Immagini della pagina
PDF
ePub

alios, aliōs temptare; opēs suas, imparātam rem publicam, magna praemia coniurationis docere. Ubi satis explōrāta sunt quae voluit, in unum omnis convocat, quibus māxuma necessitūdō et plūrumum audāciae ine5 rat. Eō convēnēre senātōriī ōrdinis P. Lentulus Sūra, P. Autronius, L. Cassius Longīnus, C. Cethēgus, P. et Ser. Sullae Ser. filii, L. Varguntēius, Q. Annius, M. Porcius Laeca, L. Bestia, Q. Cūrius; praeterea ex equestrī ōrdine M. Fulvius Nōbilior, L. Statilius, P. Gabinius Capitō, C. 10 Cornelius; ad hōc multi ex colōniīs et municipiīs, domī nōbilēs. Erant praeterea complūrēs paulo occultius consili huiusce participes nobiles, quos magis dominatiōnis spēs hortābātur quam inopia aut alia necessitūdō. Cēterum iuventus plēraque, sed māxumē nōbilium, Catilinae 15 inceptis favebat; quibus in ōtio vel magnificē vel molliter vivere copia erat, incerta pro certis, bellum quam pācem mālēbant. Fuēre item ea tempestāte qui crederent M. Licinium Crassum nōn īgnārum ēius cōnsilī fuisse; quia Cn. Pompeius, invīsus ipsī, māgnum exer20 citum ductabat, cuiusvīs opēs voluisse contrā illīus potentiam crescere, simul cōnfisum, sī coniūrātiō valuisset, facile apud illos principem sẽ fore.

18. Sed antea item coniūrāvēre paucī contrā rem pūblicam, in quibus Catilīna fuit; de quã, quam vērissumē 25 poterō, dicam. L. Tullō et M.' Lepido consulibus, P. Autronius et P. Sulla, designāti consulēs, legibus ambitūs interrogātī poenas dederant. Post paulo Catilīna, pecūniārum repetundārum reus, prohibitus erat cōnsulātum petere, quod intra lēgitumōs dies profiteri nequive30 rat. Erat eodem tempore Cn. Pisō, adulēscēns nōbilis,

summae audaciae, egēns, factiōsus, quem ad perturbandam rem publicam inopia atque malī mōrēs stimulābant.

Cum hoc Catilīna et Autronius circiter Nōnās Decembris cōnsiliō communicātō parābant in Capitōliō Kalendis Ianuariis L. Cottam et L. Torquatum consulēs interficere, ipsī, fascibus correptis, Pisōnem cum exercitu ad obtinendās duas Hispāniās mittere. Eā rē cōgnitā, rūr- 5 sus in Nōnās Februāriās consilium caedis transtulerant. Iam tum non consulibus modo, sed plerisque senātōribus perniciem machinabantur. Quod ni Catilīna mātūrāsset prō cūriā sīgnum sociis dare, eō die post conditam urbem Romam pessumum facinus patrātum foret. Quia non- 10 dum frequentes armātī convēnerant, ea rēs cōnsilium dirēmit.

19. Postea Piso in citeriorem Hispaniam quaestor pro praetōre missus est, adnitente Crasso, quod eum infēstum inimicum Cn. Pompeiō cōgnōverat. Neque tamen senā- 15 tus provinciam invītus dederat; quippe foedum hominem ā rē pūblică procul esse volebat, simul quia boni complūrēs praesidium in eō putabant, et iam tum potentia Pompei formidulōsa erat. Sed is Pīsō in prōvinciā ab equitibus Hispānīs, quōs in exercitù ductabat, iter faciens 20 occisus est. Sunt qui ita dicant, imperia eius iniūsta, superba, crūdēlia barbarōs nequīvisse pati; alii autem equites illōs, Cn. Pompēī veteres fidōsque clientīs, voluntāte ēius Pīsōnem aggressōs; numquam Hispānōs praetereā tāle facinus fecisse, sed imperia saeva multa ante 25

13, 1-5. Potestne tibi haec lux, Catilīna, aut huius caeli spiritus esse iucundus, cum sciās esse hōrum nēminem, quī nēsciat tē pridie Kalendās Ianuariās, Lepidō et Tullō cōnsulibus, stetisse in comitiō cum tēlō, manum cōnsulum et principum civitātis interficiendōrum causā parāvisse, sceleri ac furōrī tuō nōn 5 mentem aliquam aut timōrem tuum, sed fortunam populi Rōmānī obstitisse?—I. VI.

perpessōs. Nōs eam rem in medio relinquēmus. Dē superiore coniuratiōne satis dictum.

20. Catilina, ubi eos, quos paulo ante memoravi, convēnisse videt, tametsi cum singulis multa saepe egerat, 5 tamen in rem fore crēdēns univorsōs appellare et cohortārī, in abditam partem aedium secedit atque ibi, omnibus arbitrīs procul āmōtīs, ōrātiōnem hūiusce modī habuit:

"Ni virtus fidēsque vostra spectata mihi forent, nequi10 quam oportūna rēs cecidisset; spēs māgna, dominātiō in manibus frustra fuissent; neque ego per ignaviam aut vana ingenia incerta pro certis captarem. Sed quia multis et magnis tempestatibus vōs cōgnōvi fortis fidōsque mihi, eō animus ausus est māxumum atque pulcher15 rumum facinus incipere, simul quia vōbīs eadem quae mihi bona malaque esse intellexī. Nam idem velle atque idem nōlle, ea demum firma amicitia est.

