Immagini della pagina
PDF
ePub

cīvēs cum civibus de virtute certābant; in suppliciis deorum māgnificī, domī parcī, in amicos fidēlēs erant. Duābus his artibus, audāciā in bello, ubi pāx ēvēnerat, aequitāte, sēque remque pūblicam cūrābant. Quārum rērum ego māxuma documenta haec habeo: quod in 5 bello saepius vindicatum est in eos, qui contrā imperium in hostem pūgnāverant quique tardius revocāti proelio excesserant, quam quī sīgna relinquere aut pulsī loco cēdere ausi erant; in pāce vērā, quod beneficiis magis quam metū imperium agitābant, et, acceptā iniū- 10 riā, īgnoscere quam persequī mālēbant.

10. Sed ubi labore atque iūstitiā rēs pūblica crēvit, rēgēs māgni bello domitī, nātiānēs ferae et populi ingentēs vī subāctī, Carthāgā, aemula imperi Romānī, ab stirpe interiit, cūncta maria terraeque patēbant, saevīre 15 fortūna ac miscēre omnia coepit. Qui laborēs, pericula, dubiās atque asperās rēs facile tolerāverant, iīs otium, divitiae, optanda aliás, onerī miseriaeque fuēre. Igitur prīmo imperī, deinde pecūniae cupīdo crēvit; ea quasi māteriēs omnium malorum fuēre. Namque avāritia 20 fidem, probitātem, cēterāsque artīs bonās subvortit; pro hīs superbiam, crūdēlitātem, deos neglegere, omnia vēnālia habēre ēdocuit. Ambitio multos mortālīs falsos fierī subēgit, aliud clausum in pectore, aliud in linguā prõmptum habēre, amicitias inimicitiāsque non ex rē sed ex 25 commodo aestumāre, magisque voltum quam ingenium bonum habēre. Haec prīmo paulātim crēscere, interdum vindicārī; post, ubi contāgio quasi pestilentia invāsit, cīvitās immūtāta, imperium ex iūstissumo atque optumo crūdēle intolerandumque factum.

30 11. Sed primo magis ambitio quam avāritia animos hominum exercēbat, quod tamen vitium propius virtūtem

erat. Nam gloriam, honorem, imperium boņus et ignāvos aequè sibi exoptant; sed ille vērā viā nītitur, huic quia bonae artēs dēsunt, dolis atque fallāciīs contendit. Avă

ritia pecūniae studium habet, quam nēmo sapiēns concu5 pīvit; ea quasi venēnīs malīs imbūta corpus animumque

virīlem effēminat, semper infinīta, insatiābilis est, neque còpiā neque inopiā minuitur. Sed postquam L. Sulla, armīs receptā rē pūblicā, bonīs initiis malos ēventās

habuit, rapere omnēs, trahere, domum alius, alius agros 10 cupere, neque modum neque modestiam victores habēre,

foeda crūdēliaque in cīvīs facinora facere. Hūc accēdēbat quod L. Sulla exercitum, quem in Asiā ductāverat, quo sibi fīdum faceret, contrā mõrem māiorum lūxuriösē

nimisque līberāliter habuerat. Loca amoena, voluptāria 15 facile in ātio ferācīs mīlitum animos mollīverant. Ibi

primum insuēvit exercitus populi Romānī amāre, potāre, sīgna, tabulās pīctās, vāsa caelāta mīrārī, ea prīvātim et pūblicē rapere, dēlūbra spoliāre, sacra profānaque omnia

polluere. Igitur iī militēs, postquam victoriam adepti 20 sunt, nihil reliqui victīs fēcēre. Quippe secundae rēs

sapientium animos fatīgant; nē illī corruptīs mõribus victoriae temperārent.

12. Postquam divitiae honorī esse coepēre, et eās glòria, imperium, potentia sequēbātur, hebēscere virtūs, 25 paupertās probro habērī, innocentia pro malivolentiā dūcī

coepit. Igitur ex dīvitiis iuventùtem lūxuria atque avāritia cum superbiā invāsēre : rapere, consūmere; sua parvī pendere, aliēna cupere; pudorem pudicitiam, di

vīna atque hūmāna promiscua, nihil pēnsī neque mode30 rātī habēre. Operae pretium est, cum domūs atque villās

cognoveris in urbium modum exaedificātās, vīsere templa deorum, quae nostrī māiörēs, religiosissumi mortālēs,

:

fēcēre. Vērum illī dēlūbra deõrum pietāte, domās suās glòriā decorābant, neque victis quicquam praeter iniūriae licentiam ēripiēbant. At hi contrā, īgnāvissumi hominēs, per summum scelus omnia ea sociīs adimere, quae fortissumī viri victòrēs reliquerant: proinde quasi iniūriam 5 facere id dēmum esset imperio ūtī.

13. Nam quid ea memorem, quae, nisi iīs, qui vīdēre, nēmini crēdibilia sunt, ā privātīs complūribus subvorsos montīs, maria constrāta esse ? Quibus mihi videntur lūdibrio fuisse dīvitiae; quippe, quās honestē habēre 10 licēbat, abūti per turpitūdinem properābant. Sed lubīdā stuprī, gāneae, cēterīque cultūs non minor incesserat: mulierēs pudicitiam in propatulo habēre; vescendi causā terrā marique omnia exquirere; dormīre prius quam somni cupīdo esset; non famem aut sitim, neque frīgus 15 neque lassitādinem opperiri, sed ea omnia luxü antecapere. Haec iuventūtem, ubi familiārēs opēs dēfēcerant, ad facinora incendēbant; animus imbūtus malis artibus haud facile lubidinibus carēbat: eo profūsius omnibus modis quaestui atque sūmptus dēditus erat.

