Immagini della pagina
PDF
ePub

coniuratione, quae contra rem publicam facta erat, praemium servō libertatem et sestertia centum, liberō impūnitātem ēius rei et sestertia ducenta; itemque decrēvēre, utī gladiātōriae familiae Capuam et in cētera municipia 5 distribuerentur pro cuiusque opibus, Romae per tōtam urbem vigiliae haberentur iisque minōrēs magistrātūs praeessent.

31. Quibus rebus permōta civitas atque immutata urbis facies erat. Ex summā laetitia atque lascivia, quae diū10 turna quies pepererat, repente omnīs trīstitia invāsit; festīnāre, trepidare, neque loco neque homini cuiquam satis credere, neque bellum gerere neque pacem habere, suō quisque metū perīcula mētīrī. Ad hoc mulierēs, quibus rei publicae magnitudine belli timor insolitus 15 incesserat, afflictāre sēsē, manūs supplices ad caelum tendere, miserārī parvōs līberōs, rogitāre, omnia pavēre, superbia atque deliciis omissis sibi patriaeque diffidere.

At Catilinae crūdēlis animus eadem illa movēbat, 20 tametsī praesidia parābantur et ipse lege Plautiā interrogātus erat ab L. Paulō. Postrēmō dissimulandi causā

22, 8-10. Nihilne tē nocturnum praesidium Palātī, nihil urbis vigiliae, nihil timor populi, nihil concursus bonōrum omnium, nihil hic munitissimus habendi senātūs locus, nihil hōrum ōra voltusque mōvērunt? — I. 1.

5 22, 21-23, 2. Quid? ut hesternō diē, Quirītēs, cum domi meae paene interfectus essem, senātum in aedem Iovis Statōris convocāvī, rem omnem ad patres conscriptōs dētuli. Quō cum Catilina venisset, quis eum senator appellavit? quis salūtavit? quis denique ita aspexit ut perditum civem ac non potius ut 10 importūnissimum hostem? Quin etiam principēs ēius ōrdinis partem illam subselliōrum, ad quam ille accesserat, nūdam atque inanem reliquerunt. II. VI.

aut sui expurgandi, si cuius iurgio lacessītus foret, in senātum vēnit. Tum M. Tullius cōnsul, sīve praesentiam ēius timēns sīve īrā commōtus, ōrātiōnem habuit lūculentam atque utilem rei publicae, quam postea scriptam edidit. Sed ubi ille adsedit, Catilina, ut erat parātus ad 5 dissimulanda omnia, demissō voltū, vōce supplici postulāre ā patribus coepit, ne quid dẽ sẽ temerē crēderent; ea familia ortum ita sẽ ab adulescentia vītam înstituisse, ut omnia bona in spē haberet; nē exīstumārent sibi, patriciō homini, cuius ipsius atque maiōrum plūruma 10 beneficia in populum Romānum essent, perditā rē publică opus esse, cum eam servāret M. Tullius, inquilīnus cīvis urbis Romae. Ad hoc male dicta alia cum adderet, obstrepere omnes, hostem atque parricīdam vocăre. Tum ille furibundus "quoniam quidem circumventus" inquit 15 "ab inimīcīs praeceps agor, incendium meum ruīnā restinguam."

32. Deinde se ex curia domum prōripuit. Ibi multa ipse sēcum volvēns, quod neque insidiae consulī prōcēdē

23, 2-5. Hic ego vehemēns ille cōnsul, qui verbō cīvīs in exsilium ēiciō, quaesīvi ā Catilīnā, in nocturnō conventu apud M. Laecam fuisset necne. Cum ille, homō audācissimus, cōnscientia convictus primō reticuisset, patefēcī cētera; quid eā nocte ēgisset, quid in proximam constituisset, quem ad modum 5 esset ei ratiō tōtius belli descripta, ēdocui. Cum haesitaret, cum tenērētur, quaesīvi, quid dubitaret proficiscī eō, quō iam prīdem pararet, cum arma, cum secūrēs, cum fascēs, cum tubās, cum sīgna mīlitāria, cum aquilam illam argenteam, cui ille etiam sacrarium domi suae fecerat, scirem esse praemissam.— 10 II. VI.

23, 18. Omnia superiōris noctis consilia ad mē perlāta esse sentiunt; patefeci in senātu hesternō die; Catilina ipse pertimuit, profūgit. — II. 111.

bant, et ab incendio intellegebat urbem vigiliis mūnītam, optumum factu crēdēns exercitum augere, ac, prius quam legiōnēs scriberentur, multa antecapere quae bellō ūsuī forent, nocte intempestă cum paucis in Manliāna castra 5 profectus est. Sed Cethegō atque Lentulo ceterisque, quōrum cōgnōverat prōmptam audāciam, mandat, quibus rēbus possent, opēs factionis confirment, insidias consulī mātūrent, caedem, incendia aliaque belli facinora parent; sēsē prope diem cum māgnō exercitu ad urbem acces10 sūrum.

