Gai Sallusti Crispi Bellum Catilinæ

Copertina anteriore
Allyn and Bacon, 1900 - 225 pagine

Dall'interno del libro

Altre edizioni - Visualizza tutto

Parole e frasi comuni

Brani popolari

Pagina 6 - liberales erant; gloriam ingentem, divitias honestas volebant. Memorare possem, quibus in locis maxumas hostium copias populus Romanus parva manu fuderit, quas urbis natura munitas pugnando ceperit, ni ea res longius nos ab incepto traheret. 15 8. Sed profecto fortuna in omni re dominatur; ea res cunctas ex lubidine magis quam ex vero celebrat obscuratque.
Pagina 44 - explevit. Atque ego haec non in M. Tullio neque his temporibus vereor; sed in magna civitate multa et varia ingenia sunt. Potest alio tempore, alio consule, cui item exercitus in manu sit, falsum aliquid pro vero credi; ubi hoc exemplo per senatus decretum consul
Pagina 46 - bellum paravere; res autem monet cavere ab illis magis quam, quid in illos statuamus, consultare. Nam cetera maleficia tum persequare, ubi facta sunt; hoc, nisi provideris ne accidat, ubi evenit, frustra iudicia implores: capta urbe, nihil fit reliqui victis. Sed, per deos
Pagina 10 - non modo impellendo, verum etiam adiuvando pollicebatur. Nunc vero quam subito non solum ex urbe, verum etiam ex agris ingentem numerum perditorum hominum collegerat! Nemo non modo Romae, sed ne ullo quidem in angulo totius Italiae oppressus aere alieno fuit, quem non ad hoc incredibile
Pagina 66 - sed rami atque asper victu venatus alebat. Primus ab aetherio venit Saturnus Olympo, arma lovis fugiens et regnis exsul ademptis. Is genus indocile ac dispersum montibus altis composuit legesque dedit, Latiumqne vocari maluit, his quoniam latuisset tutus in oris.
Pagina 24 - est. Saepe ipsa plebes, aut dominandi studio permota aut superbia magistratuum, armata a patribus secessit. At nos non imperium neque divitias petimus, quarum rerum causa bella atque certamina omnia inter mortalis sunt, sed libertatem, quam nemo bonus nisi cum anima simul amittit.
Pagina 36 - fecissent, praesto esset ille, qui et fugientes exciperet et se cum his urbanis ducibus coniungeret. Introducti autem Galli ius iurandum sibi et litteras ab Lentulo, Cethego, Statilio ad suam gentem data esse dixerunt, atque ita sibi ab his et a L. Cassio
Pagina 41 - magno imperio praediti in excelso aetatem agunt, eorum facta cuncti mortales novere. Ita in maxuma fortuna minuma licentia est; neque studere neque odisse, sed minume irasci decet; quae apud alios iracundia dicitur, ea in imperio superbia atque
Pagina 13 - aut huius caeli spiritus esse iucundus, cum scias esse horum neminem, qui nesciat te pridie Kalendas lanuarias, Lepido et Tullo consulibus, stetisse in comitio cum telo, manum consulum et principum civitatis interflciendorum causa paravisse, sceleri ac furori tuo non
Pagina 27 - Nulla est enim natio, quam pertimescamus; nullus rex, qui bellum populo Romano facere possit. Omnia sunt externa unlus virtute terra marique pacata; domesticum bellum manet, intus insidiae sunt, intus inclusum periculum est, intus est hostis. Cum luxuria nobis, cum amentia, cum scelere

Informazioni bibliografiche