Immagini della pagina
PDF
ePub

negotiis compertum est in bello plūrumum ingenium posse. Quod si rēgum atque imperātorum animi virtūs in pāce ita ut in bello valēret, aequābilius atque

constantius sēsē rēs hūmānae habērent, neque aliud alio 5 ferrī neque mūtārī ac miscērī omnia cernerēs. Nam

imperium facile iīs artibus retinētur, quibus initio partum est. Vērum ubi pro labore dēsidia, pro continentiā et aequitāte lubido atque superbia invāsēre, fortāna

simul cum moribus immūtātur. Ita imperium semper 10 ad optumum quemque ā minus bonā trānsfertur.

Quae hominēs arant, nāvigant, aedificant, virtūti omnia pārent. Sed multī mortālēs, dēditī ventrī atque somno, indocti incultique vītam sicuti peregrinantēs trānsēgēre;

quibus profecto contrā nātūram corpus voluptātī, anima 15 oneri fuit. Eõrum ego vītam mortemque iūxtā aestumā,

quoniam dē utrāque silētur. Vērum enim vērā is dēmum mihi vīvere atque fruī animā vidētur, qui aliquo negotio intentus praeclārī facinoris aut artis bonae fāmam quaerit.

3. Sed in māgnā cõpiā rērum aliud aliī nātūra iter ostendit. Pulchrum est bene facere reī pūblicae, etiam bene dicere haud absurdum est; vel pāce vel bello clārum fierī licet; et qui fēcēre et qui facta aliorum scripsēre,

multī laudantur. Ac mihi quidem, tametsi haudqua25 quam pār glòria sequitur scriptorem et auctorem rērum,

tamen in prīmīs arduum vidētur rēs gestās scrībere : prīmum quod facta dictīs exaequanda sunt, dehinc quia plērīque quae dēlīcta reprehenderis malivolentiā et invi

diā dicta putant, ubi dē māgnā virtūte atque gloria 30 bonorum memorēs, quae sibi quisque facilia factū putat,

aequo animo accipit, suprā ea veluti fīcta pro falsīs dūcit.

20

Sed ego adulēscentulus initio sīcuti plērique studio ad rem pūblicam lātus sum, ibique mihi multa advorsa fuēre. Nam pro pudore, pro abstinentiā, pro virtute, audācia, largitio, avāritia vigēbant. Quae tametsi ani- . mus āspernābātur insolēns malārum artium, tamen inter 5 tanta vitia imbēcilla aetās ambitione corrupta tenēbātur; ac mē, cum ab reliquorum malis moribus dissentirem, nihilo minus honoris cupido eādem, quā cēteros, fāmā atque invidiā vēxābat.

4. Igitur ubi animus ex multis miseriīs atque pericu- 10 līs requiēvit et mihi reliquam aetātem ā rē pūblicā procul habendam dēcrēvī, non fuit consilium sõcordiā atque dēsidiā bonum õtium conterere, neque vērā agrum colundo aut vēnando servīlibus officiis -intentum aetātem agere ;

sed à quo incepto studioque mē ambitiö 15 mala dētinuerat, eodem regressus status rēs gestās populi Romānī carptim, ut quaeque memoriā dīgna vidēbantur, perscrībere, - eo magis, quod mihi ā spē, metū, partibus rei publicae animus liber erat.

Igitur dē Catilīnae coniūrātione, quam vērissumē potero, 20 paucīs absolvam; nam id facinus in primis ego memorābile exīstumā sceleris atque periculi novitāte. Dē cūius hominis moribus pauca prius explānanda sunt quam initium nārrandī faciam.

5. L. Catilīna, nõbili genere nātus, fuit māgnā vī et 25 animi et corporis, sed ingenio malo prāvēque. Huic ab adulēscentiā bella intestina, caedēs, rapīnae, discordia cīvīlis grāta fuēre, ibīque iuventūtem suam exercuit. Corpus patiēns inediae, algõris, vigiliae suprā quam cuiquam crēdibile est. Animus audāx, subdolus, varius, 30 cũius rei lubet simulātor ac dissimulātor; aliēni appetēns, sui profūsus, ārdēns in cupiditātibus; satis ēlo

quentiae, sapientiae parum; vāstus animus immoderāta, incrēdibilia, nimis alta semper cupiēbat.

Hunc post dominātionem L. Sullae lubīdō māxuma invāserat rei

pūblicae capiundae, neque id quibus modis adsequerētur, 5 dum sibi rēgnum parāret, quicquam pēnsi habēbat. Agi

tābātur magis magisque in diēs animus ferox inopiā reī familiāris et conscientiā scelerum, quae utraque iīs artibus auxerat, quās suprā memorāvī. Incitābant praeterea

corruptī cīvitātis mõrēs, quos pessuma ac dīvorsa inter sē 10 mala, lūxuria atque avāritia, vēxābant.

Rēs ipsa hortārī vidētur, quoniam de moribus cīvitātis tempus admonuit, suprā repetere ac paucīs institūta māiðrum domī militiaeque, quo modo rem pūblicam habue

rint, quantamque reliquerint, ut paulātim immūtāta ex 15 pulcherrumā atque optumā pessuma ac flāgitiõsissuma facta sit, disserere.

