Immagini della pagina
PDF
ePub

negōtiis compertum est in bellō plūrumum ingenium posse. Quod si regum atque imperatorum animi virtūs in pace ita ut in bellō valeret, aequabilius atque cōnstantius sēsē rēs hūmānae haberent, neque aliud aliō 5 ferri neque mūtārī ac miscērī omnia cernerēs. Nam imperium facile iis artibus retinetur, quibus initiō partum est. Vērum ubi prō labōre desidia, prō continentiā et aequitate lubidō atque superbia invasere, fortūna simul cum mōribus immūtātur. Ita imperium semper 10 ad optumum quemque à minus bonō transfertur.

Quae homines arant, nāvigant, aedificant, virtūtī omnia parent. Sed multi mortālēs, dediti ventri atque somnō, indocti incultique vitam sicuti peregrinantēs trānsēgēre; quibus profectō contrā nātūram corpus voluptātī, anima 15 oneri fuit. Eōrum ego vītam mortemque iūxtā aestumō, quoniam de utraque silētur. Vērum enim vērō is dēmum mihi vivere atque frui animā vidētur, qui aliquō negōtiō intentus praeclārī facinoris aut artis bonae fāmam quaerit.

20

3. Sed in magnā cōpiā rērum aliud aliī nātūra iter ostendit. Pulchrum est bene facere reī publicae, etiam bene dicere haud absurdum est; vel pace vel bellō clārum fierī licet; et qui fecere et qui facta aliōrum scripsere, multi laudantur. Ac mihi quidem, tametsi haudquā25 quam pār gloria sequitur scriptorem et auctorem rerum, tamen in prīmīs arduum vidētur res gestas scribere: primum quod facta dictis exaequanda sunt, dehinc quia plerique quae delicta reprehenderis malivolentia et invidia dicta putant, ubi de magna virtute atque glōriā 30 bonōrum memores, quae sibi quisque facilía factu putat, aequo animō accipit, supra ea veluti ficta pro falsis ducit.

Sed ego adulescentulus initio sicuti plērīque studio ad rem publicam lātus sum, ibique mihi multa advorsa fuere. Nam prō pudōre, prō abstinentiā, prō virtūte, audacia, largitiō, avaritia vigebant. Quae tametsi animus aspernābātur insolēns malārum artium, tamen inter 5 tanta vitia imbecilla aetās ambitione corrupta tenēbātur; ac mẽ, cum ab reliquorum malis mōribus dissentirem, nihilō minus honōris cupīdō eadem, qua cēterōs, fāmā atque invidia vēxābat.

4. Igitur ubi animus ex multis miseriis atque pericu- 10 līs requievit et mihi reliquam aetatem ā rē publică procul habendam dēcrēvī, nōn fuit consilium sōcordia atque dēsidia bonum ōtium conterere, neque vērō agrum colundō aut vēnandō servilibus officiis-intentum aetātem agere; sed à quo incepto studioque mē ambitiō 15 mala dětinuerat, eodem regressus statui res gestas populi Rōmāni carptim, ut quaeque memoriā dīgna videbantur, perscribere, — eō magis, quod mihi ā spē, metū, partibus rei publicae animus līber erat.

Igitur de Catilinae coniuratione, quam vērissumē poterō, 20 paucis absolvam; nam id facinus in prīmīs ego memorābile existumō sceleris atque periculi novitāte. Dē cuius hominis moribus pauca prius explānanda sunt quam initium narrandi faciam.

5. L. Catilina, nōbili genere nātus, fuit māgnā vī et 25 animi et corporis, sed ingenio malō prāvōque. Huic ab adulescentia bella intestina, caedes, rapinae, discordia cīvīlis grāta fuere, ibique iuventutem suam exercuit. Corpus patiens inediae, algōris, vigiliae supra quam cuiquam credibile est. Animus audāx, subdolus, varius, 30 cuius rei lubet simulator ac dissimulator; aliēnī appetēns, suī profūsus, ārdēns in cupiditātibus; satis ēlo

quentiae, sapientiae parum; vastus animus immoderata, incredibilia, nimis alta semper cupiebat. Hunc post dominātiōnem L. Sullae lubīdō māxuma invaserat rei publicae capiundae, neque id quibus modis adsequeretur, 5 dum sibi rēgnum parāret, quicquam pēnsī habēbat. Agitābātur magis magisque in dies animus ferox inopiā reī familiaris et conscientia scelerum, quae utraque iīs artibus auxerat, quas supra memoravi. Incitabant praeterea corruptī cīvitātis mõrēs, quōs pessuma ac dīvorsa inter sẽ 10 mala, lūxuria atque avāritia, vēxābant.

Rēs ipsa hortārī vidētur, quoniam dē mōribus cīvitātis tempus admonuit, supra repetere ac paucis institūta mãiōrum domī mīlitiaeque, quō modō rem publicam habuerint, quantamque reliquerint, ut paulatim immutāta ex 15 pulcherrumā atque optumā pessuma ac flagitiōsissuma facta sit, disserere.

