Ab urbe condita libri: Bd. Buch III-V. 4.verb. Aufl. 1874

Copertina anteriore
Weidmann, 1874

Dall'interno del libro

Pagine selezionate

Brani popolari

Pagina 135 - His ego gratiora dictu alia esse scio : sed me vera pro gratis loqui, etsi meum ingenium non moneret, necessitas cogit. Vellem equidem vobis placere, Quirites : sed multo malo vos salvos esse, qualicunque erga me animo futuri estis.
Pagina 181 - Feretri lovis, quani vetustate dilapsam refecit, se ipsum in thorace linteo scriptum legisse audissem, prope sacrilegium ratus sum Cosso ' spoliorum suorum Caesarem, ipsius templi auctorem...
Pagina 337 - Tuscorum ante Romanum imperium late terra marique opes patuere. Mari supero inferoque, quibus Italia insulae modo cingitur, quantum potuerint nomina sunt argumento, quod alterum Tuscum com8 muni vocabulo gentis, alterum Hadriaticum 2 ab Hatria,3 Tuscorum colonia, vocavere Italicae gentes ; Graeci eadem Tyrrhenum atque Adriaticum vocant.
Pagina 191 - Apollini pro valetudine populi vota est. Multa duumviri ex libris placandae deum irae avertendaeque a populo pestis causa fecere; magna tarnen clades in urbe agrisque promis- 4 cua hominum pecorumque pernicie accepta.
Pagina 293 - ... primum in urbe Romana facto, per dies octo Apollinem Latonamque, et Dianam, Herculem, Mercurium, atque Neptunum, tribus, quam amplissime turn apparari poterat, stratis lectis placavere. Privatim quoque id sacrum celebratum est.
Pagina 339 - Ambigatus is fuit, virtute fortunaque cum sua turn publica praepollens, quod in imperio eius Gallia adeo frugum hominumque fertilis fuit, ut abundans multitudo vix regi videretur posse. Hie magno natu ipse iam exonerare praegravante turba regnum cupiens Bellovesum ac Segovesum sororis filios, inpigros iuvenes, missurum se esse in quas dii dedissent auguriis sedes ostendit: quantum ipsi vellent numerum hominum excirent, ne qua gens arcere advenientes posset.
Pagina 154 - Eventus eorum comitiorum docuit alios animos in contentione libertatis dignitatisque, alios secundum deposita certamina incorrupto iudicio esse; tribunos enim omnes patricios creavit populus, contentus eo, quod ratio habita plebeiorum esset.
Pagina 383 - ... quam meae calamitatis meminisse iuvat: cum abessem, quotienscumque patria in mentem. veniret, haec omnia occurrebant, colles campique et Tiberis et assueta oculis regio et hoc caelum, sub quo natus educatusque essem...
Pagina 378 - Quid de aeternis Vestae ignibus signoque, quod imperii pignus custodia eius templi tenetur, loquar?
Pagina 168 - ... irae populi frumentarios, acerba inquisitione aperiret magis quam levaret inopiam, multi ex plebe, spe amissa, potius quam ut cruciarentur trahendo animam, capitibus obvolutis se in Tiberim praecipitaverunt.

Informazioni bibliografiche