Immagini della pagina
PDF
ePub

excelsō aetatem agunt, eōrum facta cuncti mortālēs nōvēre. Ita in maxumā fortūnā minuma licentia est; neque studere neque ōdisse, sed minumē īrasci decet; quae apud aliōs iracundia dicitur, ea in imperio superbia atque cru5 dēlitās appellatur. Equidem ego sic exīstumō, patrēs cōnscripti, omnis cruciātūs minōrēs quam facinora illōrum esse; sed plērīque mortālēs postrēma meminēre, et in hominibus impiis, sceleris eōrum oblītī, dē poenā disserunt, si ea paulo severior fuit.

10

[ocr errors]

"D. Sīlānum, virum fortem atque strenuum, certō sciō, quae dixerit, studiō reī pūblicae dixisse, neque illum in tantā rē grātiam aut inimīcitiās exercēre: eōs mōrēs eamque modestiam virī cōgnōvī. Vērum sententia ēius mihi nōn crūdēlis — quid enim in tālīs hominēs crūdēle fierī 15 potest? ·sed aliēna ā rē pūblicā nostrā vidētur. Nam profecto aut metus aut iniuria te subēgit, Sīlāne, cōnsulem dēsīgnātum, genus poenae novom decernere. Dē timōre supervacaneum est disserere, cum praesertim diligentia clarissumī virī cōnsulis tanta praesidia sint 20 in armīs. De poena possum equidem dicere - id quod rēs habet — in luctū atque miseriīs mortem aerumnārum

10

42, 17-20. Quae cum ita sint, Quirītēs, võs, quem ad modum iam anteā dīxī, vestra tecta vigiliis custōdiisque defendite; mihi, ut urbi sine vestrō mōtū ac sine ullō tumultu satis esset praesidi, consultum atque prōvisum est. Colōnī omnēs mūni5 cipesque vestri, certiōrēs ā mē facti de hac nocturna excursiōne Catilinae, facile urbēs suas finēsque défendent. Gladiatōrēs, quam sibi ille manum certissimam fore putavit, — quamquam animō meliōre sunt quam pars patriciōrum, potestate tamen nostra continebuntur. - II. XII.

[ocr errors]

necessitatem nātū

42, 20-43, 2. Alter intellegit mortem ab dis immortalibus non esse supplici causa constitūtam, sed aut rae aut labōrum ac miseriarum quietem esse,

IV. IV.

requiem, nōn cruciatum esse; eam cuncta mortālium mala dissolvere; ultrā neque curae neque gaudio locum esse. Sed, per deōs immortalis, quam ob rem in sententiam nōn addidistī, uti prius verberibus in eōs animadvorterētur? An quia lēx Porcia vetat? At aliae lēgēs item 5 condemnātīs civibus nōn animam ēripī, sed exsilium permitti iubent. An quia gravius est verberārī quam necārī? Quid autem acerbum aut nimis grave est in hominēs tantī facinoris convictōs? Sin quia levius est, qui convenit in minōre negōtiō lēgem timēre, cum eam in mãiōre neglē- 10 geris?

"At enim quis reprehendet, quod in parricīdās reī pūblicae decrētum erit? Tempus, dies, fortuna, cuius lubīdō gentibus moderatur. Illis merito accidet, quicquid ēvēnerit; cēterum vōs, patrēs cōnscrīptī, quid in aliōs sta- 15 tuātis considerate. Omnia mala exempla ex bonis orta sunt; sed ubi imperium ad īgnārōs ēius aut minus bonōs pervenit, novom illud exemplum ab dignis et idōneīs ad indīgnōs et nōn idōneōs transfertur. Lacedaemoniī dēvictis Atheniensibus triginta virōs imposuere, qui rem 20 publicam eōrum tractarent. Ii primo coepere pessumum quemque et omnibus invīsum indemnātum necāre; ea populus laetārī et meritō dīcere fierī. Post, ubi paulātim licentia crevit, iuxta bonōs et malōs lubīdinōsē interficere, cēterōs metū terrēre: ita cīvitās, servitute oppressa, 25 stultae laetitiae gravis poenās dedit. Nostrā memoriā victor Sulla cum Damasippum et alios eius modi, qui malō rei publicae creverant, iugulārī iussit, quis nōn factum eius laudabat? hominēs scelestōs et factiōsōs, qui seditionibus rem publicam exagitaverant, meritō ne- 30 cātōs āiēbant. Sed ea res magnae initium cladis fuit. Nam uti quisque domum aut villam, postrēmō vās aut

vestimentum alicuius concupīverat, dabat operam, ut is in prōscriptōrum numerō esset. Ita illi, quibus Damasippi mors laetitiae fuerat, paulo post ipsi trahebantur; neque prius finis iugulandī fuit quam Sulla omnis suōs 5 divitiis explēvit. Atque ego haec nōn in M. Tulliō neque his temporibus vereor; sed in magnā cīvitāte multa et varia ingenia sunt. Potest alio tempore, alio consule, cui item exercitus in manu sit, falsum aliquid prō vērō crēdī; ubi hōc exemplo per senātūs dēcrētum cōnsul 10 gladium ēduxerit, quis illi finem statuet aut quis moderābitur?

