Immagini della pagina
PDF
ePub

Romae tribus Corneliis portendi; Cinnam atque Sullam anteā, sē tertium esse, cui fātum foret urbis potīrī; praeterea ab incēnsō Capitōliō illum esse vīgēsumum annum, quem saepe ex prodigiis haruspices respondissent bellō civili cruentum fore. Igitur, perlectis litteris, cum prius 5 omnēs sīgna sua cōgnōvissent, senātus decernit, utī, abdicātō magistrātu, Lentulus itemque ceteri in liberis custōdiīs habeantur. Itaque Lentulus P. Lentulō Spinthērī, qui tum aedilis erat, Cethegus Q. Cornificio, Statilius C. Caesarī, Gabinius M. Crasso, Caepārius — nam is paulō 10 ante ex fugā retrāctus erat - Cn. Terentio senātōrī trāduntur.

[ocr errors]

48. Interea plēbs, coniūrātiōne patefacta, quae prīmō cupida rerum novārum nimis bellō favēbat, mūtātā mente, Catilinae consilia exsecrārī, Ciceronem ad caelum tollere; 15

Sullam fuisse; eundemque dixisse fātālem hunc annum esse ad interitum huius urbis atque imperi, qui esset annus decimus post virginum absolūtiōnem, post Capitōlī autem incēnsiōnem vīcēsimus. Hanc autem Cethegō cum cēteris controversiam fuisse dixerunt, quod Lentulō et aliis Sāturnālibus caedem fierī 5 atque urbem incendī placeret, Cethēgō nimium id longum vidērētur. III. IV.

37, 5-12. Atque ita censuērunt, ut P. Lentulus, cum sē praetūrā abdicāsset, in cūstōdiam trāderētur; itemque uti C. Cethēgus, L. Statilius, P. Gabinius, qui omnēs praesentēs erant, in 10 cūstōdiam trāderentur; atque idem hoc decrētum est in L. Cassium, qui sibi procurationem incendendae urbis depoposcerat; in M. Cēpārium, cui ad sollicitandōs pāstōrēs Āpūliam attribūtam esse erat indicātum; in P. Furium, qui est ex eis colōnis, quōs Faesulās L. Sulla dēdūxit; in Q. Annium Chilōnem, qui 15 ūnā cum hōc Furio semper erat in hac Allobrogum sollicitatiōne versatus; in P. Umbrēnum, lībertīnum hominem, ā quō prīmum Gallōs ad Gabinium perductōs esse cōnstābat. — III.

VI.

veluti ex servitute erepta gaudium atque laetitiam agităbat; namque alia belli facinora praedae magis quam dētrīmento fore, incendium vērō crudele, immoderatum ac sibi măxumē calamitōsum putabat, quippe cui omnes copiae 5 in ūsu cotīdiānō et cultu corporis erant.

Post eum diem quidam L. Tarquinius ad senātum adductus erat, quem ad Catilinam proficiscentem ex itinere retractum āiēbant. Is cum se diceret indicātūrum dē coniūrātiōne, sī fidēs pūblica data esset, iussus à cōnsule 10 quae sciret ēdicere, eadem fere quae Volturcius, dē parātīs incendiis, de caede bonōrum, de itinere hostium, senātum docet; praeterea sẽ missum à M. Crasso, qui Catilinae nūntiāret, nē eum Lentulus et Cethēgus aliique ex coniurātiōne deprehēnsī terrērent, eōque magis properāret ad 15 urbem accedere, quo et ceterōrum animōs reficeret et illī facilius ē periculo eriperentur. Sed ubi Tarquinius Crassum nominavit, hominem nobilem, māxumīs divitiis, summā potentiā, aliī rem incrēdibilem ratī, pars, tametsī vērum exīstumābant, tamen quia in tālī tempore tanta 20 vīs hominis magis lēniunda quam exagitanda vidēbātur, plērīque Crassō ex negōtiīs privātīs obnoxii, conclamant indicem falsum esse, dēque eã rē postulant utī referātur. Itaque, consulente Cicerone, frequens senatus decernit, Tarquini indicium falsum vidērī eumque in vinculis reti25 nendum, neque amplius potestatem faciundam, nisi dē eō indicaret, cuius cōnsiliō tantam rem esset mentitus. Erant .eo tempore qui exīstumārent indicium illud ā P. Autroniō machinātum, quō facilius, appellātō Crassō, per societatem perīculī reliquōs illius potentia tegeret. 30 Alii Tarquinium ā Cicerōne immissum āiēbant, nē Crassus mōre suō, susceptō malōrum patrocinio, rem publicam conturbaret. Ipsum Crassum ego postea praedicantem

audīvī, tantam illam contumēliam sibi ab Cicerone impositam.

49. Sed iisdem temporibus Q. Catulus et C. Pisō neque pretio neque gratia Ciceronem impellere quivere, uti per Allobrogēs aut alium indicem C. Caesar falsō 5 nōminārētur. Nam uterque cum illō gravis inimicitiās exercebant: Piso oppugnatus in iudicio pecuniarum repetundārum propter cuiusdam Transpadānī supplicium iniustum; Catulus ex petītiōne pontificātūs odiō incēnsus, quod extrēmā aetāte, māxumīs honōribus ūsus, ab adulē- 10 scentulō Caesare victus discesserat. Rēs autem oportuna vidēbātur, quod is privātim egregia liberālitāte, publicē māxumīs mūneribus, grandem pecuniam dēbēbat. Sed ubi cōnsulem ad tantum facinus impellere nequeunt, ipsī singillatim circumeundo atque ementiundo, quae sẽ ex 15 Volturcio aut Allobrogibus audisse dicerent, māgnam illi invidiam conflaverant, usque eo, ut nonnulli equites Romānī, qui praesidi causă cum tēlis erant circum aedem Concordiae, seu periculi magnitudine seu animi mōbilitāte impulsī, quō studium suum in rem publicam 20 clārius esset, ēgredienti ex senātū Caesarī gladiō minitārentur.

