coniuratione, quae contra rem publicam facta erat, praemium servō libertatem et sestertia centum, līberō impūnitātem ēius rei et sestertia ducenta; itemque décrēvēre, uti gladiātōriae familiae Capuam et in cetera municipia 5 distribuerentur pro cuiusque opibus, Romae per tōtam urbem vigiliae haberentur iisque minōrēs magistrātūs praeessent. 31. Quibus rebus permōta civitas atque immūtāta urbis facies erat. Ex summā laetitia atque lasciviā, quae diù10 turna quies pepererat, repente omnis trīstitia invasit; festīnāre, trepidare, neque loco neque homini cuiquam satis credere, neque bellum gerere neque pacem habēre, suo quisque metū perīcula mētīrī. Ad hoc mulierēs, quibus rei publicae magnitudine bellī timor insolitus 15 incesserat, afflictāre sēsē, manūs supplices ad caelum tendere, miserārī parvōs liberos, rogitare, omnia pavēre, superbia atque deliciīs omissīs sibi patriaeque diffidere. At Catilinae crūdēlis animus eadem illa movēbat, 20 tametsi praesidia parābantur et ipse lege Plautiā interrogātus erat ab L. Paulō. Postrēmō dissimulandī causā 22, 8-10. Nihilne tē nocturnum praesidium Palātī, nihil urbis vigiliae, nihil timor populī, nihil concursus bonōrum omnium, nihil hic mūnītissimus habendi senātūs locus, nihil hōrum ōra voltūsque mōvērunt ? — I. I. 22, 21-23, 2. Quid? ut hesternō diē, Quirītēs, cum domi meae paene interfectus essem, senātum in aedem Iovis Statōris convocāvī, rem omnem ad patrēs cōnscriptōs dētuli. Quō cum Catilina venisset, quis eum senator appellavit? quis salūtāvit? quis denique ita aspexit ut perditum civem ac non potius ut 10 importūnissimum hostem? Quin etiam principēs ēius ōrdinis partem illam subselliōrum, ad quam ille accesserat, nūdam atque inanem reliquērunt. — II. vi. aut sui expurgandī, sī cũius iurgiō lacessītus foret, in senātum venit. Tum M. Tullius consul, sive praesentiam ēius timēns sīve īrā commōtus, ōrātiōnem habuit luculentam atque utilem reī pūblicae, quam postea scriptam ēdidit. Sed ubi ille adsedit, Catilina, ut erat parātus ad 5 dissimulanda omnia, demisso voltů, võce supplici postulāre ā patribus coepit, ne quid dẽ sẽ temere crēderent; ea familia ortum ita sē ab adulēscentiā vītam īnstituisse, ut omnia bona in spē habēret; nē exīstumārent sibi, patriciō hominī, cuius ipsius atque maiōrum plūruma 10 beneficia in populum Rōmānum essent, perditā rē pūblicā opus esse, cum eam servaret M. Tullius, inquilīnus civis urbis Romae. Ad hoc male dicta alia cum adderet, obstrepere omnes, hostem atque parricidam vocare. Tum ille furibundus "quoniam quidem circumventus" inquit 15 "ab inimīcīs praeceps agor, incendium meum ruīnā restinguam." 32. Deinde sẽ ex cūriā domum prōripuit. Ibi multa ipse sēcum volvēns, quod neque insidiae consulī prōcēdē 23, 2-5. Hic ego vehemēns ille cōnsul, qui verbō cīvīs in exsilium ēiciō, quaesivi à Catilīnā, in nocturnō conventu apud M. Laecam fuisset necne. Cum ille, homō audacissimus, cōnscientia convictus prīmō reticuisset, patefēcī cētera; quid eā nocte ēgisset, quid in proximam cōnstituisset, quem ad modum 5 esset ei ratiō tōtius belli descripta, ēdocui. Cum haesitaret, cum tenērētur, quaesīvi, quid dubitaret proficiscī eō, quō iam prīdem pararet, cum arma, cum secūrēs, cum fascēs, cum tubās, cum signa militaria, cum aquilam illam argenteam, cui ille etiam sacrarium domi suae fecerat, scirem esse praemissam.. II. VI. 23, 18. Omnia superioris noctis consilia ad mē perlāta esse sentiunt; patefēcī in senātū hesternō die; Catilina ipse pertimuit, profugit.—II. III. 10 bant, et ab incendio intellegebat urbem vigiliis mūnītam, optumum factu crēdēns exercitum augere, ac, prius quam legiōnēs scriberentur, multa antecapere quae bellō ūsuī forent, nocte intempestă cum paucis in Manliāna castra 5 profectus est. Sed Cethegō atque Lentulō cēterisque, quōrum cognoverat promptam audaciam, mandat, quibus rēbus possent, opēs factiōnis confirment, insidias cōnsulī māturent, caedem, incendia aliaque belli facinora parent; sēsē prope diem cum magnō exercitu ad urbem acces10 sūrum. 