alios, aliōs temptāre; opēs suas, imparātam rem publicam, magna praemia coniūrātiōnis docēre. Ubi satis explōrāta sunt quae voluit, in unum omnis convocat, quibus māxuma necessitūdō et plūrumum audaciae ine5 rat. Eō convēnēre senātōriī ōrdinis P. Lentulus Sūra, P. Autronius, L. Cassius Longīnus, C. Cethēgus, P. et Ser. Sullae Ser. filii, L. Vargunteius, Q. Annius, M. Porcius Laeca, L. Bestia, Q. Cūrius; praeterea ex equestri ōrdine M. Fulvius Nōbilior, L. Statilius, P. Gabīnius Capitō, C. 10 Cornelius; ad hoc multi ex coloniis et municipiīs, domī nōbilēs. Erant praeterea complūrēs paulō occultius consili huiusce participēs nōbilēs, quos magis dominātiōnis spēs hortābātur quam inopia aut alia necessitūdō. Cēterum iuventus pleraque, sed māxumē nōbilium, Catilinae 15 inceptīs favēbat; quibus in ōtiō vel magnificē vel molliter vivere copia erat, incerta prō certis, bellum quam pācem mālēbant. Fuere item ea tempestate qui crederent M. Licinium Crassum nōn īgnārum ēius cōnsilī fuisse; quia Cn. Pompeius, invīsus ipsī, magnum exer20 citum ductabat, cūiusvīs opēs voluisse contrā illīus potentiam crescere, simul confisum, si coniūrātiō valuisset, facile apud illos principem sẽ fore. 18. Sed antea item coniūrāvēre pauci contra rem publicam, in quibus Catilīna fuit; de qua, quam vērissumē 25 poterō, dicam. L. Tullō et M.' Lepido consulibus, P. Autronius et P. Sulla, dēsīgnātī cōnsulēs, lēgibus ambitūs interrogati poenas dederant. Post paulo Catilīna, pecuniarum repetundārum reus, prohibitus erat consulătum petere, quod intrā lēgitumōs dies profitērī nequive30 rat. Erat eodem tempore Cn. Piso, adulescēns nōbilis, summae audaciae, egēns, factiōsus, quem ad perturbandam rem publicam inopia atque mali mōrēs stimulābant. Cum hoc Catilina et Autronius circiter Nōnās Decembris cōnsiliō communicātō parābant in Capitōliō Kalendis Ianuariis L. Cottam et L. Torquatum consulēs interficere, ipsī, fascibus correptis, Pisōnem cum exercitu ad obtinendas duas Hispanias mittere. Ea rē cōgnitā, rūr- 5 sus in Nōnās Februāriās cōnsilium caedis transtulerant. Iam tum non consulibus modo, sed plerisque senātōribus perniciem machinabantur. Quod ni Catilīna mātūrāsset prō cūriā sīgnum sociis dare, eo die post conditam urbem Rōmam pessumum facinus patrātum foret. Quia non- 10 dum frequentes armati convenerant, ea rēs cōnsilium dirēmit. 19. Postea Pīsō in citeriōrem Hispaniam quaestor prō praetōre missus est, adnitente Crasso, quod eum infēstum inimicum Cn. Pompēiō cōgnōverat. Neque tamen senā- 15 tus provinciam invītus dederat; quippe foedum hominem ā rē publică procul esse volebat, simul quia boni complūrēs praesidium in eō putābant, et iam tum potentia Pompei formidulōsa erat. Sed is Pīsō in provinciā ab equitibus Hispanis, quos in exercitu ductabat, iter faciens 20 occisus est. Sunt qui ita dicant, imperia eius iniūsta, superba, crūdēlia barbarōs nequīvisse patī; alii autem equitēs illōs, Cn. Pompēī veterēs fīdōsque clientīs, voluntāte ēius Pīsōnem aggressōs; numquam Hispānōs praetereā tāle facinus fecisse, sed imperia saeva multa ante 25 13, 1-5. Potestne tibi haec lūx, Catilīna, aut hūius caelī spiritus esse iucundus, cum sciās esse hōrum nēminem, qui nēsciat tē pridie Kalendās Iānuāriās, Lepidō et Tullō cōnsulibus, stetisse in comitiō cum tēlō, manum consulum et principum civitātis interficiendōrum causā parāvisse, scelerī ac furōrī tuō nōn 5 mentem aliquam aut timōrem tuum, sed fortūnam populi Rōmānī obstitisse?—I. VI. perpessōs. Nōs eam rem in mediō relinquēmus. Dē superiore coniuratiōne satis dictum. 20. Catilina, ubi eos, quos paulo ante memoravi, convēnisse videt, tametsi cum singulis multa saepe ēgerat, 5 tamen in rem fore crēdēns ūnivorsōs appellare et cohortārī, in abditam partem aedium sēcēdit atque ibi, omnibus arbitrīs procul amōtīs, ōrātiōnem huiusce modi habuit: "Nī virtus fidesque vostra spectata mihi forent, nēqui10 quam oportūna rēs cecidisset; spēs māgna, dominātiō in manibus frustra fuissent; neque ego per īgnāviam aut vāna ingenia incerta pro certis captārem. Sed quia multis et magnis tempestatibus vōs cōgnōvi fortis fīdōsque mihi, eō animus ausus est maxumum atque pulcher15 rumum facinus incipere, simul quia võbīs eadem quae mihi bona malaque esse intellēxī. Nam idem velle atque idem