Immagini della pagina
PDF
ePub

semper omnes gentes loquentur, nulla umquam obmutescet vetustas. Quin hoc tempore ipso, cum omnes a meis inimicis faces invidiae meae subiciantur, tamen omni in hominum coetu gratiis agendis et gratulationibus habendis et omni 5 sermone celebramur.' Omitto Etruriae festos et actos et institutos dies: centesima lux est haec ab interitu P. Clodi, et (opinor) altera. Qua fines imperi populi Romani sunt, ea non solum fama jam de illo, sed etiam laetitia peragravit. Quam ob rem Ubi corpus hoc sit non,' inquit, * laboro, quo10 niam omnibus in terris et jam versatur et semper habitabit nominis mei gloria.'

Milo's Cause is Cicero's own.

XXXVI. 99. Haec tu mecum saepe his absentibus, sed isdem audientibus haec ego tecum, Milo: 'Te quidem, cum isto animo es, satis laudare non possum; sed, quo est ista 15 magis divina virtus, eo majore a te dolore divellor.

Nec vero, si mihi eriperis, reliqua est illa tamen ad consolandum querella, ut eis irasci possim, a quibus tantum volnus accepero. Non enim inimici mei te mihi eripient, sed amicissimi ; non male aliquando de me meriti, sed semper optime.' 20 Nullum umquam, judices, mihi tantum dolorem inuretis etsi quis potest esse tantus? - sed ne hunc quidem ipsum, ut obliviscar quanti me semper feceritis. Quae si vos cepit oblivio, aut si in me aliquid offendistis, cur non id meo capite potius luitur quam Milonis? Praeclare enim vixero, 25 si quid mihi acciderit prius quam hoc tantum mali videro. 100. Nunc me una consolatio sustentat, quod tibi, T. Anni, nullum a me amoris, nullum studi, nullum pietatis officium defuit. Ego inimicitias potentium pro te appetivi; ego meum saepe corpus et vitam objeci armis inimicorum 30 tuorum; ego me plurimis pro te supplicem abjeci; bona, fortunas meas ac liberorum meorum in communionem tuorum temporum contuli: hoc denique ipso die, si quae

vis est parata, si quae dimicatio capitis futura, deposco. Quid jam restat? Quid habeo quod faciam pro tuis in me meritis, nisi ut eam fortunam, quaecumque erit tua, ducam meam? Non recuso, non abnuo; vosque obsecro, judices, ut vestra beneficia, quae in me contulistis, aut in hujus 5 salute augeatis, aut in ejusdem exitio occasura esse videatis.

His Exile will be a Calamity to the Defenders of Rome.

Est

XXXVII. 101. His lacrimis non movetur Milo. quodam incredibili robore animi. Exsilium ibi esse putat, ubi virtuti non sit locus; mortem naturae finem esse, non poenam. Sed hic ea mente qua natus est. Quid vos, 10 judices? quo tandem animo eritis? Memoriam Milonis retinebitis, ipsum eicietis? et erit dignior locus in terris ullus qui hanc virtutem excipiat, quam hic qui procreavit ? Vos, vos appello, fortissimi viri, qui multum pro re publica sanguinem effudistis: vos in viri et in civis invicti appello 15 periculo, centuriones, vosque milites: vobis non modo inspectantibus, sed etiam armatis et huic judicio praesidentibus, haec tanta virtus ex hac urbe expelletur, exterminabitur, proicietur? 102. O me miserum! O me infelicem ! Revocare tu me in patriam, Milo, potuisti per hos: ego te 20 in patria per eosdem retinere non potero? Quid respondebo liberis meis, qui te parentem alterum putant? Quid tibi, Quinte frater, qui nunc abes, consorti mecum temporum illorum ? Mene non potuisse Milonis salutem tueri per eosdem, per quos nostram ille servasset? At in qua causa 25 non potuisse? quae est grata gentibus. . . non potuisse? eis qui maxime P. Clodi morte acquierunt: quo deprecante ? me. 103. Quodnam ego concepi tantum scelus, aut quod in me tantum facinus admisi, judices, cum illa indicia communis exiti indagavi, patefeci, protuli, exstinxi? Omnes in 30 me meosque redundant ex fonte illo dolores. Quid me reducem esse voluistis? an ut inspectante me expellerentur

ei per quos essem restitutus? Nolite, obsecro vos, acerbiorem mihi pati reditum esse, quam fuerit ille ipse discessus. Nam qui possum putare me restitutum esse, si distrahar ab his, per quos restitutus sum?

Happy the Country that Receives him!

5 XXXVIII. Utinam di immortales fecissent pace tua, patria, dixerim; metuo enim ne scelerate dicam in te quod pro Milone dicam pie utinam P. Clodius non modo viveret, sed etiam praetor, consul, dictator esset, potius quam hoc spectaculum viderem! 104. O di immortales! 10 fortem et a vobis, judices, conservandum virum! Minime, minime,' inquit. 'Immo vero poenas ille debitas luerit : nos subeamus, si ita necesse est, non debitas.' Hicine vir, patriae natus, usquam nisi in patria morietur? aut, si forte, pro patria? Hujus vos animi monumenta retinebitis, cor15 poris in Italia nullum sepulcrum esse patiemini? Hunc sua quisquam sententia ex hac urbe expellet, quem omnes urbes expulsum a vobis ad se vocabunt? 105. O terram illam beatam, quae hunc virum exceperit: hanc ingratam, si ejecerit; miseram, si amiserit!

20

Closing Appeal to the Court.

Sed finis sit: neque enim prae lacrimis jam loqui possum, et hic se lacrimis defendi vetat. Vos oro obtestorque, judices, ut in sententiis ferendis, quod sentietis id audeatis. Vestram virtutem, justitiam, fidem, mihi credite, is maxime probabit, qui in judicibus legendis optimum et sapientissi25 mum et fortissimum quemque elegit.

[graphic][merged small]
« IndietroContinua »