33. Dum haec Rōmae geruntur, C. Manlius ex suō numerō lēgātōs ad Mārcium Regem mittit cum mandātīs huiusce modi: "Deōs hominesque testamur, imperator, nōs arma neque contra patriam cepisse neque quò 15 periculum aliis faceremus, sed uti corpora nostra ab iniuria tūta forent; qui, miseri, egentēs, violentia atque crūdēlitāte faenerātōrum plērīque patriae, sed omnēs fāmā atque fortūnīs expertēs sumus; neque cuiquam nostrum licuit mōre mãiōrum lēge ūtī, neque amissō patrimoniō 20 liberum corpus habēre: tanta saevitia faenerātōrum atque praetōris fuit. Saepe mãiōres vostrum, miseriti plēbis Rōmānae, decrētīs suis inopiae eius opitulātī sunt, ac novissumē memoriā nostrā propter magnitudinem aeris aliēnī, volentibus omnibus bonis, argentum aere solūtum 25 est. Saepe ipsa plēbēs, aut dominandi studiō permōta aut superbia magistratuum, armāta ā patribus secessit. At nos non imperium neque divitias petimus, quarum rērum causā bella atque certamina omnia inter mortālīs sunt, sed libertatem, quam nēmō bonus nisi cum animā 24, 4-5. Dēmōnstrābō iter: Aurēlia via profectus est; si accelerare volent, ad vesperam cōnsequentur. — II. 1v. simul āmittit. Tē atque senātum obtestāmur, cōnsulātis miserīs cīvibus, lēgis praesidium, quod inīquitās praetōris ēripuit, restituātis, nēve nōbīs eam necessitudinem impōnatis, ut quaeramus, quōnam modō māxumē ultī sanguinem nostrum pereamus." 34. Ad haec Q. Mārcius respondit: Si quid ab senātū petere vellent, ab armīs discēdant, Rōmam supplicēs proficiscantur; eā mānsuētūdine atque misericordiā senātum populi Romānī semper fuisse, ut nēmō umquam ab eō frūstrā auxilium petīverit. At Catilina ex itinere plerisque consularibus, praeterea optumō cuique litteras mittit, sẽ falsis criminibus circum ventum, quoniam factiōnī inimicōrum resistere nequiverit, fortunae cedere, Massiliam in exsilium proficisci, nōn quō sibi tanti sceleris conscius esset, sed utī rēs pūblica quiēta 15 foret, nēve ex sua contentiōne sēditiō oreretur. Ab his longe divorsās litteras Q. Catulus in senātū recitavit, quas sibi nōmine Catilinae redditās dicebat. Earum exemplum infra scriptum est: 10 25, 11-19. In exsilium ēiciēbam, quem iam ingressum esse in bellum vidēbam? Etenim, crēdō, Manlius iste centuriō, qui in agrō Faesulānō castra posuit, bellum populō Rōmānō suō nōmine indīxit, et illa castra nunc nōn Catilinam ducem exspectant, et ille eiectus in exsilium sẽ Massiliam, ut aiunt, 5 nōn in haec castra conferet. ō condiciōuem miseram non modo administrandae, vērum etiam conservandae rei publicae! Nunc si L. Catilina consiliīs, labōribus, periculis meīs circumclūsus ac dēbilitātus subitō pertimuerit, sententiam mūtāverit, deseruerit suōs, cōnsilium belli 10 faciendī abiēcerit et ex hōc cursū sceleris ac belli iter ad fugam atque in exsilium converterit, nōn ille ā mē spoliatus armis audaciae, nōn obstupefactus ac perterritus meā dīligentiā, nōn dē spē cōnātūque depulsus, sed indemnatus, innocens, in exsi 35. "L. Catilina Q. Catulō. Egregia tua fides rẽ cōgrē nita, grāta mihi magnis in meis periculis, fiduciam commendatiōnī meae tribuit. Quam ob rem dēfēnsiōnem in novō cōnsiliō nōn statuī parāre, satisfactiōnem ex nūllā 5 conscientia dē culpă prōpōnere decrēvi, quam, mē dius Fidius, vēram licet cognoscās. Iniuriis contumeliisque concitatus, quod fructu labōris industriaeque meae privātus statum dīgnitātis non obtinebam, publicam miserōrum causam prō meā cōnsuētūdine suscēpī, nōn qui 10 aes aliēnum meīs nōminibus ex possessionibus solvere non possem, nam et aliēnīs nōminibus liberālitās Orestillae suis filiaeque copiis persolveret, sed quod non dignōs hominēs honōre honestātōs vidēbam mēque falsă suspiciōne aliēnātum esse sentiebam. Hōc nōmine 15 satis honestās prō meō cāsū spēs reliquae dīgnitātis cōnservandae sum secutus. Plūra cum scribere vellem, nūntiatum est vim mihi parārī. Nunc Orestillam commendō tuaeque fidei trādō; eam ab iniūriā dēfendās, per liberōs tuōs rogātus. Havētō." lium ēiectus a consule vi et minis esse dicetur; et erunt, qui illum, si hōc fecerit, non improbum, sed miserum, mē nōn diligentissimum consulem, sed crūdēlissimum tyrannum existimārī velint. II. VI-VII. 5 26, 1–19. Est mihi tanti, Quirītēs, hūius invidiae falsae atque iniquae tempestātem subire, dum modo ā vōbīs hūius horribilis belli ac nefării periculum dēpellatur. Dicatur sānē ēiectus esse ā mē, dum modo eat in exsilium. Sed, mihi crēdite, nōn est itūrus. Numquam ego ab dis immortalibus optābō, 10 Quirītēs, invidiae meae levandae causă, ut L. Catilinam ducere exercitum hostium atque in armis volitāre audiātis; sed trīduō tamen audiētis; multoque magis illud timeō, nē mihi sit invidiōsum aliquando, quod illum ēmiserim potius quam quod ēiēcerim. II. vII. |