Immagini della pagina
PDF
ePub

religiosissimum simulacrum Jovis Imperatoris, pulcherrime factum, nonne abstulisti? Quid? ex aede Liberae, † parinum caput illud pulcherrimum, quod visere solebamus, num dubitasti tollere? Atque ille Paean sacrificiis anniversariis simul 5 cum Aesculapio apud illos colebatur: Aristaeus, qui [ut Graeci ferunt, Liberi filius] inventor olei esse dicitur, una cum Libero patre apud illos eodem erat in templo con

secratus.

Statue of Jupiter.

LVIII. 15. Jovem autem Imperatorem quanto honore in Io suo templo fuisse arbitramini? Conicere potestis, si recordari volueritis quanta religione fuerit eadem specie ac forma signum illud, quod ex Macedonia captum in Capitolio posuerat Flamininus. Etenim tria ferebantur in orbe terrarum signa Jovis Imperatoris uno in genere pulcherrime 15 facta: unum illud Macedonicum, quod in Capitolio vidimus ; alterum in Ponti ore et angustiis; tertium, quod Syracusis ante Verrem praetorem fuit. Illud Flamininus ita ex aede sua sustulit, ut in Capitolio, hoc est, in terrestri domicilio Jovis poneret. Quod autem est ad introitum Ponti, id, cum 20 tam multa ex illo mari bella emerserint, tam multa porro in Pontum invecta sint, usque ad hanc diem integrum inviolatumque servatum est. Hoc tertium, quod erat Syracusis, quod M. Marcellus armatus et victor viderat, quod religioni concesserat, quod cives atque incolae Syracusani colere, 25 advenae non solum visere, verum etiam venerari solebant, id Verres ex templo Jovis sustulit.

16. Ut saepius ad Marcellum revertar, judices, sic habetote plures esse a Syracusanis istius adventu deos, quam victoria Marcelli homines desideratos. Etenim ille requisisse 30 etiam dicitur Archimedem illum, summo ingenio hominem ac disciplina, quem cum audisset interfectum, permoleste tulisse: iste omnia, quae requisivit, non ut conservaret, verum ut asportaret requisivit.

[ocr errors]

Even Trifles Carried off.

LIX. 17. Jam illa quae leviora videbuntur ideo praeteribo, quod mensas Delphicas e marmore, crateras ex aere pulcherrimas, vim maximam vasorum Corinthiorum ex omnibus aedibus sacris abstulit Syracusis. Itaque, judices, ei qui hospites ad ea quae visenda sunt solent 5 ducere, et unum quidque ostendere, quos illi mystagogos vocant, conversam jam habent demonstrationem suam. Nam, ut ante demonstrabant quid ubique esset, item nunc quid undique ablatum sit ostendunt.

Feelings of the Citizens Outraged.

18. Quid tum? mediocrine tandem dolore eos adfectos 10 esse arbitramini ? Non ita est, judices: primum, quod omnes religione moventur, et deos patrios, quos a majoribus acceperunt, colendos sibi diligenter et retinendos esse arbitrantur: deinde hic ornatus, haec opera atque artificia, signa, tabulae pictae, Graecos homines nimio opere delec- 15 tant. Itaque ex illorum querimoniis intellegere possumus, haec illis acerbissima videri, quae forsitan nobis levia et contemnenda esse videantur. Mihi credite, judices, — tametsi vosmet ipsos haec eadem audire certo scio, cum multas acceperint per hosce annos socii atque exterae nationes 20 calamitates et injurias, nullas Graeci homines gravius ferunt ac tulerunt, quam hujusce modi spoliationes fanorum atque oppidorum.

Empty Pretence of Purchase.

19. Licet iste dicat emisse se, sicuti solet dicere, credite hoc mihi, judices: nulla umquam civitas tota Asia et Graecia signum ullum, tabulam pictam, ullum denique ornamentum urbis, sua voluntate cuiquam vendidit, nisi forte existimatis, postea quam judicia severa Romae fieri desierunt, Graecos homines haec venditare coepisse, quae tum non modo non

25

venditabant, cum judicia fiebant, verum etiam coëmebant; aut nisi arbitramini L. Crasso, Q. Scaevolae, C. Claudio, potentissimis hominibus, quorum aedilitates ornatissimas vidimus, commercium istarum rerum cum Graecis hominibus non fuisse, 5 eis qui post judiciorum dissolutionem aediles facti sunt fuisse.

Works of Art Held Priceless by Greeks.

LX. 20. Acerbiorem etiam scitote esse civitatibus falsam istam et simulatam emptionem, quam si qui clam surripiat aut eripiat palam atque auferat. Nam turpitudinem summam esse arbitrantur referri in tabulas publicas, pretio adductam 10 civitatem (et pretio parvo) ea quae accepisset a majoribus vendidisse atque abalienasse. Etenim mirandum in modum Graeci rebus istis, quas nos contemnimus, delectantur. Itaque majores nostri facile patiebantur, haec esse apud illos quam plurima: apud socios, ut imperio nostro quam 15 ornatissimi florentissimique essent: apud eos autem, quos vectigalis aut stipendiarios fecerant, tamen haec relinquebant, ut illi quibus haec jucunda sunt, quae nobis levia videntur, haberent haec oblectamenta et solacia servitutis.

21. Quid arbitramini Reginos, qui jam cives Romani 20 sunt, merere velle, ut ab eis marmorea Venus illa auferatur? quid Tarentinos, ut Europam in tauro amittant? ut Satyrum, qui apud illos in aede Vestae est? ut cetera? quid Thespienses, ut Cupidinis signum [propter quod unum visuntur Thespiae]? quid Cnidios, ut Venerem marmoream? 25 quid, ut pictam, Coos? quid Ephesios, ut Alexandrum ? quid Cyzicenos, ut Ajacem aut Medeam? quid Rhodios, ut Ialysum? quid Athenienses, ut ex marmore Iacchum aut Paralum pictum aut ex aere Myronis buculam? Longum est et non necessarium commemorare quae apud quosque visenda 30 sunt tota Asia et Graecia : verum illud est quam ob rem haec commemorem, quod existimare hoc vos volo, mirum quendam dolorem accipere eos, ex quorum urbibus haec auferantur.

[graphic][merged small][merged small]
« IndietroContinua »