20

14. In tantā tamque corruptā cīvitāte Catilīna, id quod factū facillumum erat, omnium flāgitiorum atque facinorum circum sē tamquam stīpātorum catervās habēbat. Nam quicumque impudīcus, gāneo, āleo, bona patria lacerāverat, quique aliēnum aes grande conflāverat, quo 25 flāgitium aut facinus redimeret, praetereā omnēs undique

9, 24–10, 17. Quis tõtā Italiā venēficus, quis gladiātor, quis latro, quis sīcārius, quis parricīda, quis testāmentorum subiector, quis circumscrīptor, quis gāneo, quis nepās, quis adulter, quae mulier infamis, quis corruptor iuventūtis, quis corruptus, quis perditus invenīrī potest, qui sē cum Catilinā no: familiārissimē 5 vixisse fateātur? Quae caedēs per hösce annos sine illo facta

parricīdae, sacrilegi, convicti iūdiciīs aut pro factis iūdicium timentēs, ad hoc quos manus atque lingua periūrio aut sanguine cīvīlī alēbat, postrēmo omnēs, quos flāgi

tium, egestas, conscius animus exagitābat, ii Catilinae 5 proxumi familiārēsque erant. Quod si quis etiam ā

culpā vacuus in amicitiam ēius inciderat, cotīdiānō ūsū atque illecebris facile pār similisque cēteris efficiēbātur. Sed māxume adulēscentium familiāritātēs appetēbat:

eorum animi mollēs etiam et fluxī dolīs haud difficul10 ter capiēbantur. Nam ut cuiusque studium ex aetate

flagrābat, aliis scorta praebēre, aliīs canēs atque equos mercārī, postrēmā neque sūmptus neque modestiae suae parcere, dum illos obnoxios fīdāsque sibi faceret. Scio

fuisse nonnullos qui ita existumārent, iuventutem, quae 15 domum Catilinae frequentābat, parum honestē pudici

tiam habuisse; sed ex aliīs rēbus magis, quam quod cuiquam id compertum foret, haec fāma valebat.

15. Iam primum adulēscēns Catilīna multa nefanda stupra fecerat, cum virgine nobilī, cum sacerdote Vestae, 20 alia hūiusce modi contrā iūs fāsque. Postrēmo captus

amore Aurēliae Orestillae, cūius praeter formam nihil

est ? quod nefārium stuprum non per illum? Iam vēro quae tanta umquam in ūllō homine iuventūtis illecebra fuit, quanta in illo? qui alios ipse amābat turpissimē, aliorum amūrī flāgitio

sissimē serviēbat, aliis frūctum libidinum, aliīs mortem paren5 tum non modo impellendā, vērum etiam adiuvando pollicēbātur.

Nunc vērõ quam subito non solum ex urbe, vērum etiam ex agrīs ingentem numerum perditorum hominum collēgerat ! Nēmā non modo Romae, sed nē ūllō quidem in angulo totius

Italiae oppressus aere aliēnā fuit, quem non ad hoc incrēdibile 10 sceleris foedus asciverit. — II. iv.

10, 20–11, 3. Quid vērā? nūper, cum morte superioris uxoris novis nūptiis domum vacuēfēcissēs, nõnne etiam alio incrēdibili umquam bonus laudāvit, quod ea nūbere illi dubitābat timēns prīvīgnum adultum aetāte, pro certo crēditur, necāto fīlio, vacuam domum scelestīs nūptiīs fēcisse. Quae quidem rēs mihi in primis videtur causa fuisse facinus mātūrandi. Namque animus impūrus, dis homi- 5 nibusque infēstus, neque vigiliis neque quiētibus sēdārī poterat; ita conscientia mentem excītam vāstābat. Igitur colos ei exsanguis, foedī oculi, citus modo, modo tardus incessus : prorsus in faciē voltūque vēcordia inerat.

16. Sed iuventūtem, quam, ut suprà diximus, illēxe- 10 rat, multis modis mala facinora ēdocēbat. Ex illīs testis sīgnātörēsque falsos commodāre; fidem, fortūnās, pericula, vīlia habēre, post, ubi eorum fāmam atque pudőrem attrīverat, māiora alia imperābat; si causa peccandi in praesēns minus suppetēbat, nihilo minus insontīs 15 sīcuti sontis circumvenire, iugulāre; scilicet nē per ātium torpēscerent manus aut animus, grātuīto potius malus atque crūdēlis erat. Iis amīcīs sociīsque confisus Catilīna, simul quod aes aliēnum per omnis terrās ingēns erat, et quod plērīque Sullānī militēs, largius suo 20 ūsī, rapīnārum et victoriae veteris memorēs cīvīle bellum exoptābant, opprimundae rei pūblicae consilium cēpit. In Italia nullus exercitus, Cn. Pompeius in extrēmis terrīs bellum gerēbat; ipsī consulātum petentī māgna spēs, senātus nihil sānē intentus; tūtae tranquillaeque 25 rēs omnēs, sed ea prorsus oportūna Catilinae.

17. Igitur circiter Kalendās Iūniās, L. Caesare et C. Figulo consulibus, prīmo singulos appellāre, hortārī

scelere hõc scelus cumulāstī? quod ego praetermitto et facile patior silērī, nē in hâc civitāte tanti facinoris immānitās aut exstitisse aut nõn vindicāta esse videātur. — I. vi.

« IndietroContinua »