6. Urbem Romam, sicuti ego accēpī, condidere atque habuēre initió Trõiānī, qui Aenēā duce profugi sēdibus incertīs vagābantur, cumque iis Aboriginēs, genus homi

3, 29–4, 8. Ille erat ūnus timendus ex istis omnibus, sed tam diū, dum urbis moenibus continēbātur. Omnia nõrat, omnium aditūs tenēbat; appellāre, temptāre, sollicitāre poterat, audēbat.

Erat ei consilium ad facinus aptum, consilio autem neque manus 5 neque lingua deerat. Iam ad certās rēs conficiendās certos ho

minēs dēlēctos ac dēscrīptos habēbat. Neque vērā, cum aliquid mandārat, confectum putābat; nihil erat, quod non ipse obiret, occurreret, vigilāret, labārāret; frīgus, sitim, famem ferre pote

rat. Hunc ego hominem tam ācrem, tam audācem, tam parā10 tum, tam callidum, tam in scelere vigilantem, tam in perditis

rēbus diligentem nisi ex domesticis insidiis in castrēnse latrocinium compulissem, dicam id, quod sentio, Quirītēs, non facile hanc tantam mõlem mali ā cervicibus vestrīs dēpulissem. – III. vii.

num agreste, sine lēgibus, sine imperio, līberum atque solūtum. Hi postquam in ūna moenia convēnēre, disparī genere, dissimilī linguā, aliī alio more vīventēs, incrēdibile memorātū est quam facile coaluerint; ita brevī multitūdo dispersa atque vaga concordiā cīvitās facta erat. 5 Sed postquam rēs eorum cīvibus, mõribus, agrīs aucta satis prospera satisque pollēns vidēbātur, sīcutī plēraque mortālium habentur, invidia ex opulentiā orta est. Igitur rēgēs populīque finitumi bello temptāre, pauci ex amīcīs auxilio esse; nam cēterī metū perculsī ā perīculīs 10 aberant. At Romānī domī militiaeque intenti festīnāre, parāre, alius alium hortārī, hostibus obviam īre, libertātem, patriam, parentīsque armnīs tegere. Post, ubi pericula virtūte propulerant, sociīs atque amīcīs auxilia portābant, magisque dandīs quam accipiundis beneficiis 15 amīcitiās parābant. Imperium lēgitumum, nomen imperī rēgium habēbant. Dēlēctī, quibus corpus annīs infirmum, ingenium sapientiā validum erat, rei pūblicae consultābant; ii vel aetate vel cūrae similitūdine patrēs appellābantur. Post, ubi rēgium imperium, quod initió 20 conservandae lībertātis atque augendae reī pūblicae fuerat, in superbiam dominātionemque sē convortit, immūtāto more annua imperia bīnāsque imperātūrēs sibi fēcēre; eo modo minumē posse putābant per licentiam insolēscere animum hūmānum.

7. Sed eā tempestāte coepēre sē quisque magis extollere magisque ingenium in promptū habēre. Nam rēgibus bonī quam mali suspectiõrēs sunt, semperque iis aliēna virtūs formīdulösa est. Sed cīvitās incrēdibile memorātū est, adeptā lībertāte, quantum brevi crēverit; 30 tanta cupīdo gloriae incesserat. Iam primum iuventus, simul ac bellī patiēns erat, in castrīs per laborem ūsum

25

militiae discēbat magisque in decorīs armīs et militāribus equis quam in scortīs atque convīviīs lubīdinem habēbant. Igitur tālibus virīs non labor insolitus, non

locus ūllus asper aut arduus erat, non armātus hostis 5 formīdulosus; virtūs omnia domuerat. Sed gloriae māx

umum certāmen inter ipsos erat: sē quisque hostem ferīre, mūrum adscendere, conspicī, dum tāle facinus faceret, properābat; eās dīvitiās, eam bonam fāmam

māgnamque nobilitātem putābant. Laudis avidī, pecū10 niae līberālēs erant; gloriam ingentem, divitiās honestās

volebant. Memorāre possem, quibus in locis māxumās hostium copiās populus Romānus parvā manā fūderit, quās urbīs nātūrā mūnītās pūgnando cēperit, ni ea rēs

longius nos ab incepto traheret. 15 8. Sed profecto fortūna in omni rē dominātur; ea rēs

cūnctās ex lubīdine magis quam ex vēro celebrat obscūratque. Athēniēnsium rēs gestae, sīcuti ego aestumo, satis amplae māgnificaeque fuēre, vērum aliquanto mino

rēs tamen quam fāmā feruntur. Sed quia provēnēre ibi 20 scriptorum māgna ingenia, per terrārum orbem Athēniēnsium facta pro māxumīs celebrantur.

Ita eorum, qui fēcēre, virtūs tanta habētur, quantum eam verbīs potuēre extollere praeclāra ingénia. At populo Romānā

numquam ea copia fuit, quia prūdentissumus quisque 25 māxumē negotiosus erat; ingenium nēmö sine corpore

exercēbat, optumus quisque facere quam dicere, sua ab aliīs bene facta laudārī quam ipse aliorum nārrāre mālēbat.

9. Igitur domī militiaeque bonī mūrēs colēbantur ; 30 concordia māxuma, minuma avāritia erat; iūs bonum

que apud eos non lēgibus magis quam nātūrā valēbat. Iūrgia, discordiās, simultātēs cum hostibus exercēbant,

« IndietroContinua »