Immagini della pagina
PDF
ePub

habent, liberālēs ex sociōrum fortūnīs, sint misericordes in fūribus aerārī; nē illī sanguinem nostrum largiantur, et, dum paucis scelerātīs parcunt, bonōs omnis perditum eant.

"Bene et compositē C. Caesar paulò ante in hōc ōrdine 5 dē vītā et morte disseruit, crēdō falsa exīstumāns ea, quae de inferis memorantur, divorsō itinere malōs ā bonis loca taetra, inculta, foeda atque formīdulōsa habēre. Itaque censuit pecunias eōrum publicandās, ipsōs per municipia in custōdiis habendōs, videlicet timēns, 10 nē, sĩ Rōmae sint, aut à populāribus coniurationis aut ă multitudine conducta per vim eripiantur. Quasi vērō mali atque scelesti tantum modo in urbe et non per tōtam Italiam sint, aut non ibi plūs possit audācia, ubi ad defendundum opēs minōrēs sunt. Quã rẽ vānum 15 equidem hoc consilium est, si periculum ex illīs metuit; sī in tantō omnium metū sōlus nōn timet, eō magis refert mē mihi atque vōbīs timēre. Qua re cum dē P. Lentulō cēterisque statuētis, prō certō habētōte, võs simul dē exercitu Catilinae et de omnibus coniūrātīs decernere. 20 Quantō vōs attentius ea agētis, tantō illīs animus infīrmior erit; sī paulum modo vōs languēre vīderint, iam omnes ferōcēs aderunt.

66

"Nōlīte exīstumāre māiōrēs nostrōs armis rem publicam ex parvā māgnam fecisse. Si ita rēs esset, multō pul- 25 cherrumam eam nōs habērēmus; quippe sociōrum atque civium, praeterea armōrum atque equorum maior copia nōbis quam illīs est. Sed alia fuere, quae illōs māgnōs fecere, quae nōbīs nulla sunt: domī industria, forīs iūstum imperium, animus in cōnsulundō liber, neque delictō neque 30 lubīdini obnoxius. Prō hīs nōs habēmus lūxuriam atque avāritiam, pūblicē egestātem, prīvātim opulentiam; lau

dāmus dīvitiās, sequimur inertiam; inter bonōs et malōs discrimen nullum, omnia virtutis praemia ambitiō possidet. Neque mirum: ubi vōs separatim sibi quisque consilium capitis, ubi domī voluptatibus, hic pecuniae aut 5 gratiae servītis, eō fit, ut impetus fiat in vacuam rem publicam.

"Sed ego haec omittō. Coniūrāvēre nōbilissumī cīvēs patriam incendere, Gallōrum gentem infēstissumam nōminī Rōmānō ad bellum arcessunt, dux hostium cum 10 exercitu supra caput est; vōs cunctāminī etiam nunc et dubitatis, quid intra moenia deprehensis hostibus faciătis? Misereāminī cēnseō — dēlīquēre hominēs adulēscentuli per ambitiōnem · atque etiam armātōs dimittatis. Nē ista vōbīs mānsuētūdō et misericordia, sī illī arma 15 ceperint, in miseriam convortat. Scilicet res ipsa aspera est, sed vōs nōn timētis eam. Immo vērō māxumē; sed inertia et mollitia animī alius alium exspectantēs cunctaminī, videlicet dis immortalibus confisi, qui hanc rem publicam saepe in māxumīs perīculīs servāvēre. Nōn 20 vōtīs neque suppliciis muliebribus auxilia deōrum parantur; vigilandō, agundō, bene cōnsulundō prōspera omnia cēdunt; ubi sōcordiae te atque īgnāviae tradideris, nēquīquam deōs implōrēs; īrātī infēstīque sunt. Apud mãiōrēs nostrōs A. Manlius Torquatus bellō Gallico filium 25 suum, quod is contra imperium in hostem pūgnāverat, necārī iussit, atque ille egregius adulēscēns immoderatae fortitudinis morte poenas dedit; vōs de crūdēlissumīs parricidis quid statuãtis cunctāminī ? Videlicet cetera vīta eōrum huic scelerī obstat. Vērum parcite dignitāti 30 Lentuli, si ipse pudicitiae, si famae suae, si dīs aut hominibus umquam ullīs pepercit; īgnoscite Cethēgī adulēscentiae, nisi iterum patriae bellum fecit. Nam quid ego

dē Gabīniō, Statilio, Caepāriō loquar? quibus sĩ quicquam umquam pēnsī fuisset, nōn ea cōnsilia dē rē pūblică habuissent. Postrēmō, patrēs cōnscrīptī, sī mehercule peccato locus esset, facile paterer vōs ipsā rē corrigī, quoniam verba contemnitis; sed undique circumventi 5 sumus. Catilina cum exercitu faucibus urget, alii intrā moenia atque in sinu urbis sunt hostēs, neque parārī neque consuli quicquam potest occultē: quo magis properandum est.

