Immagini della pagina
PDF
ePub

cui cum minus gratus esset, quia inopia minus largīrī poterat, repente glōriāns maria montisque polliceri coepit et minārī interdum ferrō, ni sibi obnoxia foret, postrēmō ferōcius agitare quam solitus erat. At Fulvia, insolentiae Cūrī causă cōgnita, tāle periculum rei publicae haud 5 occultum habuit, sed, sublātō auctōre, de Catilinae coniurātiōne quae quoquō modō audierat compluribus nārrāvit. Ea rēs in prīmīs studia hominum accendit ad cōnsulātum mandandum M. Tullio Cicerōni. Namque antea pleraque nōbilitās invidia aestuabat et quasi pollui consulātum 10 crēdēbant, sī eum quamvis ēgregius homō novos adeptus foret. Sed ubi periculum advenit, invidia atque superbia post fuere.

24. Igitur, comitiis habitis, consules déclarantur M. Tullius et C. Antonius. Quod factum primo populārīs 15 coniūrātiōnis concusserat. Neque tamen Catilinae furor minuēbātur, sed in dies plūra agitare, arma per Italiam locis oportūnīs parāre, pecuniam suā aut amīcōrum fidē sūmptam mūtuam Faesulās ad Manlium quendam portāre, qui posteă princeps fuit belli faciundī. Eā tempestate 20 plūrumos cuiusque generis homines adscīvisse sibi dīcitur, mulieres etiam aliquot, quae prīmō ingentis sumptus stupro corporis toleraverant, post, ubi aetās tantum modo quaestui neque luxuriae modum fecerat, aes alienum grande cōnflāverant. Per eas sē Catiline crēdēbat posse 25 servitia urbāna sollicitare, urbem incendere, virōs eārum vel adiungere sibi vel interficere.

25. Sed in iīs erat Sempronia, quae multa saepe virīlis audaciae facinora commiserat. Haec mulier genere atque fōrmā, praeterea virō atque liberis satis fortūnāta fuit; 30 litteris Graecis et Latinis docta, psallere, saltāre ēlegantius quam necesse est probae, multa alia, quae înstru

menta luxuriae sunt. Sed ei căriōra semper omnia quam decus atque pudicitia fuit; pecuniae an famae minus parceret, haud facile discernerēs; lubidō sic accēnsa, ut saepius peteret virōs quam peteretur. Sed ea saepe 5 antehac fidem prodiderat, creditum abiūrāverat, caedis conscia fuerat; luxuria atque inopia praeceps abierat. Vērum ingenium eius haud absurdum; posse versus facere, iocum movere, sermōne ūtī vel modesto vel molli vel procăci; prōrsus multae facétiae multusque 10 lepōs inerat.

26. His rebus comparātīs, Catilina nihilō minus in proxumum annum cōnsulātum petēbat, spērāns, sī dēsīgnatus foret, facile se ex voluntate Antōniō ūsūrum. Neque interea quiētus erat, sed omnibus modis insidias 15 parabat Cicerōnī. Neque illi tamen ad cavendum dolus aut astutiae deerant. Namque ā prīncipiō cōnsulātūs suī multa pollicendo per Fulviam effecerat, ut Q. Cūrius, dē quo paulo ante memorāvī, cōnsilia Catilinae sibi prōderet. Ad hoc collegam suum Antōnium pactiōne prō20 vinciae perpulerat, ne contra rem publicam sentiret; circum sẽ praesidia amīcōrum atque clientium occultē

[ocr errors]

18, 19-20. Atque etiam virō forti, collegae meō, laus impertītur, quod eos, qui hūius coniuratiōnis participes fuissent, ā suis et ā rei publicae cōnsiliīs remōvisset. — III. vi.

18, 21-19, 5. His tum rebus commōtus, et quod homines iam 5 tum coniūrātōs cum gladiīs in campum dēdūcī ā Catilīnā sciēbam, descendi in campum cum firmissimō praesidio fortissimōrum virōrum et cum illā lātā insīguique lōrīcā, nōn quae mē tegeret, etenim sciebam Catilinam nōn latus aut ventrem, sed caput et collum sōlēre petere, vērum ut omnes boni animad10 verterent, et, cum in metū et periculo consulem vidērent, id quod est factum, ad opem praesidiumque concurrerent. - p. Mur., XXVI.

habebat. Postquam dies comitiōrum vēnit et Catilinae neque petītiō neque insidiae, quas cōnsulibus in campō fecerat, prosperē cessere, constituit bellum facere et extrēma omnia experiri, quoniam, quae occulte temptaverat, aspera foedaque ēvēnerant.

27. Igitur C. Mānlium Faesulās atque in eam partem Etruriae, Septimium quendam Camertem in agrum Pīcēnum, C. Iūlium in Āpūliam dimisit, praeterea alium alio, quem ubique oportunum sibi fore credebat. Interea Romae multa simul mōlīrī: cōnsulibus insidias tendere, 10 parāre incendia, oportūna loca armātīs hominibus obsīdere; ipse cum tēlō esse, item alios iubere, hortārī uti semper intenti parātīque essent; dies noctisque festināre, vigilāre, neque insomniis neque labōre fatīgārī. Postrēmō, ubi multa agitantī nihil procedit, rūrsus in- 15 tempesta nocte coniurationis principes convocat ad M. Porcium Laecam, ibique, multa dē īgnāviā eōrum questus, docet sẽ Manlium praemisisse ad eam multitudinem, quam ad capiunda arma paraverat, item alios in alia loca oportūna, qui initium belli facerent, seque ad exercitum 20 proficisci cupere, si prius Ciceronem oppressisset: eum suis consiliis multum officere.

