Immagini della pagina
PDF
ePub

cīvēs cum civibus de virtute certabant; in suppliciis deōrum magnifici, domi parcī, in amīcōs fidēlēs erant. Duabus his artibus, audacia in bellō, ubi pāx ēvēnerat, aequitate, sēque remque publicam cūrābant. Quarum rērum ego māxuma documenta haec habeō: quod in 5 bellō saepius vindicatum est in eōs, qui contrā imperium in hostem pūgnāverant quique tardius revocātī proelio excesserant, quam qui signa relinquere aut pulsi loco cedere ausī erant; in pace vēro, quod beneficiis magis quam metū imperium agitabant, et, acceptă iniū- 10 ria, ignoscere quam persequi mālēbant.

10. Sed ubi labōre atque iustitia rēs publica crēvit, rēgēs māgnī bellō domiti, nātiōnēs ferae et populī ingentēs vi subācti, Carthagō, aemula imperi Rōmānī, ab stirpe interiit, cuncta maria terraeque patebant, saevire 15 fortūna ac miscere omnia coepit. Qui labōrēs, pericula, dubias atque asperas rēs facile toleraverant, iīs ōtium, divitiae, optanda alias, oneri miseriaeque fuere. Igitur prīmō imperi, deinde pecuniae cupido crevit; ea quasi māteriēs omnium malōrum fuere. Namque avaritia 20 fidem, probitatem, ceterasque artis bonas subvortit; prō his superbiam, crūdēlitātem, deōs neglegere, omnia vēnālia habere edocuit. Ambitiō multōs mortālīs falsōs fierī subēgit, aliud clausum in pectore, aliud in lingua prōmptum habere, amicitias inimicitiasque non ex re sed ex 25 commodō aestumāre, magisque voltum quam ingenium bonum habere. Haec prīmō paulatim crescere, interdum vindicārī; post, ubi contagio quasi pestilentia invasit, cīvitās immūtāta, imperium ex iustissumō atque optumō crūdēle intolerandumque factum.

11. Sed prīmō magis ambitiō quam avaritia animōs hominum exercebat, quod tamen vitium propius virtutem

30

erat. Nam gloriam, honorem, imperium bonus et ignāvos aeque sibi exoptant; sed ille vērā viā nītitur, huic quia bonae artes desunt, dolis atque fallaciis contendit. Avăritia pecuniae studium habet, quam nēmō sapiēns concu5 pīvit; ea quasi venēnīs malīs imbuta corpus animumque virīlem effeminat, semper infīnīta, īnsatiābilis est, neque cōpia neque inopiā minuitur. Sed postquam L. Sulla, armis receptā rē publică, bonis initiis malōs ēventus habuit, rapere omnes, trahere, domum alius, alius agrōs 10 cupere, neque modum neque modestiam victōrēs habēre, foeda crūdēliaque in cīvīs facinora facere. Huc accēdēbat quod L. Sulla exercitum, quem in Asia ductaverat, quō sibi fīdum faceret, contrā mōrem māiōrum lūxuriōsē nimisque liberaliter habuerat. Loca amoena, voluptăria 15 facile in ōtiō ferōcīs mīlitum animos mollīverant. Ibi primum insuevit exercitus populi Romānī amāre, pōtāre, sīgna, tabulās pīctās, vāsa caelāta mīrārī, ea prīvātim et publicē rapere, dēlūbra spoliare, sacra profanaque omnia polluere. Igitur ii mīlitēs, postquam victoriam adeptī 20 sunt, nihil reliqui victīs fēcēre. Quippe secundae res sapientium animōs fatīgant; nē illi corruptīs mōribus victoriae temperarent.

12. Postquam divitiae honōrī esse coepere, et eas glōria, imperium, potentia sequēbātur, hebēscere virtūs, 25 paupertas probrō habērī, innocentia pro malivolentiā dūcī coepit. Igitur ex divitiis iuventutem luxuria atque avaritia cum superbia invāsēre: rapere, consumere; sua parvi pendere, aliēna cupere; pudorem pudīcitiam, dīvīna atque hūmāna prōmiscua, nihil pēnsī neque mode30 rāti habere. Operae pretium est, cum domōs atque villās

cōgnōveris in urbium modum exaedificātās, vīsere templa deōrum, quae nostrī maiōrēs, religiosissumī mortālēs,

fēcēre. Vērum illī dēlūbra deōrum pietāte, domōs suās glōria decorăbant, neque victis quicquam praeter iniuriae licentiam ēripiebant. At hi contrā, īgnāvissumī hominēs, per summum scelus omnia ea sociis adimere, quae fortissumī virī victōrēs reliquerant: proinde quasi iniuriam 5 facere id demum esset imperio ūtī.

13. Nam quid ea memorem, quae, nisi iīs, qui videre, nēminī credibilia sunt, à privātīs compluribus subvorsōs montīs, maria constrāta esse? Quibus mihi videntur ludibrio fuisse divitiae; quippe, quas honestē habēre 10 licebat, abūti per turpitudinem properabant. Sed lubīdō stupri, ganeae, ceterique cultus non minor incesserat: mulierēs pudīcitiam in prōpatulō habēre; vescendī causā terra marique omnia exquirere; dormire prius quam somni cupido esset; non famem aut sitim, neque frīgus 15 neque lassitudinem opperīrī, sed ea omnia lūxū antecapere. Haec iuventūtem, ubi familiārēs opēs dēfecerant, ad facinora incendēbant; animus imbūtus malīs artibus haud facile lubīdinibus carēbat: eo profusius omnibus modis quaestui atque sumptui deditus erat.