"Quā rē ego ita censeō: cum nefāriō cōnsiliō scelera- 10 tōrum civium res publica in maxuma perīcula vēnerit, iique indicio T. Volturci et lēgātōrum Allobrogum convicti confessique sint, caedem, incendia aliaque se foeda atque crūdēlia facinora in cīvīs patriamque parāvisse, dē confessis, sicutī dē manufēstīs rērum capitālium, mōre 15 māiōrum supplicium sumundum."

53. Postquam Catō adsēdit, consulārēs omnēs itemque senātūs māgna pars sententiam eius laudant, virtutem animi ad caelum ferunt; alii alios increpantēs timidōs vocant, Catō clarus atque magnus habetur; senātī dēcrē- 20 tum fit, sicutī ille censuerat.

Sed mihi multa legenti, multa audientī, quae populus Rōmānus domī mīlitiaeque, marī atque terrā praeclāra facinora fecit, forte lubuit attendere, quae rēs māxumē tanta negōtia sustinuisset. Sciebam saepenumero parvā 25 manu cum māgnīs legionibus hostium contendisse; cōgnōveram parvis copiis bella gesta cum opulentīs rēgibus; ad hoc saepe fortunae violentiam toleravisse; facundia Graecos, glōria belli Gallōs ante Romanos fuisse. mihi multa agitanti constabat paucorum civium egregiam 30 virtutem cuncta patrāvisse, eōque factum utī dīvitiās paupertas, multitúdinem paucitas superaret. Sed post

quam lūxū atque desidiā cīvitās corrupta est, rūrsus rēs publica magnitudine sua imperātōrum atque magistrā tuum vitia sustentābat; ac, sīcuti effētā parente, multis tempestatibus haud sānē quisquam Rōmae virtute māg5 nus fuit. Sed memoria mea ingenti virtute, dīvorsīs mōribus fuere virī duo, M. Cato et C. Caesar. Quōs quoniam rēs obtulerat, silentio praeterire nōn fuit cōnsilium, quin utriusque nātūram et mōrēs, quantum ingenio possem, aperirem.

10 54. Igitur iis genus, aetās, eloquentia prope aequalia fuēre, māgnitūdō animī pār, item glōria, sed alia aliī. Caesar beneficiis ac mūnificentiā māgnus habēbātur, integritāte vitae Catō. Ille mansuetudine et misericordia clārus factus, huic severitās dīgnitatem addiderat. Caesar 15 dandō, sublevandō, īgnōscundō, Catō nihil largiundō glōriam adeptus est. In alterō miserīs perfugium erat, in alterō malis pernicies; illius facilitas, huius constantia laudābātur. Postrēmō Caesar in animum induxerat labōrāre, vigilare; negotiis amicōrum intentus sua neglegere, 20 nihil denegare quod dōnō dignum esset; sibi māgnum imperium, exercitum, bellum novom exoptābat, ubi virtūs ēnitescere posset. At Catōnī studium modestiae, decoris, sed māxumē sevēritātis erat; nōn dīvitiīs cum dīvite, neque factiōne cum factiōsō, sed cum strēnuō virtūte, 25 cum modestō pudōre, cum innocente abstinentia certăbat; esse quam vidērī bonus mālēbat: ita, quo minus petebat glōriam, eo magis illum sequēbātur.

55. Postquam, ut dixi, senātus in Catōnis sententiam discessit, consul, optumum factu ratus noctem quae in30 stabat antecapere, ne quid eō spatiō novārētur, trēsvirōs, quae supplicium postulābat, parāre iubet; ipse, praesidiīs dispositis, Lentulum in carcerem dēdūcit; idem fit cēte

rīs per praetōrēs. Est in carcere locus, quod Tullianum appellatur, ubi paululum adscenderis ad laevam, circiter duodecim pedes humi depressus. Eum muniunt undique parietes atque insuper camera lapideis fornicibus iuncta, sed incultu, tenebris, odōre, foeda atque terribilis eius 5 facies est. In eum locum postquam demissus est Lentulus, vindicēs rerum capitālium, quibus praeceptum erat,

[graphic][subsumed][subsumed][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

laqueō gulam frēgere. Ita ille patricius ex gente clarissumă Cornēliōrum, qui consulāre imperium Romae habuerat, dignum moribus factisque suis exitium vitae invenit. 10 De Cethegō, Statiliō, Gabīniō, Caepāriō, eodem modo supplicium sumptum est.

56. Dum ea Romae geruntur, Catilina ex omni copia, quam et ipse adduxerat et Manlius habuerat, duas legiōnēs instituit, cohortis pro numerō militum complet. 15

« IndietroContinua »