Immagini della pagina
PDF
ePub

Only Then will his Fame be Secure.

29. Sed nisi haec urbs stabilita tuis consiliis et institutis erit, vagabitur modo tuum nomen longe atque late: sedem stabilem et domicilium certum non habebit. Erit inter eos etiam qui nascentur, sicut inter nos fuit, magna dissensio, cum alii laudibus ad caelum res tuas gestas efferent, alii 5 fortasse aliquid requirent, idque vel maximum, nisi belli civilis incendium salute patriae restinxeris, ut illud fati fuisse videatur, hoc consili. Servi igitur eis etiam judicibus, qui multis post saeculis de te judicabunt, et quidem haud scio an incorruptius quam nos. Nam et sine amore 10 et sine cupiditate et rursus sine odio et sine invidia judicabunt. 30. Id autem etiam si tum ad te, ut quidam falso putant, non pertinebit, nunc certe pertinet esse te talem, ut tuas laudes obscuratura nulla umquam sit oblivio.

The Civil War is Finished.

X. Diversae voluntates civium fuerunt, distractaeque sen- 15 tentiae. Non enim consiliis solum et studiis, sed armis etiam et castris dissidebamus. Erat enim obscuritas quaedam; erat certamen inter clarissimos duces: multi dubitabant quid optimum esset, multi quid sibi expediret, multi quid deceret, non nulli etiam quid liceret. 31. Perfuncta res 20 publica est hoc misero fatalique bello: vicit is, qui non fortuna inflammaret odium suum, sed bonitate leniret; neque omnis quibus iratus esset, eosdem [etiam] exsilio aut morte dignos judicaret. Arma ab aliis posita, ab aliis erepta sunt. Ingratus est injustusque civis, qui, armorum periculo libera- 25 tus, animum tamen retinet armatum; ut etiam ille melior sit qui in acie cecidit, qui in causa animam profudit. Quae enim pertinacia quibusdam, eadem aliis constantia videri potest. 32. Sed jam omnis fracta dissensio est armis, exstincta aequitate victoris: restat ut omnes unum velint, qui 30

modo habent aliquid non solum sapientiae, sed etiam sanitatis. Nisi te, C. Caesar, salvo, et in ista sententia qua cum antea tum hodie vel maxime usus es manente, salvi esse non possumus. Qua re omnes te, qui haec salva esse volumus, 5 et hortamur et obsecramus, ut vitae tuae et saluti consulas; omnesque tibi, ut pro aliis etiam loquar quod de me ipse sentio, quoniam subesse aliquid putas quod cavendum sit, non modo excubias et custodias, sed etiam laterum nostrorum oppositus et corporum pollicemur.

Boundless Gratitude Due to Cæsar.

-

IO XI. 33. Sed, ut unde est orsa, in eodem terminetur oratio, - maximas tibi omnes gratias agimus, C. Caesar, majores etiam habemus. Nam omnes idem sentiunt, quod ex omnium precibus et lacrimis sentire potuisti: sed quia non est omnibus stantibus necesse dicere, a me certe dici 15 volunt, cui necesse est quodam modo, et quod fieri decet — M. Marcello a te huic ordini populoque Romano et rei publicae reddito fieri id intellego. Nam laetari omnis non de unius solum, sed de communi omnium salute sentio. 34. Quod autem summae benevolentiae est, quae mea erga 20 illum omnibus semper nota fuit, ut vix C. Marcello, optimo et amantissimo fratri, praeter eum quidem cederem nemini, cum id sollicitudine, cura, labore tam diu praestiterim, quam diu est de illius salute dubitatum, certe hoc tempore, magnis curis, molestiis, doloribus liberatus, praestare debeo. Itaque, 25 C. Caesar, sic tibi gratias ago, ut omnibus me rebus a te non conservato solum, sed etiam ornato, tamen ad tua in me unum innumerabilia merita, quod fieri jam posse non arbitrabar, maximus hoc tuo facto cumulus accesserit.

[graphic][merged small][merged small][merged small]

QUINTUS LIGARIUS, in the first year of the Civil War, had held a subordinate position in Africa, under the Pompeian general, P. Attius Varus. In this capacity it had fallen to him to prevent the landing of L. Ælius Tubero, whom the Senate had sent to take command in Africa, but to whom Varus refused to give up the post. When the war was over, Cæsar spared the life of Ligarius, but kept him in exile, until a personal application for his recall was made by his brother, T. Ligarius. Quintus Tubero (afterwards a distinguished jurist) came forward to oppose this, on the ground that Ligarius had not merely taken sides in the Civil War, but had stood with Juba and the foreign enemies of Rome against his native country. The case was argued in the Forum before Cæsar himself, sitting in judgment as Dictator. With characteristic magnanimity, Cæsar gave Ligarius a full pardon. This Ligarius requited, a year and a half later, by joining in the plot for his murder.