20

14. In tanta tamque corruptā cīvitāte Catilīna, id quod factu facillumum erat, omnium flagitiōrum atque facinorum circum se tamquam stīpātōrum catervās habēbat. Nam quicumque impudicus, gāneō, āleō, bona patria laceraverat, quique alienum aes grande conflaverat, quō 25 flagitium aut facinus redimeret, praeterea omnēs undique

9, 24-10, 17. Quis tōta Italia veneficus, quis gladiator, quis latrō, quis sīcārius, quis parricida, quis testamentōrum subiector, quis circumscriptor, quis ganeō, quis nepōs, quis adulter, quae mulier infamis, quis corruptor iuventutis, quis corruptus, quis perditus invenīri potest, qui sẽ cum Catilina non familiarissimē 5 vixisse fateātur? Quae caedēs per hōsce annōs sine illō facta

parricidae, sacrilegi, convictī iūdiciīs aut prō factīs iūdicium timentes, ad hoc quos manus atque lingua periuriō aut sanguine civili alebat, postrēmō omnes, quōs flāgitium, egestas, conscius animus exagitabat, ii Catilinae 5 proxumi familiārēsque erant. Quod si quis etiam ā culpă vacuus in amīcitiam ēius inciderat, cotīdiānō ūsū atque illecebris facile pār similisque ceteris efficiēbātur. Sed maxume adulescentium familiaritātēs appetebat: eōrum animī mollēs etiam et fluxi dolis haud difficul10 ter capiēbantur. Nam ut cuiusque studium ex aetāte flagrābat, aliis scorta praebere, aliis canēs atque equōs mercārī, postrēmō neque sumptui neque modestiae suae parcere, dum illos obnoxios fidōsque sibi faceret. Sciō fuisse nonnullōs qui ita existumārent, iuventutem, quae 15 domum Catilinae frequentabat, parum honestē pudicitiam habuisse; sed ex aliis rebus magis, quam quod cuiquam id compertum foret, haec fama valebat.

15. Iam primum adulēscēns Catilina multa nefanda stupra fecerat, cum virgine nobili, cum sacerdote Vestae, 20 alia huiusce modi contra iùs fãsque. Postremo captus amōre Aurēliae Orestillae, cuius praeter fōrmam nihil

est? quod nefarium stuprum nōn per illum? Iam vērō quae tanta umquam in ūllō homine iuventutis illecebra fuit, quanta in illō? qui aliōs ipse amābat turpissimē, aliōrum amōrī flāgitiōsissimē serviēbat, aliis fructum libidinum, aliis mortem paren5 tum nōn modo impellendō, vērum etiam adiuvandō pollicēbātur. Nunc vērō quam subitō nōn sōlum ex urbe, vērum etiam ex agris ingentem numerum perditōrum hominum collegerat ! Nēmō nōn modo Rōmae, sed nē ūllō quidem in angulō tōtius Italiae oppressus aere aliēnō fuit, quem non ad hoc incredibile

10 sceleris foedus asciverit. — II. IV.

10, 20-11, 3. Quid vērō? nūper, cum morte superiōris uxōris novis nuptiis domum vacuēfecisses, nonne etiam aliō incredibili

umquam bonus laudavit, quod ea nübere illī dubitabat timēns prīvīgnum adultum aetate, prō certō creditur, necātō fīliō, vacuam domum scelestīs nuptiis fēcisse. Quae quidem res mihi in prīmīs vidētur causa fuisse facinus mātūrandi. Namque animus impūrus, dīs homi- 5. nibusque infēstus, neque vigiliis neque quiētibus sēdārī poterat; ita conscientia mentem excītam vāstābat. Igitur colōs ei exsanguis, foedi oculi, citus modo, modo tardus incessus prorsus in facie voltuque vecordia inerat.

16. Sed iuventutem, quam, ut supra diximus, illēxe- 10 rat, multis modīs mala facinora edocebat. Ex illis testis signātōresque falsos commodare; fidem, fortūnās, pericula, vīlia habere, post, ubi eōrum famam atque pudōrem attrīverat, mãiōra alia imperabat; si causa peccandi in praesens minus suppetebat, nihilo minus īnsontīs 15 sicuti sontis circumvenire, iugulāre; scilicet në per ōtium torpēscerent manus aut animus, gratuïtō potius malus atque crūdēlis erat. Iīs amīcīs sociisque confisus Catilina, simul quod aes alienum per omnis terrās ingens erat, et quod plerique Sullānī mīlitēs, largius suō 20 ūsī, rapīnārum et victoriae veteris memorēs cīvīle bellum exoptābant, opprimundae rei publicae consilium cepit. In Italia nullus exercitus, Cn. Pompeius in extrēmis terris bellum gerebat; ipsi consulatum petenti māgna spēs, senātus nihil sānē intentus; tutae tranquillaeque 25 rēs omnēs, sed ea prorsus oportūna Catilinae.

17. Igitur circiter Kalendās Iūnias, L. Caesare et C. Figulō consulibus, prīmō singulōs appellare, hortārī

scelere hōc scelus cumulasti? quod ego praetermittō et facile patior silērī, nē in hāc cīvitāte tantī facinoris immānitās aut exstitisse aut nōn vindicata esse videatur. - I. VI.

« IndietroContinua »