Sed ego quae mente agitāvī, omnes iam antea divorsi audistis. Ceterum mihi in diēs magis animus accendi20 tur, cum cōnsiderō, quae condicio vitae futūra sit, nisi nōsmet ipsi vindicāmus in libertatem. Nam postquam rēs publica in paucorum potentium ius atque diciōnem concessit, semper illīs rēgēs, tetrarchae vectīgālēs esse, populī, natiōnēs stipendia pendere; cēterī omnēs, strēnuī, 25 bonī, nōbilēs atque īgnōbilēs, volgus fuimus sine grātiā, sine auctoritāte, iis obnoxii, quibus, sī rēs publica valēret, formīdinī essēmus. Itaque omnis gratia, potentia, honōs, dīvitiae apud illōs sunt aut ubi illī volunt; nōbīs reliquère pericula, repulsās, iudicia, egestatem. Quae 30 quo usque tandem patiēminī, fortissumī virī? Nōnne ēmorī per virtutem praestat quam vītam miseram atque inhonestam, ubi alienae superbiae ludibrio fueris, per

dēdecus amittere? Vērum enim vērō, prō deum atque hominum fidem, victōria in manū nōbīs est; viget aetās, animus valet; contra illis annis atque divitiis omnia cōnsenuērunt. Tantum modo incepto opus est, cetera rēs expediet. Etenim quis mortālium, cui virīle inge- 5 nium est, tolerare potest illīs divitias superare, quas profundant in exstruendo mari et montibus coaequandīs, nōbis rem familiarem etiam ad necessaria deesse? illōs bīnās aut amplius domōs continuare, nōbīs larem familiarem nusquam ullum esse? Cum tabulās, sīgna, 10 toreumata emunt, nova dīruunt, alia aedificant, postrēmō omnibus modis pecuniam trahunt, vexant, tamen summā lubidine divitias suas vincere nequeunt. At nōbis est domī inopia, forīs aes aliēnum; mala rēs, spēs multō asperior; denique, quid reliqui habēmus praeter miseram 15 animam ?

Quin igitur expergīscimini? En illa, illa, quam saepe optāstis, lībertās, praeterea dīvitiae, decus, glōria in oculīs sita sunt: fortūna omnia ea victoribus praemia posuit. Rēs, tempus, pericula, egestās, bellī spolia māgnifica ma- 20 gis quam ōrātiō mea võs hortantur. Vel imperātōre vel mīlite mē ūtimini; neque animus neque corpus ā vōbīs aberit. Haec ipsa, ut spērō, vōbiscum ūnā cōnsul agam, nisi forte me animus fallit et võs servire magis quam imperāre parātī estis."

[ocr errors]

25

21. Postquam accepere ea homines, quibus mala abundē omnia erant, sed neque res neque spēs bona ūlla, tametsī illīs quiēta movēre māgna mercēs vidēbātur, tamen postulāvēre plerique, ut proponeret, quae condicio belli foret, quae praemia armis peterent, quid ubique opis aut speī 30 haberent. Tum Catilina polliceri tabulas novās, prōscriptionem locuplētium, magistrātūs, sacerdōtia, rapīnās,

alia omnia, quae bellum atque lubīdō victōrum fert. Praeterea esse in Hispania citeriore Pisōnem, in Mauretāniā cum exercitu P. Sittium Nūcerīnum, cōnsilī suī participes; petere consulātum C. Antōnium, quem sibi 5 collegam fore speraret, hominem et familiarem et omnibus necessitudinibus circumventum; cum eō sẽ cōnsulem initium agundi facturum. Ad hoc male dictis increpābat omnis bonōs, suōrum unumquemque nōmināns laudare; admonebat alium egestātis, alium cupiditātis 10 suae, complüris periculi aut ignominiae, multōs victoriae Sullānae, quibus ea praedae fuerat. Postquam omnium animōs alacris videt, cohortātus ut petītiōnem suam curae haberent, conventum dīmīsit.

22. Fuĕre ea tempestate, qui dicerent Catilinam, ōrā15 tiōne habitā, cum ad iūsiūrandum populārīs sceleris suī adigeret, humānī corporis sanguinem vīnō permixtum in paterīs circumtulisse; inde cum post exsecrātiōnem omnēs dēgustāvissent, sīcut in sollemnibus sacrīs fierī cōnsuēvit, aperuisse consilium suum idque eo dicitur fecisse quo 20 inter sẽ fīdī magis forent, alius aliī tanti facinoris cōnscii. Nonnulli ficta et haec et multa praeterea exīstumābant ab iis, qui Ciceronis invidiam, quae postea orta est, lēnīrī crēdēbant atrocitāte sceleris eorum, qui poenās dederant. Nōbis ea rēs prō māgnitudine parum com

25 perta est.

23. Sed in ea coniuratiōne fuit Q. Cūrius, nātus haud obscurō locō, flagitiis atque facinoribus cōpertus, quem cēnsōrēs senātū probrī grātiā mōverant. Huic hominī nōn minor vānitās inerat quam audacia; neque reticēre 30 quae audierat, neque suamet ipse scelera occultare, prōrsus neque dicere neque facere quicquam pensĩ habebat. Erat pēnsī ei cum Fulviā, muliere nōbilī, stuprī vetus cōnsuētūdō;

« IndietroContinua »