Immagini della pagina
PDF
ePub

Romae tribus Corneliis portendi; Cinnam atque Sullam anteā, sē tertium esse, cui fātum foret urbis potīrī; praeterea ab incēnsō Capitōliō illum esse vīgēsumum annum, quem saepe ex prōdigiīs haruspices respondissent bellō civili cruentum fore. Igitur, perlectis litteris, cum prius 5 omnēs signa sua cōgnōvissent, senātus decernit, uti, abdicātō magistrātū, Lentulus itemque ceteri in liberis custōdiis habeantur. Itaque Lentulus P. Lentulō Spinthērī, qui tum aedīlis erat, Cethēgus Q. Cornificio, Statilius C. Caesarī, Gabinius M. Crasso, Caepārius - nam is paulō 10 ante ex fugă retrāctus erat — Cn. Terentio senātōrī trāduntur.

48. Interea plēbs, coniuratione patefacta, quae primo cupida rerum novārum nimis bellō favēbat, mūtātā mente, Catilinae consilia exsecrārī, Ciceronem ad caelum tollere; 15

Sullam fuisse; eundemque dixisse fātālem hunc annum esse ad interitum huius urbis atque imperi, qui esset annus decimus post virginum absolūtiōnem, post Capitōlī autem incēnsiōnem vīcēsimus. Hanc autem Cethēgō cum cēteris controversiam fuisse dīxērunt, quod Lentulō et aliīs Sāturnālibus caedem fieri 5 atque urbem incendi placeret, Cethēgō nimium id longum vidērētur. — III. IV.

37, 5-12. Atque ita cēnsuērunt, ut P. Lentulus, cum sē praetūrā abdicāsset, in cūstōdiam trāderētur; itemque uti C. Cethēgus, L. Statilius, P. Gabinius, qui omnes praesentes erant, in 10 cūstōdiam traderentur; atque idem hōc dēcrētum est in L. Cassium, qui sibi prōcūrātiōnem incendendae urbis depoposcerat; in M. Cēpārium, cui ad sollicitandōs pāstōrēs Āpūliam attribūtam esse erat indicātum; in P. Furium, qui est ex eis colōnīs, quōs Faesulās L. Sulla dēdūxit; in Q. Annium Chilōnem, qui 15 ūnā cum hōc Furiō semper erat in hac Allobrogum sollicitatiōne versatus; in P. Umbrēnum, libertinum hominem, a quō primum Gallōs ad Gabinium perductōs esse cōnstābat. — III.

VI.

veluti ex servitute ērepta gaudium atque laetitiam agitābat; namque alia belli facinora praedae magis quam dētrīmentō fore, incendium vērō crūdēle, immoderātum ac sibi māxumē calamitōsum putabat, quippe cui omnēs cōpiae 5 in ūsu cotīdiānō et cultu corporis erant.

Post eum diem quidam L. Tarquinius ad senatum adductus erat, quem ad Catilīnam proficiscentem ex itinere retractum āiēbant. Is cum se diceret indicatūrum dē coniuratione, si fides publica data esset, iussus à consule 10 quae sciret ēdīcere, eadem ferë quae Volturcius, dē parātīs incendiīs, de caede bonōrum, dē itinere hostium, senātum docet; praeterea sẽ missum à M. Crassō, qui Catilinae nuntiaret, nē eum Lentulus et Cethegus aliique ex coniurātiōne deprehēnsī terrērent, eōque magis properāret ad 15 urbem accedere, quō et ceterōrum animōs reficeret et illī faciliusē periculo eriperentur. Sed ubi Tarquinius Crassum nominavit, hominem nobilem, māxumīs dīvitiīs, summā potentiā, aliī rem incredibilem ratī, pars, tametsi vērum existumābant, tamen quia in tālī tempore tanta 20 vis hominis magis lēniunda quam exagitanda vidēbātur,

plerique Crassō ex negōtiīs prīvātīs obnoxii, conclamant indicem falsum esse, dēque eā rē postulant utī referātur. Itaque, consulente Cicerone, frequens senātus decernit, Tarquini indicium falsum vidērī eumque in vinculis reti25 nendum, neque amplius potestatem faciundam, nisi dē eō indicaret, cuius cōnsiliō tantam rem esset mentitus. Erant eo tempore qui existumārent indicium illud ā P. Autroniō machinātum, quō facilius, appellātō Crassō, per societatem periculi reliquos illius potentia tegeret. 30 Alii Tarquinium à Cicerone immissum aiebant, nē Crassus mōre suō, susceptō malōrum patrociniō, rem publicam conturbaret. Ipsum Crassum ego postea praedicantem

audīvi, tantam illam contumeliam sibi ab Cicerōne impositam.

49. Sed iisdem temporibus Q. Catulus et C. Pisō neque pretiō neque grãtiã Ciceronem impellere quīvēre, uti per Allobrogēs aut alium indicem C. Caesar falsō 5 nōminārētur. Nam uterque cum illō gravīs inimicitiās exercebant: Pisō oppugnātus in iudicio pecuniarum repetundārum propter cuiusdam Trānspadānī supplicium iniustum; Catulus ex petitione pontificatus odio incensus, quod extrēmā aetāte, māxumīs honōribus ūsus, ab adulē- 10 scentulō Caesare victus discesserat. Rēs autem oportūna videbatur, quod is privātim egregia liberālitāte, publicē māxumīs mūneribus, grandem pecuniam debebat. Sed ubi consulem ad tantum facinus impellere nequeunt, ipsi singillatim circumeundo atque ementiundō, quae sẽ ex 15 Volturcio aut Allobrogibus audisse dicerent, magnam illi invidiam conflaverant, usque eo, ut nonnullī equitēs Rōmānī, qui praesidi causa cum tēlis erant circum aedem Concordiae, seu periculi magnitudine seu animī mōbilitāte impulsī, quō studium suum in rem publicam 20 clarius esset, egredienti ex senātū Caesarī gladiō minitärentur.