33. Dum haec Romae geruntur, C. Manlius ex suō numerō lēgātōs ad Mārcium Regem mittit cum mandatīs huiusce modī: "Deōs hominēsque testāmur, imperātor, nōs arma neque contra patriam cepisse neque quò 15 periculum aliis facerēmus, sed uti corpora nostra ab iniuriā tūta forent; qui, miserī, egentēs, violentia atque crūdēlitāte faenerātōrum plērīque patriae, sed omnēs fāmā atque fortunis expertēs sumus; neque cuiquam nostrum licuit mōre mãiōrum lēge ūtī, neque amissō patrimōniō 20 liberum corpus habēre: tanta saevitia faenerātōrum atque praetoris fuit. Saepe mãiōres vostrum, miseriti plēbis Rōmānae, décrētīs suis inopiae eius opitulāti sunt, ac novissumē memoriā nostrā propter magnitudinem aeris aliēnī, volentibus omnibus bonīs, argentum aere solūtum 25 est. Saepe ipsa plēbēs, aut dominandi studio permōta aut superbia magistrātuum, armāta ā patribus sēcessit. At nōs non imperium neque divitias petimus, quārum rērum causā bella atque certamina omnia inter mortālīs sunt, sed libertatem, quam nēmō bonus nisi cum animā

24, 4-5. Dēmōnstrābō iter: Aurēlia via profectus est; si accelerare volent, ad vesperam cōnsequentur. — II. iv.

simul amittit. Te atque senātum obtestāmur, consulātis miserīs civibus, lēgis praesidium, quod inīquitās praetōris ēripuit, restituatis, neve nōbīs eam necessitudinem impōnātis, ut quaerāmus, quōnam modō māxumē ultī sanguinem nostrum pereamus."

34. Ad haec Q. Marcius respondit: Si quid ab senātū petere vellent, ab armīs discēdant, Rōmam supplicēs proficiscantur; eā mānsuētūdine atque misericordiā senātum populi Rōmānī semper fuisse, ut nēmō umquam ab eō frustra auxilium petiverit.

5

10

At Catilina ex itinere plerisque cōnsulāribus, praeterea optumō cuique litteras mittit, sē falsīs criminibus circum ventum, quoniam factiōnī inimīcōrum resistere nequīverit, fortunae cedere, Massiliam in exsilium proficiscī, nōn quō sibi tanti sceleris conscius esset, sed utī rēs pūblica quiēta 15 foret, neve ex sua contentiōne sēditiō oreretur. Ab his longe divorsās litteras Q. Catulus in senātū recitavit, quās sibi nomine Catilinae redditãs dicebat. Earum exemplum infra scriptum est:

25, 11-19. In exsilium ēiciēbam, quem iam ingressum esse in bellum vidēbam? Etenim, crēdō, Manlius iste centuriō, qui in agrō Faesulanō castra posuit, bellum populo Romānō suō nōmine indīxit, et illa castra nunc nōn Catilinam ducem exspectant, et ille eiectus in exsilium sẽ Massiliam, ut aiunt, 5 nōn in haec castra conferet.

Ō condicionem miseram nōn modo administrandae, vērum etiam conservandae rei publicae! Nunc si L. Catilina cōnsiliis, labōribus, periculis meīs circumclūsus ac dēbilitātus subitō pertimuerit, sententiam mūtāverit, deseruerit suōs, cōnsilium belli 10 faciendi abiecerit et ex hoc cursū sceleris ac belli iter ad fugam atque in exsilium converterit, nōn ille ā mē spoliātus armis audaciae, nōn obstupefactus ac perterritus mea diligentia, nōn dē spē cōnātūque dēpulsus, sed indemnatus, innocēns, in exsi

35. "L. Catilīna Q. Catulō. Egregia tua fidēs rē cōgnita, grāta mihi magnis in meis periculis, fiduciam commendatiōnī meae tribuit. Quam ob rem defensiōnem in novō cōnsiliō nōn statuī parāre, satisfactiōnem ex nūllā 5 conscientia de culpa proponere decrēvi, quam, mē dius. Fidius, vēram licet cognoscās. Iniuriis contumeliisque concitātus, quod fructu labōris industriaeque meae privātus statum dignitatis non obtinebam, publicam miserōrum causam prō meā cōnsuētūdine suscēpī, nõn qui 10 aes aliēnum meīs nōminibus ex possessiōnibus solvere nōn possem, nam et aliēnīs nominibus liberālitās Orestillae suis filiaeque copiis persolveret, sed quod nōn dīgnōs hominēs honōre honestātōs vidēbam mēque falsă suspiciōne aliēnātum esse sentiēbam. Hōc nōmine 15 satis honestās prō meō căsū spēs reliquae dignitatis cōnservandae sum secutus. Plūra cum scribere vellem, nuntiātum est vim mihi parārī. Nunc Orestillam commendō tuaeque fidei trādō; eam ab iniuria defendās, per liberōs tuōs rogātus. Havētō."

lium ēiectus a consule vi et minis esse dicetur; et erunt, qui illum, si hōc fécerit, nōn improbum, sed miserum, mē nōn dīligentissimum consulem, sed crūdēlissimum tyrannum existimārī velint. II. VI-VII.

5 26, 1-19. Est mihi tanti, Quirītēs, hūius invidiae falsae atque iniquae tempestatem subire, dum modo a vōbīs hūius horribilis belli ac nefarii periculum dēpellatur. Dīcātur sānē ēiectus esse ā mē, dum modo eat in exsilium. Sed, mihi crēdite, non est itūrus. Numquam ego ab dis immortalibus optābō, 10 Quirītēs, invidiae meae levandae causā, ut L. Catilinam ducere exercitum hostium atque in armīs volitāre audiātis; sed trīduō tamen audiētis; multoque magis illud timeō, nē mihi sit invidiōsum aliquando, quod illum emiserim potius quam quod ēiēcerim. II. vII.

« IndietroContinua »