negōtiis compertum est in bellō plūrumum ingenium posse. Quod si rēgum atque imperātōrum animi virtūs in pace ita ut in bellō valeret, aequabilius atque cōnstantius sēsē rēs hūmānae haberent, neque aliud aliō 5 ferri neque mūtārī ac miscērī omnia cernerēs. Nam imperium facile iis artibus retinetur, quibus initio parVērum ubi prō labōre desidia, prō continentiā et aequitate lubido atque superbia invasere, fortuna simul cum mōribus immūtātur. Ita imperium semper 10 ad optumum quemque a minus bonō trānsfertur. tum est. Quae homines arant, navigant, aedificant, virtuti omnia pārent. Sed multī mortālēs, dēditī ventrī atque somnō, indocti incultique vitam sicuti peregrinantēs trānsēgēre; quibus profectō contrā nātūram corpus voluptātī, anima 15 oneri fuit. Eōrum ego vitam mortemque iūxtā aestumō, quoniam de utraque silētur. Verum enim vērō is dēmum mihi vivere atque frui animā vidētur, qui aliquō negōtiō intentus praeclārī facinoris aut artis bonae fāmam quaerit. 20 3. Sed in magnā cōpiā rērum aliud aliī nātūra iter ostendit. Pulchrum est bene facere rei publicae, etiam bene dicere haud absurdum est; vel pace vel bellō clārum fieri licet; et qui fecere et qui facta aliōrum scripsere, multi laudantur. Ac mihi quidem, tametsi haudquā25 quam pār glōria sequitur scriptorem et auctōrem rērum, tamen in prīmīs arduum vidētur rēs gestas scribere: primum quod facta dictis exaequanda sunt, dehinc quia plerique quae dēlīcta reprehenderis malivolentia et invidia dicta putant, ubi dē māgna virtute atque glōriā 30 bonōrum memorēs, quae sibi quisque facilia factū putat, aequo animō accipit, supra ea veluti ficta pro falsīs ducit. Sed ego adulescentulus initio sicuti plerique studio ad rem publicam lātus sum, ibique mihi multa advorsa fuere. Nam prō pudōre, prō abstinentia, prō virtute, audacia, largitio, avaritia vigebant. Quae tametsi animus aspernābātur insolēns malārum artium, tamen inter 5 tanta vitia imbecilla aetās ambitiōne corrupta tenēbātur ac me, cum ab reliquorum malis moribus dissentirem, nihilo minus honoris cupido eadem, qua cēterōs, fāmā atque invidia vēxābat. 4. Igitur ubi animus ex multis miseriis atque pericu- 10 līs requievit et mihi reliquam aetatem ā rē publică procul habendam dēcrēvī, nōn fuit consilium sōcordia atque dēsidia bonum ōtium conterere, neque vērō agrum colundō aut vēnandō servilibus officiīs intentum aetā tem agere; sed à quo inceptō studioque mē ambitiō 15 mala detinuerat, eōdem regressus statui res gestās populī Rōmānī carptim, ut quaeque memoriā dīgna videbantur, perscribere, eo magis, quod mihi ā spē, metū, partibus rei publicae animus liber erat. Igitur de Catilinae coniuratiōne, quam vērissumē poterō, 20 paucis absolvam; nam id facinus in prīmīs ego memorābile existumō sceleris atque periculi novitāte. Dē cuius hominis moribus pauca prius explānanda sunt quam initium narrandī faciam. 5. L. Catilina, nobili genere natus, fuit māgnā vī et 25 animi et corporis, sed ingenio malo pravoque. Huic ab adulescentia bella intestina, caedēs, rapīnae, discordia civilis grāta fuere, ibique iuventutem suam exercuit. Corpus patiens inediae, algōris, vigiliae supra quam cuiquam credibile est. Animus audax, subdolus, varius, 30 cuius rei lubet simulator ac dissimulātor; aliēnī appetēns, suī profūsus, ārdēns in cupiditatibus; satis ēlo quentiae, sapientiae parum; vastus animus immoderata, incredibilia, nimis alta semper cupiebat. Hunc post dominātiōnem L. Sullae lubīdō māxuma invaserat reī publicae capiundae, neque id quibus modis adsequeretur, 5 dum sibi rēgnum pararet, quicquam pēnsī habebat. Agitābātur magis magisque in dies animus ferōx inopiā reī familiaris et conscientia scelerum, quae utraque iīs artibus auxerat, quas supra memoravi. Incitabant praeterea corrupti civitatis mōrēs, quos pessuma ac divorsa inter sẽ 10 mala, luxuria atque avāritia, vēxābant. Rēs ipsa hortari videtur, quoniam de moribus cīvitātis tempus admonuit, supra repetere ac paucis institūta māiōrum domī mīlitiaeque, quō modō rem publicam habuerint, quantamque reliquerint, ut paulatim immūtāta ex 15 pulcherrumā atque optuma pessuma ac flagitiōsissuma facta sit, disserere. 