Immagini della pagina
PDF
ePub

36. Sed ipse paucos dies commoratus apud C. Flāminium in agrō Arrētīnō, dum vīcīnitātem antea sollicitātam armīs exōrnat, cum fascibus atque aliīs imperī īnsīgnibus in castra ad Manlium contendit. Haec ubi Romae comperta sunt, senātus Catilinam et Manlium hostīs iūdicat, 5 cēterae multitudinī diem statuit, ante quam sine fraude liceret ab armis discedere, praeter rerum capitālium condemnātīs; praeterea decernit, uti consulēs dilectum habeant, Antonius cum exercitu Catilīnam persequi mātūret, Cicero urbi praesidiō sit.

10

Ea tempestate mihi imperium populi Romānī multō māxumē miserābile visum est. Cui cum ad occasum ab ortu sōlis omnia domita armīs pārērent, domi ōtium atque divitiae, quae prima mortālēs putant, affluerent, fuere tamen cives, qui seque remque publicam obstinātīs 15 animis perditum īrent. Namque duobus senātī dēcrētis ex tantā multitudine neque praemio inductus coniūrātiōnem patefēcerat neque ex castrīs Catilinae quisquam omnium discesserat: tanta vis morbi ac veluti tābēs plerosque civium animos invaserat.

20

37. Neque solum illīs aliēna mēns erat, qui conscii coniūrātiōnis fuerant, sed omninō cūncta plēbēs novārum rērum studiō Catilinae incepta probabat. Id adeō mōre suo vidēbātur facere. Nam semper in civitate, quibus opēs nullae sunt, bonīs invident, malōs extollunt, vetera 25 ōdēre, nova exoptant, odio suārum rērum mūtārī omnia

27, 11-16. Nulla est enim nātiō, quam pertimēscāmus; nūllus rēx, qui bellum populō Rōmānō facere possit. Omnia sunt externa ūnīus virtūte terrā marīque pācāta; domesticum bellum manet, intus insidiae sunt, intus inclusum periculum est, intus est hostis. Cum luxuria nōbīs, cum amentia, cum scelere cer- 5 tandum est. - II. v.

student, turbā atque sēditiōnibus sine cūrā aluntur, quoniam egestas facile habētur sine damnō. Sed urbāna plēbēs, ea vērō praeceps erat de multis causīs.

Primum

omnium, qui ubique probro atque petulantia māxumē 5 praestabant, item aliī per dēdecora patrimōniīs āmissīs, postrēmō omnes, quos flagitium aut facinus domō expulerat, iī Rōmam sīcut in sentīnam cōnfluxerant. Deinde multi memorēs Sullānae victōriae, quod ex gregariīs mīlitibus alios senātōrēs vidēbant, alios ita dīvitēs, ut rēgiō 10 victu atque cultu aetatem agerent, sibi quisque, sĩ in

armīs foret, ex victōriā tālia spērābat. Praetereā iuventūs, quae in agris manuum mercede inopiam toleraverat, privātis atque publicis largītiōnibus excīta urbānum

28, 3-7. Ūnum genus est eōrum, qui māgnō in aere aliēnō māiōrēs etiam possessiōnēs habent, quārum amōre adducti dissolvi nullo modo possunt. - II. viii.

28, 3-7. Alterum genus est eōrum, qui quamquam premun5 tur aere aliēnō, dominatiōnem tamen exspectant, rerum potīrī volunt, honōrēs, quōs quiētā rē pūblicā dēspērant, perturbātā sē consequi posse arbitrantur. — II. Ix.

28, 7-11. Tertium genus est aetate iam adfectum, sed tamen exercitatiōne rōbustum; quō ex genere iste est Manlius, cui 10 nunc Catilina succedit. Ili sunt hominēs ex eis coloniis, quas Sulla constituit; quas ego ūniversās civium esse optimōrum et fortissimōrum virōrum sentiō, sed tamen ei sunt colōni, qui sē in inspērātīs ac repentīnīs pecuniīs sūmptuōsius insolentiusque iactarunt. Hi dum aedificant tamquam beāti, dum praediis 15 lectis, familiis magnis, conviviis apparātīs delectantur, in tantum aes alienum inciderunt, ut, si salvī esse velint, Sulla sit eis ab inferis excitandus; qui etiam nōn nūllōs agrestēs, hominēs tenues atque egentes, in eandem illam spem rapīnārum veterum impulērunt. — II. 1x.

20

28, 11-29, 4. Quartum genus est sānē varium et mixtum et turbulentum; qui iam pridem premuntur, qui numquam ēmer

ōtium ingrātō labōrī praetulerat. Eōs atque aliōs omnīs malum publicum alebat; quo minus mirandum est hominēs egentis, malis mōribus, māxumā spē, rei publicae iuxtā ac sibi consuluisse. Praeterea quōrum victōriā Sullae parentes prōscripti, bona ērepta, ius libertatis imminutum 5 erat, haud sānē aliō animō belli eventum exspectabant. Ad hoc quicumque aliarum atque senātūs partium erant, conturbārī rem publicam quam minus valēre ipsī mālēbant. Id adeō malum multōs post annōs in cīvitātem revorterat.