"Māiōrēs nostrī, patrēs cōnscripti, neque cōnsilī neque audaciae umquam eguere, neque illis superbia obstabat, quo minus aliēna institūta, si modo proba erant, imită15 rentur. Arma atque tēla militāria ab Samnitibus, in

signia magistratuum ab Tuscis pleraque sumpsērunt; postremo quod ubique apud socios aut hostīs idōneum vidēbātur, cum summō studio domi exsequebantur: imitārī quam invidēre bonīs mālēbant. Sed eodem illō tem20 pore Graeciae mōrem imitātī verberibus animadvortēbant

in cīvīs, dē condemnātīs summum supplicium sūmēbant. Postquam res publica adolēvit et multitudine civium factiōnēs valuēre, circumvenīrī innocentēs, alia hūiusce modī fieri coepere, tum lex Porcia aliaeque lēgēs parātae sunt, 25 quibus legibus exsilium damnātīs permissum est. Hanc ego causam, patrēs cōnscripti, quo minus novom cōnsilium capiāmus, in prīmīs māgnam puto. Profectō virtūs atque sapientia mãior illīs fuit, qui ex parvīs opibus tantum imperium fēcēre, quam in nōbīs, qui ea bene parta 30 vix retinēmus.

"Placet igitur eōs dimitti et augērī exercitum Catilinae? Minumē. Sed ita censeō: publicandās eōrum pecūniās,

ipsōs in vinculis habendōs per municipia, quae māxumē opibus valent; neu quis de iīs postea ad senātum referat, nēve cum populō agat; qui aliter fecerit, senātum exīstumāre eum contrā rem publicam et salutem omnium factūrum."

52. Postquam Caesar dicundi fīnem fēcit, cēterī verbō alius aliī variē adsentiēbantur. At M. Porcius Catō, rogātus sententiam, huiusce modī ōrātiōnem habuit:

Habere videtur

44, 31-45, 5. Municipiis dispertīrī iubet. ista rēs iniquitatem, si imperare velis, difficultatem, si rogare.— IV. IV.

5

44, 31-45, 5. Adiungit gravem poenam mūnicipiis, si quis eōrum vincula rūperit; horribilēs cūstōdiās circumdat et dignās 5 scelere hominum perditōrum; sancit, ne quis eōrum poenam, quōs condemnat, aut per senātum aut per populum levare possit; eripit etiam spem, quae sōla hominēs in miseriis cōnsōlārī solet. Bona praetereā pūblicārī iubet; vītam sōlam relinquit nefariis hominibus; quam sī ēripuisset, multōs ūnā dolōrēs 10 animi atque corporis et omnes scelerum poenās adēmisset. Itaque ut aliqua in vītā formīdō improbis esset posita, apud inferōs ēius modi quaedam illī antīqui supplicia impiīs cōustitūta esse voluērunt, quod vidēlicet intellegēbant his remōtīs nōn esse mortem ipsam pertimēscendam. — IV. IV.

15

44, 31-45, 5. Nunc, patrēs cōnscripti, ego meā videō quid intersit. Si eritis secuti sententiam C. Caesaris, quoniam hanc is in re publică viam, quae populāris habetur, secutus est, fortasse minus erunt hōc auctōre et cognitōre huiusce sententiae mihi populārēs impetus pertimēscendī; sin illam alteram, nēsciō 20 an amplius mihi negōtī contrahatur. Sed tamen meōrum periculōrum ratiōnēs ūtilitās reī pūblicae vincat. Habēmus enim ā Caesare, sicut ipsius dignitas et maiōrum ēius amplitūdō postulābat, sententiam tamquam obsidem perpetuae in rem pūblicam voluntatis. Intellectum est, quid interesset inter levitatem con- 25 tiōnātōrum et animum vērē populārem, salūtī populi cōnsulentem - IV. v.

"Longe mihi alia mēns est, patrēs cōnscripti, cum rēs atque pericula nostra considerō, et cum sententias nōnnullōrum ipse mecum reputō. Illi mihi disseruisse videntur de poena eorum, qui patriae, parentibus, ārīs atque 5 focis suis bellum parāvēre; rēs autem monet cavēre ab illīs magis quam, quid in illōs statuāmus, cōnsultare. Nam cētera maleficia tum persequare, ubi facta sunt; hoc, nisi prōvīderis nē accidat, ubi ēvēnit, frustra iudicia implōrēs: captă urbe, nihil fit reliqui victis. Sed, per deōs immortā10 līs, vōs ego appello, qui semper domōs, villās, sīgna, tabulās vostrās plūris quam rem publicam fecistis: sī ista, cuiuscumque modi sunt, quae amplexāminī, retinere, sī voluptatibus vostrīs ōtium praebere voltis, expergīscimini aliquando et capessite rem publicam. Nōn agitur 15 de vectigalibus neque de sociōrum iniūriīs; lībertās et anima nostra in dubio est.

"Saepenumerō, patres conscripti, multa verba in hōc ōrdine fēcī, saepe dē lūxuria atque avāritiā nostrōrum cīvium questus sum, multōsque mortālīs ea causă advor20 sōs habeō; qui mihi atque animō meō nūllīus umquam dēlīctī grātiam fecissem, haud facile alterius lubīdinī male facta condōnābam. Sed ea tametsī vōs parvi pendēbātis, tamen rēs publica firma erat: opulentia neglegentiam tolerabat. Nunc vērō nōn id agitur, bonīsne an 25 malis mōribus vīvāmus, neque quantum aut quam magnificum imperium populī Rōmānī sit, sed haec, cuiuscumque modī videntur, nostra an nōbīscum ūnā hostium futūra sint. Hic mihi quisquam mānsuētudinem et misericordiam nōminat. Iam prīdem equidem nōs vēra vocābula 30 rērum āmīsimus: quia bona aliēna largīrī līberālitās, malārum rērum audacia fortitūdō vocatur, eō rēs publica in extrēmō sita est. Sint sane, quoniam ita sẽ mōrēs

« IndietroContinua »