Immagini della pagina
PDF
ePub

vi murum aggreditur, et iam scalis egressi milites prope summa ceperant, cum oppidani concurrunt, lapides, 7 ignem, alia praeterea tela ingerunt. Nostri primo resistere, deinde, ubi unae atque alterae scalae comminutae, qui supersteterant afflicti sunt, ceteri quoquo modo potuere, pauci integri, magna pars volneribus confecti abeunt. 8 Denique utrimque proelium nox diremit.

61

4. Ereignisse während des Winters 109-108.
(Kap. 61-72.)

a. Abzug der Römer von Zama. Verhandlungen des Metellus mit Bomilkar und Iugurtha.

Metellus postquam videt frustra inceptum, neque oppidum capi neque Iugurtham nisi ex insidiis aut suo loco pugnam facere et iam aestatem exactam esse, ab Zama discedit, et in eis urbibus, quae ad se defecerant satisque munitae loco aut moenibus erant, praesidia im2 ponit, ceterum exercitum in provinciam, quae proxuma 3 est Numidiae, hiemandi gratia collocat. Neque id tempus ex aliorum more quieti aut luxuriae concedit, sed quoniam armis bellum parum procedebat, insidias regi per amicos tendere et eorum perfidia pro armis uti 4 parat. Igitur Bomilcarem, qui Romae cum Iugurtha fuerat et inde vadibus datis de Massivae nece iudicium fugerat, quod ei per maxumam amicitiam maxuma copia 5 fallundi erat, multis pollicitationibus aggreditur. Ac primo efficit, uti ad se colloquendi gratia occultus veniat, deinde fide data, si Iugurtham vivum aut necatum sibi tradidisset, fore ut illi senatus impunitatem et sua omnia concederet, facile Numidae persuadet, cum ingenio infido, tum metuenti, ne, si pax cum Romanis fieret, ipse per condiciones ad supplicium traderetur. 62 Is, ubi primum opportunum fuit, Iugurtham anxium ac miserantem fortunas suas accedit. Monet atque lacru

mans obtestatur, uti aliquando sibi liberisque et genti Numidarum, optume meritae, provideat; omnibus proeliis sese victos, agrum vastatum, multos mortales captos, occisos, regni opes comminutas esse; satis saepe iam et virtutem militum et fortunam temptatam; caveat, ne illo cunctante Numidae sibi consulant. His atque 2 talibus aliis ad deditionem regis animum impellit. Mit- 3 tuntur ad imperatorem legati, qui Iugurtham imperata facturum dicerent ac sine ulla pactione sese regnumque suum in illius fidem tradere. Metellus propere cunctos 4 senatorii ordinis ex hibernis arcessi iubet, eorum aliorum, quos idoneos ducebat, consilium habet. Ita 5 more maiorum ex consilii decreto per legatos Iugurthae imperat argenti pondo ducenta milia, elephantos omnes, equorum et armorum aliquantum. Quae postquam sine 6 mora facta sunt, iubet omnes perfugas vinctos adduci. Eorum magna pars, uti iussum erat, adducti, pauci, 7 cum primum deditio coepit, ad regem Bocchum in Mauretaniam abierant. Igitur Iugurtha, ubi armis viris- 8 que et pecunia spoliatus est, cum ipse ad imperandum Tisidium vocaretur, rursus coepit flectere animum suum et ex mala conscientia digna timere. Denique multis 9 diebus per dubitationem consumptis, cum modo taedio rerum advorsarum omnia bello potiora duceret, interdum secum ipse reputaret, quam gravis casus in servitium ex regno foret, multis magnisque praesidiis nequiquam perditis de integro bellum sumit. Et Romae 10 senatus de provinciis consultus Numidiam Metello de

creverat.

b. Der Charakter des Marius und seine
Absichten auf das Konsulat.

Per idem tempus Uticae forte C. Mario per hostias 63 dis supplicanti magna atque mirabilia portendi haruspex dixerat: proinde, quae animo agitabat, fretus dis ageret,

C. Sallustius Crispus. Schul-Ausg. I.

7

3

fortunam quam saepissume experiretur, cuncta prospere 2 eventura. At illum iam antea consulatus ingens cupido exagitabat, ad quem capiundum praeter vetustatem familiae alia omnia abunde erant, industria, probitas, militiae magna scientia, animus belli ingens, domi modicus, lubidinis et divitiarum victor, tantum modo gloriae avidus. Sed is natus et omnem pueritiam Arpini altus, ubi primum aetas militiae patiens fuit, stipendiis faciundis, non Graeca facundia neque urbanis munditiis sese exercuit: ita inter artes bonas integrum ingenium brevi 4 adolevit. Ergo ubi primum tribunatum militarem a populo petit, plerisque faciem eius ignorantibus facile notus 5 per omnes tribus declaratur. Deinde ab eo magistratu alium post alium sibi peperit semperque in potestatibus eo modo agitabat, ut ampliore, quam gerebat, dignus 6 haberetur. Tamen is ad id locorum talis vir