Though the case of Ligarius is of no importance in itself, the speech of Cicero in his defence ranks among the first of his orations in rhetorical merit, and is interesting, besides, for the glimpse it gives of the state of feeling in Rome during Cæsar's dictatorship.

A Strange Charge, Forsooth, is this against Ligarius.

NOVUM

crimen, C. Caesar, et ante hunc diem non auditum propinquus meus ad te Q. Tubero detulit, Q. Ligarium in Africa fuisse; idque C. Pansa, praestanti vir ingenio, fretus fortasse familiaritate ea quae est ei tecum, 5 ausus est confiteri. Itaque quo me vertam nescio. Paratus enim veneram, cum tu id neque per te scires neque audire aliunde potuisses, ut ignoratione tua ad hominis miseri salutem abuterer. Sed quoniam diligentia inimici investigatum est quod latebat, confitendum est, opinor, praesertim cum 10 meus necessarius Pansa fecerit ut id integrum jam non esset; omissaque controversia, omnis oratio ad misericordiam tuam conferenda est, qua plurimi sunt conservati, cum a te non liberationem culpae, sed errati veniam impetravissent. 2. Habes igitur, Tubero, quod est accusatori maxime 15 optandum, confitentem reum; sed tamen hoc confitentem, se in ea parte fuisse qua te, qua virum omni laude dignum, patrem tuum. Itaque prius de vestro delicto confiteamini necesse est, quam Ligari ullam culpam reprehendatis.

Ligarius Went to Africa in Time of Peace.

Q. enim Ligarius, cum esset nulla belli suspicio, legatus 20 in Africam [cum] C. Considio profectus est. Qua in legatione et civibus et sociis ita se probavit, ut decedens Considius provincia satis facere hominibus non posset, si quemquam alium provinciae praefecisset. Itaque Ligarius, cum diu recusans nihil profecisset, provinciam accepit invi25 tus cui sic praefuit in pace, ut et civibus et sociis gratissima esset ejus integritas ac fides. 3. Bellum subito exarsit, quod qui erant in Africa ante audierunt geri quam parari. Quo audito, partim cupiditate inconsiderata, partim caeco quodam timore, primo salutis, post etiam studi sui quaere30 bant aliquem ducem; cum Ligarius, domum spectans, ad

suos redire cupiens, nullo se implicari negotio passus est. Interim P. Attius Varus, qui praetor Africam obtinuerat, Uticam venit. Ad eum statim concursum est. Atque ille non mediocri cupiditate adripuit imperium, - si illud imperium esse potuit, quod ad privatum clamore multitudinis 5 imperitae, nullo publico consilio, deferebatur. 4. Itaque Ligarius, qui omne tale negotium cuperet effugere, paulum adventu Vari conquievit.

His Remaining there a Plain Necessity.

II. Adhuc C. Caesar, Q. Ligarius omni culpa vacat. Domo est egressus non modo nullum ad bellum, sed ne ad 10 minimam quidem suspicionem belli: legatus in pace profectus est in provincia pacatissima ita se gessit, ut ei pacem esse expediret. Profectio certe animum tuum non debet offendere: num igitur remansio? Multo minus. Nam profectio voluntatem habuit non turpem, remansio necessi- 15 tatem etiam honestam. Ergo haec duo tempora carent crimine: unum cum est legatus profectus, alterum, cum ecflagitatus a provincia praepositus Africae est. 5. Tertium tempus est quod post adventum Vari in Africa restitit, quod si est criminosum, necessitatis crimen est, non volun- 20 tatis. An ille, si potuisset ullo modo evadere, Uticae quam Romae, cum P. Attio quam cum concordissimis fratribus, cum alienis esse quam cum suis maluisset? Cum ipsa

legatio plena desideri ac sollicitudinis fuisset propter incredibilem quendam fratrum amorem, hic aequo animo esse 25 potuit, belli discidio distractus a fratribus?

Cicero Himself more Guilty than he.

6. Nullum igitur habes, Caesar, adhuc in Q. Ligario signum alienae a te voluntatis. Cujus ego causam animadverte, quaeso, qua fide defendam: prodo meam. O clementiam admirabilem atque omnium laude, praedicatione, 30

« IndietroContinua »