C. Suetonii Tranquilli opera: sedulâ recensione accurata

Copertina anteriore
Rodwell et Martin, 1824 - 335 pagine

Dall'interno del libro

Pagine selezionate

Altre edizioni - Visualizza tutto

Parole e frasi comuni

Brani popolari

Pagina 69 - Cum spectante eo ludos pronuntiatum esset in mimo: „0 dominum aequum et bonum!" et universi, quasi de ipso dictum, exsultantes comprobassent, et statim manu vultuque indecoras adulationes repressit et insequenti die gravissimo corripuit edicto. „Dominum"que se posthac appellari ne a liberis quidem aut nepotibus suis vel serio vel ioco passus est atque eius modi blanditias etiam inter ipsos 2prohibuit.
Pagina 26 - Valde quidem, inquam, probandos ; nudi enim sunt, recti et venusti, omni ornatu orationis tamquam veste detracta. Sed dum voluit alios habere parata unde sumerent qui vellent scribere historiam, ineptis gratum fortasse fecit, qui volent illa calamistris inurere ; sanos quidem homines a scribendo deterruit, nihil est enim in historia pura et illustri brevitate dulcius.
Pagina 239 - Sunt, qui tradant, ad primum tumultum proclamasse eum, " Quid agitis, commilitones ? Ego vester sum, et vos mei;
Pagina 82 - Vultu erat vel in sermone vel tacitus adeo tranquillo serenoque, ut quidam e primoribus Galliarum confessus sit inter suos, eo se inhibitum ac remollitum quo minus, ut destinarat, in transitu Alpium per simulationem conloquii propius admissus in prae2 cipitium propelleret.
Pagina 3 - Amitae meae luliae maternum genus ab regibus ortum, paternum cum diis inmortalibus coniunctum est. Nam ab Anco Marcio sunt Marcii Reges, quo nomine fuit mater ; a Venere lulii, cuius gentis familia est nostra. Est ergo in genere et sanctitas regum, qui plurimum inter homines . pollent, et caerimonia deorum, quorum ipsi in potestate sunt reges.
Pagina 323 - Drusique privignorum suorum, eumque coegerit propter hoc tribus carminum libris ex longo intervallo quartum addere ; post sermones vero quosdam lectos nullam sui mentionem habitam ita sit questus : ' irasci me tibi scito, quod non in plerisque eius modi scriptis mecum potissimum loquaris. An vereris ne apud posteros infame tibi sit, quod videaris familiaris nobis esse...
Pagina 159 - ... acie in litore Oceani ac ballistis machinisque dispositis, nemine gnaro aut opinante quidnam coepturus esset, repente ut conchas legerent galeasque et sinus replerent imperavit, spolia Oceani vocans Capitolio Palatioque debita...
Pagina 165 - Laureolo mimo, in quo actor * proripiens se ruina sanguinem vomit, plures secundarum certatim experimentum artis darent, cruore scaena abundavit.
Pagina 38 - Tillius, qui primas partes susceperat, quasi aliquid rogaturus propius accessit renuentique et gestu in aliud tempus differenti ab utroque umero togam adprehendit ; deinde clamantem : " Ista quidem vis est ! " alter e Cascis 2 aversum1 vulnerat paulum infra iugulum.
Pagina 259 - ... incessentibus, aliis incendiarium et patinarium vociferantibus, parte vulgi etiam corporis vitia exprobrante ; erat enim in eo enormis proceritas, facies rubida plerumque ex vinulentia, venter obesus, alterum femur subdebile impulsu olim quadrigae, cum auriganti Gaio ministratorem exhiberet.

Informazioni bibliografiche