Immagini della pagina
PDF
ePub

Lemmata ; & operum eorundem inscriptiones bis terque repetitæ in Catalogo exhibeantur.

Haud equidem inficior unicuique ex Bibliothecae cubiculis ab eruditiffimo, & illustri Poffeffore adsignatam olim fuisfe Artem aliquam, vel Scientiam peculiarem : fed omnia in illis erant nullo ordine distributa , multaque admixta , quæ ad alias pertinebant Classes. Varia præterea inibi conspiciebantur opera tomis, aut foliis aliquot manca , vel ob turbatam partium seriem interrupta ; quod fatis patebit inspicienti inordinatam progressionem notarum numericarum, quæ unicuique titulo præfixæ sunt. iii. .

Itaque , quos deinceps offendi Librorum titulos , nunc in angustum provide contractos , nunc ( pro ut concisa nimis , vel ambigua eorum Lemmata poscebant ) fusius expositos , ftylo delineare ( additis quandoque ex tempore notis historicis , & criticis ; nec non monitis de Anonymi scripti Auctore, aut de operis raritate , vel imperfectione ), in Capita , Articulos , Sectiones &c. divisos , Chronologico fingulos ordine digerere; incommodeque sejuncta volumina conjungere , necesse fuit.,

Et hæc omnia fæviente hyeme acta sunt ita properanter , ut ne vix quidem locus fuerit emendationi , aut consulendis , ubi opus erat , fcriptis celebrium Bibliographorum.

Multa hic diisererem de gravi temporis jactura in plurimis Voluminibus pervolvendis, ut eorum themata , & Auctorum in illis edendis fcopum , si fas esset , affequerer ; nec me fallaces aut obscuri deciperent tituli, cum unicuique libro propriam fedem vellem constituere: de molesto item , quo affectus fuerim tædio, dum exscriptas ex archetypo meo ab Amanuensibus tabulas expenderem , & emendarem. Sed hæc , & alia singillatim recensere , vetat brevitatis ftudium .'

- Unum addo :: Germanicorum Codicum titulos hic illic interfertos : ab erudito Socio , & peregrinorum idiomatum 'apprime gnaro fuiffe ex illorum frontibus excerptos , mihique tråditos ; ut omnia, & quæcumque similis argumenti scripta in hac Bibliotheca extantia , nulla habita ratione Linguarum ( Anglica excepta) uno quafi deprehenderentur aspectu.

Animadvertendum heic tamen est Operum fpeciatim Germanicorum plurimas Inscriptiones Capitibus fuis , Sectionibusque rite, ut par' erat , inferere mihi non licuisse ; tum quia linguam illam non fim edoctus ; cum propter nimiam mandatam nobis in obeundo gravi mu. nere festinationem ,

Atque idcircd, quanquam dum meum hunc octimeftrem partum,, eniterer , multum tædii , & laboris mihi fuerit devorandum; attamen illum informem , atque imperfectum ipfe ego pronunciare ultrò non dubito . Etenim meliora licet viderem, probaremque , deteriora fequendi necessitas fuit. Præcipue cum operis exemplis jam prælo paratis , centenos Socii mihi communicarent Librorum titulos , qui aliarum inter facultatum scripta inventi , fingillatimque ab illis descripti , ad Classes a me digestas pertinerent ; adeoque ftatutum jam rerum ordinem inverterent, implicarentque . Sed omnis generis sphalmata facile redimet Index Alphabeticus cuique tomo subjectus...::. ;?!! !

. Cæterum, fi qui erunt rigidiores Aristarchi, queis labores nostros carpere , atque contemtui habere propositum fit; id nobis solatio erit animadvertere , quod aliqua non desint exempla celeberrimorum in Republica Litteraria Virorum, qui poftquam plures annos in hujusmodi Catalogis adornandis infudavere, in vitia noftris haud diffimilia fæpius prolapfi funt; nam fas opere in longo nonnunquam obrepere fomnum. ...i ORD O MATERIA RUM

« IndietroContinua »