Immagini della pagina
PDF
ePub

36. Sed ipse paucos dies commoratus apud C. Flaminium in agrō Arrētīnō, dum vīcīnitātem anteā sollicitātam armis exōrnat, cum fascibus atque aliis imperī insignibus in castra ad Manlium contendit. Haec ubi Romae comperta sunt, senātus Catilinam et Manlium hostis iudicat, 5 cēterae multitudinī diem statuit, ante quam sine fraude liceret ab armis discedere, praeter rerum capitālium condemnatis; praeterea decernit, uti consulēs dilectum habeant, Antonius cum exercitu Catilīnam persequi mātūret, Cicero urbi praesidio sit.

10

Ea tempestate mihi imperium populi Romānī multō māxumē miserabile visum est. Cui cum ad occasum ab ortu sōlis omnia domita armīs pārērent, domī ōtium atque divitiae, quae prima mortālēs putant, affluerent, fuēre tamen cīvēs, qui sēque remque publicam obstinātīs 15 animis perditum irent. Namque duobus senātī dēcrētīs ex tantă multitudine neque praemio inductus coniūrātiōnem patefecerat neque ex castrīs Catilinae quisquam omnium discesserat: tanta vis morbi ac velutī tābēs plērōsque civium animos invaserat.

20

37. Neque solum illīs aliēna mēns erat, quiï cōnsciī coniūrātiōnis fuerant, sed omnīnō cuncta plēbēs novārum rerum studiō Catilinae incepta probabat. Id adeō mōre suō vidēbātur facere. Nam semper in cīvitāte, quibus opēs nullae sunt, bonis invident, malōs extollunt, vetera 25 ōdēre, nova exoptant, odio suārum rērum mūtārī omnia

27, 11-16. Nulla est enim nātiō, quam pertimēscāmus; nūllus rēx, qui bellum populō Rōmānō facere possit. Omnia sunt externa ūnīus virtūte terrā marique pācāta; domesticum bellum manet, intus insidiae sunt, intus inclusum periculum est, intus est hostis. Cum luxuria nōbis, cum amentia, cum scelere cer- 5 tandum est. - II. v.

student, turbā atque sēditiōnibus sine cūrā aluntur, quoniam egestas facile habētur sine damnō. Sed urbāna plēbēs, ea vērō praeceps erat dē multis causīs. Primum omnium, qui ubique probro atque petulantia māxumē 5 praestabant, item alii per dēdecora patrimoniīs āmissīs, postrēmō omnes, quos flagitium aut facinus domō expulerat, ii Rōmam sīcut in sentīnam cōnfluxerant. Deinde multi memorēs Sullānae victōriae, quod ex gregāriīs mīlitibus aliōs senātōrēs vidēbant, alios ita dīvitēs, ut rēgiō 10 victu atque cultu aetatem agerent, sibi quisque, sī in armis foret, ex victōriā tālia spērābat. Praeterea iuventūs, quae in agris manuum mercede inopiam tolerāverat, privātīs atque publicis largītiōnibus excīta urbānum

20

28, 3-7. Ūnum genus est eōrum, qui māgnō in aere aliēnō māiōrēs etiam possessiōnēs habent, quarum amōre adducti dissolvi nullo modo possunt. - II. VIII.

28, 3-7. Alterum genus est eōrum, qui quamquam premun5 tur aere aliēnō, dominātiōnem tamen exspectant, rērum potīrī volunt, honōrēs, quōs quiētā rē pūblicā dēspērant, perturbātā sē consequi posse arbitrantur. — II. IX.

28, 7-11. Tertium genus est aetate iam adfectum, sed tamen exercitātiōne rōbustum; quō ex genere iste est Mānlius, cui 10 nunc Catilina succedit. Ili sunt homines ex eis coloniis, quas Sulla constituit; quas ego universās civium esse optimōrum et fortissimōrum virōrum sentiō, sed tamen ei sunt colōnī, qui sẽ in inspērātis ac repentinis pecuniīs sūmptuōsius insolentiusque iactarunt. Hi dum aedificant tamquam beātī, dum praediis 15 lectis, familiis magnis, conviviis apparātīs dēlectantur, in tantum aes aliēnum incidērunt, ut, si salvi esse velint, Sulla sit eis ab inferis excitandus; qui etiam nōn nūllōs agrestēs, hominēs tenues atque egentēs, in eandem illam spem rapīnārum veterum impulerunt. — II. 1x.

28, 11-29, Quartum genus est sānē varium et mixtum et turbulentum; qui iam pridem premuntur, qui numquam ēmer

ōtium ingrātō labōrī praetulerat. Eōs atque aliōs omnīs malum pūblicum alēbat; quo minus mīrandum est hominēs egentis, malīs mōribus, māxumā spē, reī pūblicae iūxtā ac sibi consuluisse. Praeterea quōrum victoria Sullae parentes prōscripti, bona erepta, ius libertatis imminutum 5 erat, haud sānē aliō animō bellī ēventum exspectabant. Ad hoc quicumque aliarum atque senātus partium erant, conturbārī rem publicam quam minus valēre ipsī mālēbant. Id adeo malum multōs post annōs in cīvitātem revorterat.