nam

postea ambitione praeceps datus est, consulatum appetere non audebat. Etiam tum alios magistratus plebs, 7 consulatum nobilitas inter se per manus tradebat. Novus nemo tam clarus neque tam egregiis factis erat, quin indignus illo honore et is quasi pollutus haberetur. 64 Igitur ubi Marius haruspicis dicta eodem intendere videt, quo cupido animi hortabatur, ab Metello petundi gratia missionem rogat. Cui quamquam virtus, gloria atque alia optanda bonis superabant, tamen inerat contemptor animus et superbia, commune nobilitatis malum. 2 Itaque primum commotus insolita re mirari eius consilium et quasi per amicitiam monere, ne tam prava inciperet neu super fortunam animum gereret: non omnia omnibus cupiunda esse, debere illi res suas satis placere; postremo caveret id petere a populo Romano, quod illi 3 iure negaretur. Postquam haec atque alia talia dixit neque animus Marii flectitur, respondit, ubi primum potuisset per negotia publica, facturum sese quae peteret. 4 Ac postea saepius eadem postulanti fertur dixisse, ne

festinaret abire; satis mature illum cum filio suo consulatum petiturum. Is eo tempore contubernio patris ibidem militabat, annos natus circiter viginti. Quae res. Marium cum pro honore, quem affectabat, tum contra Metellum vehementer accenderat. Ita cupidine atque ira, 5 pessumis consultoribus, grassari, neque facto ullo neque dicto abstinere, quod modo ambitiosum foret, milites, quibus in hibernis praeerat, laxiore imperio quam antea habere, apud negotiatores, quorum magna multitudo Uticae erat, criminose simul et magnifice de bello loqui: dimidia pars exercitus si sibi permitteretur, paucis diebus Iugurtham in catenis habiturum; ab imperatore consulto trahi, quod homo inanis et regiae superbiae imperio nimis gauderet. Quae omnia illis eo firmiora videbantur, 6 quia diuturnitate belli res familiares corruperant et animo cupienti nihil satis festinatur. Erat praeterea in exercitu 65 nostro Numida quidam, nomine Gauda, Mastanabalis filius, Masinissae nepos, quem Micipsa testamento secundum heredem scripserat, morbis confectus et ob eam causam mente paulum imminuta. Cui Metellus petenti, 2 more regum ut sellam iuxta poneret, item postea custodiae causa turman equitum Romanorum, utrumque negaverat: honorem, quod eorum more foret, quos populus Romanus reges appellavisset, praesidium, quod contumeliosum in eos foret, si equites Romani satellites Numidae traderentur. Hunc Marius anxium aggreditur 3 atque hortatur, ut contumeliarum in imperatorem cum suo auxilio poenas petat; hominem ob morbos animo. parum valido secunda oratione extollit: illum regem, ingentem virum, Masinissae nepotem esse; si Iugurtha captus aut occisus foret, imperium Numidiae sine mora habiturum; id adeo mature posse evenire, si ipse consul ad id bellum missus foret. Itaque et illum et equites 4 Romanos, milites et negotiatores, alios ipse, plerosque pacis spes impellit, uti Romam ad suos necessarios

aspere in Metellum de bello scribant, Marium impera5 torem poscant. Sic illi multis a mortalibus honestissuma suffragatione consulatus petebatur. Simul ea tempestate plebs nobilitate fusa per legem Mamiliam novos extollebat. Ita Mario cuncta procedere.

66

c. Treulosigkeit der Vagenser und ihre

Bestrafung.

Interim Iugurtha, postquam omissa deditione bellum incipit, cum magna cura parare omnia, festinare, cogere exercitum, civitates, quae ab se defecerant, formidine aut ostentando praemia affectare, communire suos locos, arma, tela aliaque, quae spe pacis amiserat, reficere aut commercari, servitia Romanorum allicere et eos ipsos, qui in praesidiis erant, pecunia temptare: prorsus nihil 2 intactum neque quietum pati, cuncta agitare. Igitur Vagenses, quo Metellus initio Iugurtha pacificante praesidium imposuerat, fatigati regis suppliciis neque antea voluntate alienati, principes civitatis inter se coniurant; nam volgus, uti plerumque solet, et maxume Numidarum, ingenio mobili, seditiosum atque discordiosum erat, cupidum novarum rerum, quieti et otio advorsum. Dein compositis inter se rebus in diem tertium constituunt, quod is festus celebratusque per omnem Africam ludum 3 et lasciviam magis quam formidinem ostentabat. Sed ubi tempus fuit, centuriones tribunosque militares et ipsum praefectum oppidi, T. Turpilium Silanum, alius alium domos suas invitant, eos omnes praeter Turpilium inter epulas obtruncant; postea milites palantes, inermos, 4 quippe in tali die, ac sine imperio, aggrediuntur. Idem plebes facit, pars edocti ab nobilitate, alii studio talium rerum incitati, quis acta consiliumque ignorantibus tu67 multus ipse et res novae satis placebant. Romani milites, improviso metu incerti ignarique, quid potissumum facerent, trepidare; arce oppidi, ubi signa et scuta erant,

« IndietroContinua »