50. Dum haec in senātū aguntur et dum lēgātīs Allobrogum et T. Volturcio, comprobātō eōrum indiciō, praemia decernuntur, liberti et pauci ex clientibus Len- 25 tulī dīvorsīs itineribus opificēs atque servitia in vīcīs ad eum ĕripiundum sollicitabant, partim exquīrēbant ducēs multitudinum, qui pretio rem publicam vēxāre solitī erant; Cethegus autem per nuntios familiam atque lībertōs suōs, lēctōs et exercitātōs, ōrābat ut grege factō 30 cum tēlis ad sēsē irrumperent. Consul ubi ea parārī cognovit, dispositīs praesidiis ut res atque tempus monē

bat, convocato senātū, refert quid de iis fierī placeat, qui in custōdiam traditī erant.— Sed eōs paulō ante frequēns senātus iūdicāverat contrā rem publicam fēcisse. — Tum D. Iūnius Sīlānus, prīmus sententiam rogātus, quod eō 5 tempore consul designātus erat, de iis, qui in custōdiis tenebantur, et praeterea de L. Cassio, P. Furio, P. Umbrēnō, Q. Anniō, sī dēprehēnsī forent, supplicium sūmundum decreverat; isque postea, permōtus ōrātiōne C. Caesaris, pedibus in sententiam Ti. Nerōnis itūrum 10 sẽ dixerat, qui de eã rẽ, praesidiis abductis, referundum censuerat. Sed Caesar, ubi ad eum ventum est, rogātus sententiam à cōnsule, hūiusce modi verba locutus est:

51. "Omnis hominēs, patrēs cōnscripti, qui de rēbus dubiis consultant, ab odiō, amīcitiā, īrā atque misericordiā 15 vacuōs esse decet. Haud facile animus vērum prōvidet, ubi illa officiunt, neque quisquam omnium lubīdinī simul et usui păruit. Ubi intenderis ingenium, valet; si lubidō possidet, ea dominātur, animus nihil valet. Magna mihi copia est memorandī, patrēs conscripti, qui rēgēs atque 20 populi, īrā aut misericordia impulsī, male consuluerint; sed ea mālō dicere, quae mãiōrēs nostrī contrā lubīdinem animi sui rēctē atque ordine fecere. Bellō Macedonicō,

40, 2-11. Videō duas adhuc esse sententias; ūnam D. Sīlānī, qui censet eōs, qui haec dēlēre cōnāti sunt, morte esse multandōs; alteram C. Caesaris, qui mortis poenam removet, cēterōrum suppliciōrum omnēs acerbitātēs amplectitur. Uterque et 5 prō sua dignitate et prō rērum magnitudine in summā sevēri

tāte versātur. Alter eōs, qui nōs omnēs vītā prīvāre cōnāti sunt, qui dēlēre imperium, qui populi Rōmānī nōmen exstinguere, punctum temporis frui vītā et hoc communi spīritū nōn putat oportere atque hoc genus poenae saepe in improbōs cīvēs in hāc 10 rē publică esse usurpatum recordātur. — IV. iv.

quod cum rege Perse gessimus, Rhodiōrum civitas māgna atque magnifica, quae populi Rōmānī opibus crēverat, infida et advorsa nōbīs fuit; sed postquam, bellō cōnfecto, de Rhodiis consultum est, mãiōrēs nostrī, ne quis divitiarum magis quam iniuriae causă bellum inceptum 5 diceret, impūnītōs eōs dīmīsēre. Item bellis Pūnicīs omnibus, cum saepe Carthaginienses et in pace et per indutiãs multa nefaria facinora fecissent, numquam ipsi per occasiōnem tālia fēcēre: magis quid sẽ dīgnum foret, quam quid in illos iure fieri posset, quaerebant.

"Hōc item vōbīs providendum est, patres conscripti, nē plūs apud vōs valeat P. Lentulī et cēterōrum scelus quam vostra dīgnitās, neu magis īrae vostrae quam fāmae cōnsulātis. Nam si digna poena pro factis eōrum reperitur, novom consilium approbō; sin magnitudō sceleris omnium 15 ingenia exsuperat, iīs utendum censeō, quae legibus comparāta sunt. Plērīque eōrum, qui ante me sententias dixerunt, compositē atque magnificē cāsum reī pūblicae miserāti sunt; quae belli saevitia esset, quae victīs acciderent, ēnumerāvēre; rapī virginēs, puerōs; dīvelli libe- 20 rōs a parentum complexů; matrēs familiarum pati quae victoribus collubuissent; fāna atque domōs spoliārī; caedem, incendia fieri; postrēmō armis, cadaveribus, cruōre atque luctu omnia complērī. Sed, per deōs immortālīs, quo illa ōrātiō pertinuit? An uti võs infēstōs coniūrā- 25 tiōnī faceret? scilicet quem rēs tanta et tam atrōx nōn permōvit, eum ōrātiō accendet. Non ita est, neque cuiquam mortalium iniuriae suae parvae videntur; multī eas gravius aequo habuere. Sed alia aliis licentia est, patres conscripti. Qui demissī in obscūrō vītam habent, 30 sī quid īrācundiā dēlīquère, paucī sciunt, fāma atque fortūna eōrum parēs sunt; qui magnō imperio praediti in

10

« IndietroContinua »