Immagini della pagina
PDF
ePub

cui cum minus gratus esset, quia inopiā minus largīrī poterat, repente glōriāns maria montīsque polliceri coepit et minārī interdum ferrō, nī sibi obnoxia foret, postrēmō ferōcius agitare quam solitus erat. At Fulvia, insolentiae Cūrī causă cōgnitā, tāle perīculum rei publicae haud 5 occultum habuit, sed, sublātō auctōre, de Catilinae coniuratione quae quoquo modo audierat compluribus nārrāvit. Ea res in prīmīs studia hominum accendit ad consulātum mandandum M. Tulliō Cicerōnī. Namque antea pleraque nōbilitās invidia aestuabat et quasi pollui cōnsulātum 10 credebant, si eum quamvis egregius homō novos adeptus foret. Sed ubi perīculum advēnit, invidia atque superbia post fuere.

24. Igitur, comitiis habitis, consules déclarantur M. Tullius et C. Antonius. Quod factum primō populārīs 15 coniurationis concusserat. Neque tamen Catilinae furor minuēbātur, sed in dies plura agitare, arma per Italiam locis oportūnīs parāre, pecuniam suā aut amīcōrum fidē sūmptam mutuam Faesulās ad Manlium quendam portare, qui postea princeps fuit belli faciundi. Eā tempestate 20 plūrumōs cuiusque generis homines adscīvisse sibi dīci tur, mulieres etiam aliquot, quae prīmō ingentis sumptus stupro corporis toleraverant, post, ubi aetās tantum modo quaestui neque luxuriae modum fecerat, aes alienum grande conflāverant. Per eās sē Catilīne crēdēbat posse 25 servitia urbāna sollicitare, urbem incendere, virōs earum vel adiungere sibi vel interficere.

iīs

25. Sed in iis erat Sempronia, quae multa saepe virīlis audaciae facinora commiserat. Haec mulier genere atque fōrmā, praeterea virō atque liberis satis fortunata fuit; 30 litteris Graecis et Latinis docta, psallere, saltāre elegantius quam necesse est probae, multa alia, quae înstrū

menta luxuriae sunt. Sed ei căriōra semper omnia quam decus atque pudicitia fuit; pecuniae an famae minus parceret, haud facile discernerēs; lubīdō sīc accēnsa, ut saepius peteret virōs quam peteretur. Sed ea saepe 5 antehac fidem prōdiderat, crēditum abiūrāverat, caedis conscia fuerat; luxuria atque inopia praeceps abierat. Vērum ingenium eius haud absurdum; posse versus facere, iocum movēre, sermōne ūtī vel modesto vel molli vel procācī; prōrsus multae facētiae multusque 10 lepōs inerat.

26. His rebus comparātīs, Catilina nihilō minus in proxumum annum cōnsulātum petēbat, spērāns, sī dēsīgnatus foret, facile se ex voluntate Antōniō ūsūrum. Neque interea quiētus erat, sed omnibus modīs īnsidias 15 parabat Ciceroni. Neque illī tamen ad cavendum dolus aut astutiae deerant. Namque à principiō cōnsulātūs suī multa pollicendo per Fulviam effecerat, ut Q. Cūrius, dē quo paulo ante memoravi, consilia Catilinae sibi prōderet. Ad hoc collēgam suum Antōnium pactiōne prō20 vinciae perpulerat, ne contrā rem publicam sentiret; circum se praesidia amīcōrum atque clientium occultē

18, 19-20. Atque etiam virō forti, collegae meō, laus impertītur, quod eos, qui hūius coniūrātiōnis participes fuissent, ā suis et ā rei pūblicae cōnsiliis remōvisset. — III. v1.

18, 21-19, 5. His tum rebus commōtus, et quod hominēs iam 5 tum coniūrātōs cum gladiis in campum dēdūcī ā Catilīnā sciēbam, descendī in campum cum firmissimō praesidio fortissimōrum virōrum et cum illā lātā insignique lōrīcā, non quae mē tegeret, etenim sciēbam Catilinam nōn latus aut ventrem, sed caput et collum sōlēre petere, vērum ut omnes boni animad10 verterent, et, cum in metu et periculo consulem viderent, id quod est factum, ad opem praesidiumque concurrerent. - p. Mur., XXVI.

habebat. Postquam dies comitiōrum vēnit et Catilinae neque petītiō neque insidiae, quas consulibus in campo fecerat, prōspere cessere, constituit bellum facere et extrēma omnia experīrī, quoniam, quae occulte temptāverat, aspera foedaque ēvēnerant.

27. Igitur C. Manlium Faesulās atque in eam partem Etruriae, Septimium quendam Camertem in agrum Pīcēnum, C. Iūlium in Apūliam dimisit, praeterea alium aliō, quem ubique oportūnum sibi fore crēdēbat. Interea Romae multa simul mōlīrī: cōnsulibus insidias tendere, 10 parare incendia, oportūna loca armātīs hominibus obsidere; ipse cum tēlō esse, item alios iubere, hortārī uti semper intenti parātīque essent; dies noctisque festināre, vigilāre, neque insomniīs neque labōre fatīgārī. Postrēmō, ubi multa agitanti nihil procedit, rursus in- 15 tempesta nocte coniurationis principes convocat ad M. Porcium Laecam, ibique, multa dē īgnāvia eōrum questus, docet sẽ Manlium praemisisse ad eam multitudinem, quam ad capiunda arma parāverat, item aliōs in alia loca oportūna, qui initium belli facerent, seque ad exercitum 20 proficisci cupere, si prius Ciceronem oppressisset: eum suis consiliis multum officere.

