunt, sua quisque fortia facta ad caelum fert. Quippe res hu

« IndietroContinua »