10

38. Nam postquam, Cn. Pompeio et M. Crasso consulibus, tribūnīcia potestās restitūta est, homines adulēscentēs summam potestatem nacti, quibus aetas animusque ferōx erat, coepēre senātum criminando plebem exagitare, dein largiundō atque pollicitando magis incendere: ita 15 ipsī clārī potentesque fieri. Contra eōs summā ope nītēbātur pleraque nobilitas, senātūs speciē, prō suā māgni

gunt, qui partim inertia, partim male gerendō negōtiō, partim etiam sumptibus in vetere aere aliēnō vacillant; qui vadimōniīs, iūdiciīs, prōscriptiōne bonōrum dēfatīgātī, permulti et ex urbe et ex agrīs sē in illa castra cōnferre dicuntur. Hōsce ego nōn tam milites acres quam infitiātōrēs lentos esse arbitror. — II. x.

5

29, 4-10. Quintum genus est parricīdārum, sīcāriōrum, dēnique omnium facinorōsōrum. Quōs ego ā Catilīnā nōn revocō; nam neque ab eō divelli possunt, et pereant sānē in latrōciniō, quoniam sunt ita multī, ut eōs carcer capere non possit. Postrēmum autem genus est nōn sōlum numerō, vērum etiam 10 genere ipso atque vītā, quod proprium Catilinae est, dē ēius dilēctū, immō vērō dē complexu ēius ac sinu; quōs pexō capillō, nitidōs, aut imberbēs aut bene barbātōs vidētis, manicātīs et tālāribus tunicis, vēlīs amictōs, nōn togīs; quōrum omnis industria vitae et vigilandī labor in antelūcānīs cēnīs exprōmitur.— 15 II. X.

tūdine. Namque, ut paucīs vērum absolvam, post illa tempora quicumque rem publicam agitāvēre, honestis nōminibus, aliī sīcuti populī iūra defenderent, pars, quò senātūs auctōritās māxuma foret, bonum publicum simu5 lantēs, prō sua quisque potentia certabant. Neque illis modestia neque modus contentionis erat; utrique victōriam crūdēliter exercebant.

39. Sed postquam Cn. Pompeius ad bellum maritumum atque Mithridaticum missus est, plebis opes imminutae, 10 paucōrum potentia crevit. Iī magistrātūs, provinciās aliaque omnia tenere; ipsi innoxii, flōrentēs, sine metū aetatem agere, ceterōs, qui plebem in magistrātū placidius tractarent, iudiciis terrere. Sed ubi prīmum dubiis rēbus novandī spēs oblāta est, vetus certamen animōs 15 eōrum arrēxit. Quod sī prīmō proeliō Catilina superior aut aequa manu discessisset, profecto magna clādēs atque calamitās rem publicam oppressisset; neque illis, qui victōriam adepti forent, diutius ea ūtī licuisset, quin dēfessis et exsanguibus, qui plus posset, imperium atque libertatem 20 extorqueret.

Fuĕre tamen extra coniurationem complūrēs, qui ad Catilinam initiō profecti sunt. In iis erat Fulvius, senātōris filius, quem retractum ex itinere parēns necārī iussit. Iisdem temporibus Romae Lentulus, sicuti Catilina prae25 ceperat, quoscumque mōribus aut fortūnā novīs rēbus idōneōs crēdēbat, aut per sẽ aut per alios sollicitabat, neque sōlum civis, sed cuiusque modi genus hominum, quod modo bellō usui foret.

40. Igitur P. Umbrēnō cuidam negōtium dat, utī lēgā30 tōs Allobrogum requirat, eōsque, sĩ possit, impellat ad societatem belli, existumāns publicē privātimque aere aliēnō oppressōs, praeterea quod nātūrā gēns Gallica

bellicosa esset, facile eōs ad tāle cōnsilium adduci posse. Umbrēnus, quod in Gallia negōtiātus erat, plerisque prin cipibus civitātium notus erat atque eōs noverat. Itaque sine mora, ubi prīmum lēgātōs in foro conspexit, percontātus pauca dē statū cīvitātis et quasi dolēns ēius cāsum, 5 requirere coepit quem exitum tantis malis spērārent. Postquam illōs videt querī dē avāritiā magistrātuum, accūsāre senātum quod in eō auxilī nihil esset, miseriīs suīs remedium mortem exspectare, "at ego" inquit "vobis, si modo viri esse voltis, rationem ostendam, qua 10 tanta ista mala effugiatis." Haec ubi dixit, Allobrogēs in māxumam spem adducti Umbrēnum ōrāre, ut suī miserērētur; nihil tam asperum neque tam difficile esse, quod non cupidissumē factūrī essent, dum ea rēs cīvitātem aere aliēnō līberāret. Ille eōs in domum D. Brūtī 15 perducit, quod forō propinqua erat neque aliēna cōnsilī propter Semproniam; nam tum Brūtus ab Rōmā aberat. Praeterea Gabinium arcessit, quo maior auctōritās sermōnī inesset. Eō praesente, coniūrātiōnem aperit, nōminat sociōs, praeterea multōs cuiusque generis innoxiōs, 20 quō lēgātīs animus amplior esset. Deinde eōs pollicitōs operam suam domum dīmittit.

41. Sed Allobrogēs diū in incertō habuere, quidnam consili caperent: in altera parte erat aes alienum, studium belli, magna merces in spē victoriae, at in alterā māiōrēs 25 opēs, tūta consilia, prō incertā spē certa praemia. Haec illis volventibus tandem vicit fortūna reī publicae. Itaque

31, 22-27. Quid vērō? ut hominēs Galli ex civitāte male pācātā, quae gēns ūna restat, quae bellum populō Rōmānō facere et posse et nōn nōlle videātur, spem imperī ac rērum māximārum ultrō sibi a patriciis hominibus oblātam neglegerent vestramque salutem suis opibus anteponerent, id non divinitus 5

« IndietroContinua »