6. Urbem Romam, sicuti ego accēpī, condidere atque habuēre initiō Trōiānī, qui Aenea duce profugī sēdibus incertis vagābantur, cumque iis Aborigines, genus homi

3, 29-4, 8. Ille erat ūnus timendus ex istis omnibus, sed tam diū, dum urbis moenibus continēbātur. Omnia nōrat, omnium aditūs tenebat; appellare, temptare, sollicitare poterat, audebat. Erat ei consilium ad facinus aptum, cōnsiliō autem neque manus 5 neque lingua deerat. Iam ad certās rēs cōnficiendas certōs hominēs dēlēctōs ac descriptōs habebat. Neque vērō, cum aliquid mandārat, confectum putabat; nihil erat, quod non ipse obīret, occurreret, vigilāret, labōrāret; frīgus, sitim, famem ferre poterat. Hunc ego hominem tam acrem, tam audacem, tam parā10 tum, tam callidum, tam in scelere vigilantem, tam in perditīs rēbus diligentem nisi ex domesticis insidiis in castrense latrōcinium compulissem, - dicam id, quod sentiō, Quirītēs, facile hanc tantam mõlem mali ā cervicibus vestrīs dēpulissem. III. VII.

[ocr errors]
[ocr errors]

- nōn

num agreste, sine legibus, sine imperio, liberum atque solūtum. Hi postquam in ūna moenia convēnēre, disparī genere, dissimilī lingua, aliī aliō mōre vīventēs, incrēdibile memorātū est quam facile coaluerint; ita brevī multitūdō dispersa atque vaga concordia civitas facta erat. 5 Sed postquam rēs eōrum cīvibus, mōribus, agris aucta satis prōspera satisque pollēns vidēbātur, sīcutī pleraque mortalium habentur, invidia ex opulentia orta est. Igitur rēgēs populique finitumi bellō temptāre, pauci ex amīcīs auxiliō esse; nam cēterī metū perculsī ā periculis 10 aberant. At Rōmānī domi militiaeque intenti festināre, parare, alius alium hortārī, hostibus obviam īre, libertatem, patriam, parentisque armis tegere. Post, ubi perīcula virtute prōpulerant, sociis atque amīcīs auxilia portābant, magisque dandis quam accipiundīs beneficiis 15 amīcitiās parābant. Imperium lēgitumum, nōmen imperī rēgium habebant. Dēlecti, quibus corpus annis infirmum, ingenium sapientia validum erat, rei publicae consultābant; iī vel aetate vel curae similitudine patrēs appellabantur. Post, ubi rēgium imperium, quod initiō 20 conservandae libertatis atque augendae rei publicae fuerat, in superbiam dominātiōnemque se convortit, immutātō mōre annua imperia bīnōsque imperātōrēs sibi fēcēre; eō modō minumē posse putabant per licentiam insolescere animum humānum.

25

25

7. Sed ea tempestate coepere se quisque magis extollere magisque ingenium in prōmptū habēre. Nam rēgibus bonī quam mali suspectiōrēs sunt, semperque iīs aliēna virtus formīdulōsa est. Sed civitas incredibile memorātū est, adeptā lībertāte, quantum brevi crēverit; 30 tanta cupidō gloriae incesserat. Iam primum iuventus, simul ac belli patiēns erat, in castris per labōrem ūsum

mīlitiae discēbat magisque in decōrīs armīs et mīlitāribus equis quam in scortis atque conviviis lubidinem habebant. Igitur tālibus virīs nōn labor insolitus, nōn locus ullus asper aut arduus erat, nōn armātus hostis 5 formidulōsus; virtus omnia domuerat. Sed glōriae māxumum certamen inter ipsos erat: sẽ quisque hostem ferire, mūrum adscendere, conspici, dum tale facinus faceret, properabat; eas divitias, eam bonam famam magnamque nōbilitātem putabant. Laudis avidī, pecũ10 niae liberālēs erant; glōriam ingentem, divitias honestās volēbant. Memorare possem, quibus in locīs māxumās hostium cōpiās populus Rōmānus parvā manū fūderit, quās urbīs nātūrā mūnītās pūgnandō cēperit, nī ea rēs longius nos ab inceptō traheret.

15 8. Sed profecto fortuna in omni re dominatur; ea res cunctās ex lubīdine magis quam ex vērō celebrat obscũratque. Athēniēnsium rēs gestae, sīcuti ego aestumō, satis amplae magnificaeque fuere, vērum aliquantō minōrēs tamen quam fāmā feruntur. Sed quia prōvēnēre ibi 20 scriptōrum magna ingenia, per terrarum orbem Atheniensium facta prō māxumīs celebrantur. Ita eōrum, qui fēcēre, virtūs tanta habētur, quantum eam verbis potuere extollere praeclara ingènia. At populō Rōmānō numquam ea copia fuit, quia prudentissumus quisque 25 māxumē negōtiōsus erat; ingenium nemō sine corpore

exercebat, optumus quisque facere quam dicere, sua ab aliis bene facta laudārī quam ipse aliōrum nārrāre mālēbat.

9. Igitur domī mīlitiaeque bonī mōrēs colēbantur ; 30 concordia māxuma, minuma avaritia erat; ius bonumque apud eos nōn lēgibus magis quam nātūrā valēbat. Iūrgia, discordias, simultātēs cum hostibus exercebant,

« IndietroContinua »