10

38. Nam postquam, Cn. Pompeiō et M. Crassō cōnsulibus, tribūnīcia potestas restitūta est, hominēs adulēscentēs summam potestatem nacti, quibus aetās animusque ferōx erat, coepēre senātum criminandō plebem exagitare, dein largiundō atque pollicitando magis incendere: ita 15 ipsī clārī potentesque fieri. Contrā eōs summā ope nītēbātur pleraque nōbilitās, senātūs speciē, prō suā māgni

gunt, qui partim inertia, partim male gerendō negōtiō, partim etiam sumptibus in vetere aere aliēnō vacillant; qui vadimōniis, iudiciis, prōscriptiōne bonōrum defatigāti, permulti et ex urbe et ex agrīs sē in illa castra conferre dicuntur. Hōsce ego non tam mīlitēs ācrēs quam infitiātōrēs lentōs esse arbitror. — II. x.

29, 4-10. Quintum genus est parricīdārum, sīcāriōrum, dēnique omnium facinorōsōrum. Quōs ego a Catilinā nōn revocō; nam neque ab eō divelli possunt, et pereant sānē in latrōciniō, quoniam sunt ita multī, ut eōs carcer capere non possit. Postrēmum autem genus est nōn sōlum numerō, vērum etiam 10 genere ipsō atque vita, quod proprium Catilinae est, de eius dīlēctū, immō vērō dē complexū ēius ac sinū; quōs pexō capillō, nitidōs, aut imberbēs aut bene barbātōs vidētis, manicātīs et tālāribus tunicīs, vēlīs amictōs, nōn togīs; quōrum omnis industria vitae et vigilandī labor in antelūcānīs cēnīs exprōmitur. - 15 II. x.

5

túdine. Namque, ut paucis vērum absolvam, post illa tempora quicumque rem publicam agitāvēre, honestis nōminibus, alii sicuti populi iūra defenderent, pars, quò senātūs auctōritās māxuma foret, bonum publicum simu5 lantēs, prō sua quisque potentia certabant. Neque illis modestia neque modus contentionis erat; utrique victōriam crudeliter exercebant.

39. Sed postquam Cn. Pompeius ad bellum maritumum atque Mithridaticum missus est, plēbis opēs imminūtae, 10 paucōrum potentia crevit. Iī magistrātūs, provinciās aliaque omnia tenere; ipsi innoxii, flōrentēs, sine metū aetatem agere, ceterōs, qui plebem in magistrātū placidius tractarent, iudiciis terrēre. Sed ubi prīmum dubiis rēbus novandī spēs oblāta est, vetus certamen animōs 15 eōrum arrēxit. Quod sī prīmō proeliō Catilina superior aut aequa manu discessisset, profecto magna clādēs atque calamitās rem publicam oppressisset; neque illis, qui victōriam adepti forent, diūtius eā ūtī licuisset, quin dēfessīs et exsanguibus, qui plūs posset, imperium atque libertatem 20 extorqueret.

Fuĕre tamen extrā coniūrātiōnem complūrēs, qui ad Catilinam initio profecti sunt. In iis erat Fulvius, senātōris filius, quem retractum ex itinere parēns necārī iussit.

Iisdem temporibus Romae Lentulus, sīcutī Catilīna prae25 ceperat, quoscumque moribus aut fortūnā novis rēbus idō

neōs crēdēbat, aut per sẽ aut per aliōs sollicitābat, neque sōlum civis, sed cuiusque modi genus hominum, quod modo bellō usui foret.

40. Igitur P. Umbrēnō cuidam negōtium dat, utī lēgā30 tōs Allobrogum requirat, eōsque, si possit, impellat ad societatem belli, exīstumāns publicē prīvātimque aere alienō oppressōs, praeterea quod natūrā gēns Gallica

bellicōsa esset, facile eōs ad tāle cōnsilium addūcī posse. Umbrēnus, quod in Gallia negōtiātus erat, plerisque prin cipibus civitātium nōtus erat atque eōs nōverat. Itaque sine moră, ubi prīmum lēgātōs in forō conspexit, percontātus pauca dē statu cīvitātis et quasi dolēns ēius cāsum, 5 requirere coepit quem exitum tantis malis spērārent. Postquam illōs videt querī dē avaritia magistrātuum, accūsāre senātum quod in eō auxilī nihil esset, miseriīs suis remedium mortem exspectare, "at ego" inquit ❝vōbīs, sī modo virī esse voltis, ratiōnem ostendam, quă 10 tanta ista mala effugiatis." Haec ubi dixit, Allobrogēs in māxumam spem adducti Umbrēnum ōrāre, ut sui miserērētur; nihil tam asperum neque tam difficile esse, quod non cupidissumē factūrī essent, dum ea rēs cīvitătem aere aliēnō līberāret. Ille eōs in domum D. Brūtī 15 perducit, quod forō propinqua erat neque aliēna cōnsilī propter Semproniam; nam tum Brutus ab Rōmā aberat. Praeterea Gabinium arcessit, quo maior auctoritas sermōnī inesset. Eō praesente, coniūrātiōnem aperit, nōminat socios, praeterea multōs cuiusque generis innoxios, 20 quō lēgātīs animus amplior esset. Deinde eōs pollicitōs operam suam domum dīmittit.

41. Sed Allobrogēs diù in incerto habuere, quidnam consili caperent: in altera parte erat aes alienum, studium belli, magna mercēs in spē victōriae, at in alterā māiōrēs 25 opēs, tūta cōnsilia, prō incertā spē certa praemia. Haec illis volventibus tandem vicit fortuna rei publicae. Itaque

31, 22–27. Quid vērō? ut hominēs Galli ex civitāte male pācātā, quae gēns ūna restat, quae bellum populo Romānō facere et posse et nōn nōlle videatur, spem imperi ac rerum māximārum ultrō sibi ā patriciis hominibus oblātam neglegerent vestramque salutem suis opibus antepōnerent, id nōn dīvīnitus 5

« IndietroContinua »