19, 6–9. Videō, cui sit Āpūlia attribūta, quis habeat Etrūriam, quis agrum Pīcēnum, quis Gallicum, quis sibi hās urbānās insidias caedis atque incendiōrum depoposcerit. — II. III.

19, 15-17. Dicō tē priōre nocte venisse inter falcāriōs — nōn agam obscūrē — in M. Laecae domum; convēnisse eōdem com- 5 plūrēs ēiusdem amentiae scelerisque sociōs.—I. IV.

19, 17-20, 9. Fuisti igitur apud Laecam illā nocte, Catilina; distribuisti partēs Italiae; statuisti, quò quemque proficisci placēret; dēlēgistī, quōs Rōmae relinquerēs, quōs tēcum ēdūcerēs; discripsisti urbis partēs ad incendia; confirmãstī tē ipsum iam 10 esse exiturum; dixisti paulum tibi esse etiam nunc morae, quod

28. Igitur, perterritīs ac dubitantibus cēterīs, C. Cornēlius, eques Romānus, operam suam pollicitus, et cum eō L. Vargunteius, senator, constituere ea nocte paulo post cum armātīs hominibus sicutī salūtātum introire ad 5 Ciceronem ac de imprōvīsō domui suae imparātum cōnfodere. Curius ubi intellegit, quantum periculum consulī impendeat, propere per Fulviam Cicerōnī dolum, qui parābātur, ēnuntiat. Ita illī iānuă prohibitī tantum facinus frustra susceperant.

10

Interea Manlius in Etruria plebem sollicitare, egestāte simul ac dolōre iniuriae novārum rerum cupidam, quod Sullae dominatiōne agrōs bonaque omnia āmīserat, praeterea latrōnēs cuiusque generis, quorum in ea regiōne māgna cōpia erat, nōnnūllōs ex Sullānīs colōniīs, quibus 15 lubidō atque luxuria ex māgnīs rapīnīs nihil reliquī fecerat.

29. Ea cum Cicerōnī nuntiarentur, ancipitī malō permotus, quod neque urbem ab insidiis privātō consiliō longius tuēri poterat, neque exercitus Manli quantus 20 aut quō consilio foret satis compertum habēbat, rem ad senatum refert iam antea volgī rūmōribus exagitatum. Itaque, quod plerumque in atrōcī negōtiō solet, senātus

ego viverem. Reperti sunt duo equitēs Rōmānī, quī tē istā cūrā liberārent et sēsē illa ipsā nocte paulo ante lucem mē in meō lectulō interfectūrōs esse pollicerentur. Haec ego omnia, vixdum etiam coetū vestrō dimissō, comperi. Domum meam māiō5 ribus praesidiis mūnīvi atque firmavi; exclūsī eōs, quōs tū ad mē salūtātum māne miserās, cum illī ipsi vēnissent, quōs ego iam multis ac summis viris ad me id temporis ventūrōs esse praedixeram. I. IV.

20, 22-21, 7. Habēmus senātūs cōnsultum in tē, Catilina, ve10 hemens et grave; nōn deest reī pūblicae cōnsilium neque auctōritās hūius ordinis; nōs, nōs, dicō apertē, consulēs dēsumus. — I. I.

decrevit, darent operam consulēs, nē quid rēs pūblica dētrimenti caperet. Ea potestas per senātum mōre Rōmānō magistrātuī māxuma permittitur, exercitum parāre, bellum gerere, coercere omnibus modis socios atque civis, domi militiaeque imperium atque iudicium summum 5 habēre: aliter sine populī iūssū nūllīus eārum rērum cōnsulī ius est.

30. Post paucos dies L. Saenius, senator, in senātū litteras recitavit, quas Faesulīs allātās sibi dīcēbat, in quibus scriptum erat C. Manlium arma cepisse cum 10 māgnā multitudine ante diem VI. Kalendās Novembrīs. Simul, id quod in tālī rē solet, alii portenta atque prōdigia nūntiābant, aliī conventūs fierī, arma portārī, Capuae atque in Āpūlia servile bellum movērī. Igitur senātī dēcrētō Q. Mārcius Rex Faesulās, Q. Metellus 15 Crēticus in Āpūliam circumque ea loca missī — iī utrīque ad urbem imperātōrēs erant, impedītī nē triumphārent calumnia paucorum, quibus omnia honesta atque inhonesta vendere mōs erat, sed praetōrēs Q. Pompēius Rufus Capuam, Q. Metellus Celer in agrum Pīcē- 20 num, iisque permissum, uti pro tempore atque periculō exercitum compararent. Ad hoc, si quis indicāvisset de

20, 22-21, 7. Habemus enim huiusce modi senatus consultum, vērum inclūsum in tabulis, tamquam in vāgīnā reconditum, quō ex senātūs consultō cōnfestim te interfectum esse, Catilina, convēnit. — I. II.

21, 8-11. Meministine mē ante diem XII. Kalendas Novem- 5 bris dicere in senātū, fore in armis certō die, qui dies futūrus esset ante diem vi. Kal. Novembris, C. Mānlium, audaciae satellitem atque administrum tuae?—I. III.

21, 19-22. Q. Metellus, quem ego hoc prōspiciēns in agrum Gallicum Picenumque praemisi, aut opprimet hominem aut 10 ēius omnēs mōtūs cōnātūsque prohibēbit. — II. XII.

« IndietroContinua »