50. Dum haec in senātu aguntur et dum lēgātīs Allobrogum et T. Volturcio, comprobātō eōrum indicio, praemia decernuntur, liberti et pauci ex clientibus Len- 25 tuli dīvorsīs itineribus opificēs atque servitia in vīcīs ad eum eripiundum sollicitabant, partim exquirēbant ducēs multitūdinum, qui pretiō rem pūblicam vēxāre solitī erant; Cethegus autem per nuntios familiam atque lī bertōs suōs, lēctōs et exercitātōs, ōrābat ut grege factō 30 cum tēlis ad sēsē irrumperent. Consul ubi ea parārī cognovit, dispositīs praesidiis ut rēs atque tempus monē

bat, convocatō senātū, refert quid de iis fierī placeat, qui in custodiam traditī erant. -Sed eōs paulo ante frequens senātus iūdicāverat contră rem publicam fēcisse. — Tum D. Iūnius Sīlānus, prīmus sententiam rogātus, quod eō 5 tempore consul designātus erat, de iis, qui in custōdiis tenebantur, et praeterea dē L. Cassio, P. Furiō, P. Umbrēnō, Q. Anniō, sī dēprehēnsī forent, supplicium sūmundum decreverat; isque postea, permōtus ōrātiōne C. Caesaris, pedibus in sententiam Ti. Neronis iturum 10 se dixerat, qui de ea rē, praesidiis abductis, referundum censuerat. Sed Caesar, ubi ad eum ventum est, rogātus sententiam à cōnsule, hūiusce modī verba locūtus est:

51. "Omnis hominēs, patrēs cōnscripti, qui de rēbus dubiis consultant, ab odiō, amīcitiā, īrā atque misericordia 15 vacuos esse decet. Haud facile animus vērum prōvidet, ubi illa officiunt, neque quisquam omnium lubīdinī simul et ūsuī pāruit. Ubi intenderis ingenium, valet; sī lubīdō possidet, ea dominātur, animus nihil valet. Māgna mihi copia est memorandi, patres conscripti, qui régēs atque 20 populī, īrā aut misericordia impulsī, male cōnsuluerint; sed ea mālō dicere, quae māiōrēs nostrī contrā lubīdinem animī suī rēctē atque ōrdine fēcēre. Bellō Macedonicō,

40, 2-11. Video duas adhuc esse sententias; ūnam D. Sīlānī, qui censet eos, qui haec dēlēre cōnāti sunt, morte esse multandōs; alteram C. Caesaris, qui mortis poenam removet, cēterōrum suppliciōrum omnes acerbitātēs amplectitur. Uterque et 5 prō suā dīgnitate et prō rērum māgnitūdine in summā sevēritāte versatur. Alter eos, qui nōs omnēs vītā privāre cōnāti sunt, qui dēlēre imperium, qui populi Rōmānī nōmen exstinguere, punctum temporis frui vītā et hoc communi spīritū nōn putat oportere atque hōc genus poenae saepe in improbōs cīvēs in hāc 10 re publică esse usurpatum recordātur. — IV. iv.

quod cum rege Persē gessimus, Rhodiōrum cīvitās māgna atque magnifica, quae populi Romānī opibus creverat, infida et advorsa nōbīs fuit; sed postquam, bellō cōnfectō, dē Rhodiis consultum est, mãiōrēs nostrī, nē quis dīvitiārum magis quam iniuriae causā bellum inceptum 5 diceret, impūnītōs eōs dimisere. Item bellis Pūnicīs omnibus, cum saepe Carthaginiēnsēs et in pace et per indūtiās multa nefaria facinora fecissent, numquam ipsī per occasiōnem tālia fēcēre: magis quid sẽ dīgnum foret, quam quid in illos iure fieri posset, quaerebant.

10

"Hōc item vōbīs providendum est, patres conscripti, nē plūs apud vos valeat P. Lentuli et ceterōrum scelus quam vostra dīgnitās, neu magis īrae vostrae quam fāmae cōnsulātis. Nam si digna poena pro factis eorum reperitur, novom consilium approbō; sin magnitudo sceleris omnium 15 ingenia exsuperat, iis utendum censeō, quae legibus comparāta sunt. Plerique eōrum, qui ante me sententias dīxērunt, compositē atque māgnificē cāsum reī pūblicae miserātī sunt; quae belli saevitia esset, quae victīs acciderent, ēnumerāvēre; rapī virginēs, pueros; divelli libe- 20 rōs ā parentum complexū; mātrēs familiārum pati quae victoribus collubuissent; fāna atque domos spoliārī; caedem, incendia fieri; postrēmō armis, cadaveribus, cruōre atque luctu omnia complērī. Sed, per deōs immortālīs, quō illa ōrātiō pertinuit? An utī vōs infēstōs coniūrā- 25 tiōnī faceret? scilicet quem res tanta et tam atrōx nōn permōvit, eum ōrātiō accendet. Non ita est, neque cuiquam mortalium iniuriae suae parvae videntur; multi eas gravius aequo habuere. Sed alia aliis licentia est, patres conscripti. Qui demissi in obscuro vitam habent, 30 si quid iracundia dēlīquêre, pauci sciunt, fama atque fortūna eōrum parēs sunt; qui magnō imperiō praeditī in

« IndietroContinua »