5

19, 6–9. Videō, cui sit Āpūlia attribūta, quis habeat Etrūriam, quis agrum Picēnum, quis Gallicum, quis sibi hās urbānās insidias caedis atque incendiōrum depoposcerit. — II. III.

19, 15-17. Dicō tē priōre nocte venisse inter falcāriōs — nōn agam obscūrē — in M. Laecae domum; convenisse eōdem com- 5 plūrēs ēiusdem amentiae scelerisque sociōs. — I. iv.

19, 17-20, 9. Fuisti igitur apud Laecam illā nocte, Catilina; distribuisti partēs Italiae; statuisti, quo quemque proficisci placēret; dēlēgisti, quōs Rōmae relinquerēs, quōs tēcum ēdūcerēs; discripsisti urbis partēs ad incendia; confirmãstī tē ipsum iam 10 esse exitūrum; dixisti paulum tibi esse etiam nunc morae, quod

28. Igitur, perterritis ac dubitantibus cēteris, C. Cornēlius, eques Rōmānus, operam suam pollicitus, et cum eō L. Vargunteius, senator, constituere ea nocte paulo post cum armatis hominibus sīcutī salūtātum introire ad 5 Ciceronem ac de improviso domui suae imparātum confodere. Curius ubi intellegit, quantum periculum consulī impendeat, properē per Fulviam Cicerōnī dolum, qui parābātur, enuntiat. Ita illī ianua prohibiti tantum facinus frustra susceperant.

Interea Manlius in Etruria plebem sollicitare, egestāte simul ac dolore iniuriae novarum rerum cupidam, quod Sullae dominatione agrōs bonaque omnia amiserat, praeterea latrōnēs cuiusque generis, quōrum in ea regiōne magna copia erat, nonnullos ex Sullānīs colōniis, quibus 15 lubidō atque luxuria ex māgnīs rapīnīs nihil reliqui fecerat.

10

29. Ea cum Ciceroni nuntiarentur, ancipiti malo permotus, quod neque urbem ab insidiis privātō cōnsiliō longius tuēri poterat, neque exercitus Manli quantus 20 aut quo consilio foret satis compertum habebat, rem ad senatum refert iam antea volgī rūmōribus exagitatum. Itaque, quod plerumque in atrōcī negōtiō solet, senātus

ego viverem. Reperti sunt duo equites Rōmānī, quī tē istā cūrā liberārent et sēsē illā ipsā nocte paulo ante lucem mē in meō lectulō interfectūrōs esse pollicerentur. Haec ego omnia, vixdum etiam coetū vestrō dimissō, comperi. Domum meam māiō5 ribus praesidiis mūnīvi atque firmavi; exclūsi eōs, quōs tū ad mē salūtātum māne miserās, cum illi ipsi vēnissent, quōs ego iam multis ac summis viris ad mē id temporis ventūrōs esse praedixeram. — I. IV.

20, 22-21, 7. Habēmus senātūs cōnsultum in tē, Catilīna, ve10 hemēns et grave; non deest rei publicae consilium neque auctōritās hūius ōrdinis; nōs, nōs, dīcō apertē, cōnsulēs dēsumus. — I. I.

dēcrēvit, darent operam cōnsulēs, nē quid rēs pūblica dētrimenti caperet. Ea potestas per senātum mōre Rōmānō magistrātuī māxuma permittitur, exercitum parare, bellum gerere, coercere omnibus modis socios atque civis, domi militiaeque imperium atque iudicium summum 5 habēre: aliter sine populī iūssū nūllius earum rērum consuli ius est.

30. Post paucos dies L. Saenius, senator, in senātū litteras recitavit, quas Faesulīs allātās sibi dīcēbat, in quibus scriptum erat C. Manlium arma cepisse cum 10 māgnā multitudine ante diem VI. Kalendās Novembris. Simul, id quod in tālī rē solet, alii portenta atque prōdigia nuntiabant, alii conventus fieri, arma portārī, Capuae atque in Āpūlia servile bellum movērī. Igitur senātī dēcrētō Q. Mārcius Rex Faesulās, Q. Metellus 15 Crēticus in Apūliam circumque ea loca missī —iī utrīque ad urbem imperātōrēs erant, impedītī nē triumphārent calumnia paucōrum, quibus omnia honesta atque inhonesta vendere mōs erat sed praetōrēs Q. Pompēius Rufus Capuam, Q. Metellus Celer in agrum Pīcē- 20 num, iisque permissum, uti pro tempore atque periculo exercitum compararent. Ad hoc, si quis indicāvisset dē

20, 22-21, 7. Habēmus enim huiusce modi senātūs cōnsultum, vērum inclūsum in tabulis, tamquam in vāgīnā reconditum, quō ex senātūs cōnsultō cōnfestim tē interfectum esse, Catilina, convēnit. — I. II.

21, 8-11. Meministīne mē ante diem XII. Kalendas Novem- 5 bris dicere in senātū, fore in armis certō die, qui dies futūrus esset ante diem vi. Kal. Novembris, C. Manlium, audaciae satellitem atque administrum tuae?—I. III.

21, 19-22. Q. Metellus, quem ego hoc prospiciēns in agrum Gallicum Picenumque praemisi, aut opprimet hominem aut 10 ēius omnēs mōtūs cōnātūsque prohibēbit. — II. XII.

« IndietroContinua »