6. Urbem Romam, sicuti ego accēpī, condidere atque habuere initiō Trōiānī, qui Aenea duce profugī sēdibus incertis vagābantur, cumque iis Aborigines, genus homi 3, 29-4, 8. Ille erat ūnus timendus ex istīs omnibus, sed tam diu, dum urbis moenibus continēbātur. Omnia nōrat, omnium aditūs tenēbat; appellāre, temptāre, sollicitare poterat, audēbat. Erat ei consilium ad facinus aptum, consilio autem neque manus 5 neque lingua deerat. Iam ad certās rēs conficiendas certōs hominēs dēlēctōs ac dēscriptōs habēbat. Neque vērō, cum aliquid mandārat, cōnfectum putabat; nihil erat, quod nōn ipse obīret, occurreret, vigilāret, labōrāret; frīgus, sitim, famem ferre poterat. Hunc ego hominem tam ācrem, tam audacem, tam parā10 tum, tam callidum, tam in scelere vigilantem, tam in perditis rēbus diligentem nisi ex domesticis insidiis in castrense latrōcinium compulissem, dicam id, quod sentiō, Quirītēs, — nōn facile hanc tantam mõlem mali a cervicibus vestrīs dēpulissem. III. VII. num agreste, sine legibus, sine imperio, liberum atque solūtum. Hi postquam in una moenia convēnēre, disparī genere, dissimilī lingua, alii aliō mōre vīventēs, incrēdibile memorātū est quam facile coaluerint; ita brevi multitūdō dispersa atque vaga concordia civitas facta erat. 5 Sed postquam rēs eōrum cīvibus, mōribus, agrīs aucta satis prospera satisque pollens vidēbātur, sicuti pleraque mortalium habentur, invidia ex opulentia orta est. Igitur régés populique finitumi bello temptare, pauci ex amīcīs auxiliō esse; nam cēterī metū perculsī ā perīculis 10 aberant. At Rōmānī domī mīlitiaeque intenti festīnāre, parāre, alius alium hortārī, hostibus obviam īre, lībertātem, patriam, parentisque armis tegere. Post, ubi perīcula virtute prõpulerant, sociis atque amīcīs auxilia portabant, magisque dandis quam accipiundis beneficiis 15 amīcitiās parābant. Imperium lēgitumum, nōmen imperī rēgium habebant. Dēlecti, quibus corpus annis infirmum, ingenium sapientia validum erat, rei publicae cōnsultabant; i vel aetate vel curae similitudine patrēs appellabantur. Post, ubi rēgium imperium, quod initiō 20 cōnservandae libertatis atque augendae rei publicae fuerat, in superbiam dominationemque se convortit, immūtātō mōre annua imperia bīnōsque imperātōrēs sibi fēcēre; eō modō minumē posse putabant per licentiam insolescere animum hūmānum. 25 7. Sed ea tempestāte coepēre sẽ quisque magis extollere magisque ingenium in prōmptū habēre. Nam rēgibus boni quam mali suspectiōrēs sunt, semperque iis aliēna virtus formīdulōsa est. Sed civitas incredibile memorātū est, adepta libertate, quantum brevi crēverit; 30 tanta cupidō gloriae incesserat. Iam primum iuventus, simul ac belli patiēns erat, in castris per labōrem ūsum militiae discebat magisque in decōris armis et militāribus equis quam in scortis atque conviviis lubīdinem habebant. Igitur talibus viris non labor insolitus, nōn locus ullus asper aut arduus erat, nōn armātus hostis 5 formīdulōsus; virtus omnia domuerat. Sed glōriae māxumum certamen inter ipsōs erat: sẽ quisque hostem ferire, mūrum adscendere, conspici, dum tāle facinus faceret, properabat; eās divitias, eam bonam fāmam māgnamque nōbilitātem putābant. Laudis avidī, pecū10 niae liberālēs erant; glōriam ingentem, dīvitiās honestās volebant. Memorare possem, quibus in locīs māxumās hostium cōpiās populus Rōmānus parvā manū fūderit, quās urbis nātūrā mūnītās pūgnandō cēperit, nī ea rēs longius nos ab inceptō traheret. 15 8. Sed profecto fortuna in omni rē dominatur; ea rēs cunctās ex lubīdine magis quam ex vērō celebrat obscuratque. Athēniēnsium rēs gestae, sicuti ego aestumō, satis amplae magnificaeque fuere, vērum aliquantō minōrēs tamen quam fāmā feruntur. Sed quia prōvēnēre ibi 20 scriptōrum magna ingenia, per terrarum orbem Athēniensium facta prō māxumīs celebrantur. Ita eōrum, qui fecere, virtus tanta habetur, quantum eam verbis potuere extollere praeclara ingènia. At populō Rōmānō numquam ea copia fuit, quia prudentissumus quisque 25 māxumē negōtiōsus erat; ingenium němō sine corpore exercebat, optumus quisque facere quam dicere, sua ab aliis bene facta laudārī quam ipse aliōrum nārrāre mālēbat. 9. Igitur domi militiaeque bonī mōrēs colebantur; 30 concordia māxuma, minuma avāritia erat; iūs bonumque apud eōs nōn lēgibus magis quam nātūrā valēbat. Iūrgia, discordiās, simultātēs cum hostibus exercebant, |