nōlle, ea demum firma amicitia est. Sed ego quae mente agitāvī, omnes iam anteā dīvorsī audīstis. Cēterum mihi in diēs magis animus accendi20 tur, cum cōnsiderō, quae condicio vitae futura sit, nisi nōsmet ipsi vindicāmus in libertatem. Nam postquam rēs publica in paucōrum potentium ius atque diciōnem concessit, semper illīs rēgēs, tetrarchae vectīgālēs esse, populī, nātiōnēs stīpendia pendere; cēterī omnēs, strēnuī, 25 bonī, nōbilēs atque ignobiles, volgus fuimus sine gratia, sine auctōritāte, iīs obnoxii, quibus, sī rēs pūblica valēret, formīdinī essēmus. Itaque omnis gratia, potentia, honos, divitiae apud illos sunt aut ubi illi volunt; nōbīs reliquēre pericula, repulsās, iūdicia, egestātem. Quae 30 quo usque tandem patiēminī, fortissumi virī? Nōnne ēmorī per virtutem praestat quam vitam miseram atque inhonestam, ubi aliēnae superbiae ludibriō fueris, per dedecus amittere ? Vērum enim vērō, prō deum atque hominum fidem, victoria in manů nōbis est; viget aetās, animus valet; contra illis annis atque divitiis omnia cōnsenuerunt. Tantum modo incepto opus est, cētera rēs expediet. Etenim quis mortālium, cui virīle inge- 5 nium est, tolerare potest illīs divitias superare, quas profundant in exstruendo mari et montibus coaequandīs, nōbis rem familiarem etiam ad necessaria deesse? illōs bīnās aut amplius domōs continuare, nōbis larem familiarem nusquam ullum esse? Cum tabulās, sīgna, 10 toreumata emunt, nova diruunt, alia aedificant, postrēmō omnibus modis pecuniam trahunt, vēxant, tamen summā lubīdine divitias suas vincere nequeunt. At nobis est domi inopia, forīs aes aliēnum; mala rēs, spēs multō asperior; denique, quid reliqui habēmus praeter miseram 15 animam ? Quin igitur expergīscimini? En illa, illa, quam saepe optāstis, lībertās, praetereā dīvitiae, decus, glōria in oculīs sita sunt: fortūna omnia ea victōribus praemia posuit. Rēs, tempus, pericula, egestas, belli spolia magnifica ma- 20 gis quam ōrātiō mea võs hortantur. Vel imperātōre vel mīlite mē ūtiminī; neque animus neque corpus ā vōbīs aberit. Haec ipsa, ut spērō, vōbīscum ūnā cōnsul agam, nisi forte me animus fallit et vos servire magis quam imperare parātī estis." 21. Postquam accepere ea hominēs, quibus mala abundē omnia erant, sed neque res neque spēs bona ūlla, tametsī illīs quiēta movēre māgna mercēs vidēbātur, tamen postulāvēre plerique, ut proponeret, quae condició belli foret, quae praemia armis peterent, quid ubique opis aut speī 30 haberent. Tum Catilina polliceri tabulas novas, prōscriptionem locuplētium, magistrātūs, sacerdōtia, rapīnās, 25 alia omnia, quae bellum atque lubīdo victōrum fert. Praeterea esse in Hispania citeriōre Pisōnem, in Maurētānia cum exercitu P. Sittium Nucerīnum, cōnsilī suī participes; petere consulatum C. Antonium, quem sibi 5 collegam fore speraret, hominem et familiarem et omnibus necessitudinibus circumventum; cum eō sẽ cōnsulem initium agundī factūrum. Ad hoc male dictīs increpābat omnis bonōs, suōrum unumquemque nomināns laudare; admonebat alium egestatis, alium cupiditatis 10 suae, complūrīs periculi aut īgnōminiae, multōs victōriae Sullanae, quibus ea praedae fuerat. Postquam omnium animōs alacris videt, cohortatus ut petītiōnem suam cūrae haberent, conventum dīmīsit. 22. Fuĕre ea tempestate, qui dicerent Catilinam, ōrā15 tiōne habitā, cum ad iūsiūrandum populārīs sceleris sui adigeret, hūmānī corporis sanguinem vīnō permixtum in pateris circumtulisse; inde cum post exsecrationem omnēs dégustāvissent, sicut in sollemnibus sacris fieri consuevit, aperuisse consilium suum idque eo dicitur fecisse quō 20 inter sẽ fīdī magis forent, alius aliī tanti facinoris cōnscii. Nōnnulli ficta et haec et multa praeterea existumābant ab iis, qui Ciceronis invidiam, quae postea orta est, lēnīrī crēdēbant atrocitāte sceleris eorum, qui poenās dederant. Nōbis ea rēs prō māgnitudine parum com 25 perta est. 23. Sed in ea coniūrātiōne fuit Q. Cūrius, nātus haud obscurō locō, flagitiis atque facinoribus copertus, quem cēnsōrēs senātū probrī grātiā mōverant. Huic hominī nōn minor vānitās inerat quam audacia; neque reticere 30 quae audierat, neque suamet ipse scelera occultare, prōrsus neque dicere neque facere quicquam pensĩ habebat. Erat pēnsī ei cum Fulvia, muliere nobili, stupri vetus consuētūdō; |