Immagini della pagina
PDF
ePub

Pax displicuit, remandatumque Pyrrho a senatu est, eum cum Romanis, nisi ex Italia recessisset, pacem habere non posse. Tum Romani jusserunt captivos omnes, quos Pyrrhus reddiderat, infames haberi, quod armati capi potuissent, nec ante eos ad veterem statum reverti, quam si binorum hostium occisorum spolia retulissent. Ita legatus Pyrrhi reversus est. A quo cum quæreret Pyrrhus, qualem Romam comperisset? Cineas dixit: regum se patriam vidisse, scilicet tales illic fere omnes, quales unus Pyrrhus apud Epirum et reliquam Græciam putaretur. Missi sunt contra Pyrrhum duces P. Sulpicius et Decius Mus, consules (A.U. 473). Certamine commisso Pyrrhus vulneratus est, elephanti interfecti, xx millia cæsa hostium, et ex Romanis tantum quinque millia. Pyrrhus Tarentum fugatus.

Tunc

Interjecto anno (A.U. 474) contra Pyrrhum Fabricius est missus, qui prius inter legatos sollicitari non potuerat, quarta parte regni promissa. Tum, cum vicina castra ipse et rex haberent, medicus Pyrrhi ad eum nocte venit, promittens, se veneno Pyrrhum occisurum, si sibi aliquid polliceretur, quem Fabricius vinctum reduci jussit ad dominum, Pyrrhoque dici, quæ contra caput ejus medicus spopondisset. rex admiratus eum, dixisse fertur: Ille est Fabricius, qui difficilius ab honestate, quam sol a cursu suo averti potest. Tum rex ad Siciliam profectus est; Fabricius, victis Samnitibus et Lucanis, triumphavit (A.U. 475). Coss. deinde, Curius Dentatus et Corno lius Lentulus, adversus Pyrrhum missi sunt (A.U. 477). Curius contra eum pugnavit, exercitum ejus cecidit, ipsum Tarentum fugavit, castra cepit. Ea die cæsa hostium xxiii millia. Curius in consulatu tri umphavit; primus Romam elephantos quatuor duxit (A.U. 478). Pyrrhus etiam a Tarento mox recessit, et apud Argos, Græciæ civitatem, occisus est.

EUTROPIUS, II. 11-14.

IV. THE CONSULSHIP AND THE FIRST CONSULS. TARQUIN ENDEAVOURS TO RECOVER HIS KINGDOM.

Hinc Consules cœpere pro uno rege duo hac causa creari, ut, si unus malus esse voluisset, alter eum, habens potestatem similem, coërceret. Et placuit ne imperium longius quam annuum haberent, ne per diuturnitatem potestatis insolentiores redderentur, sed civiles semper essent, qui se post annum scirent futuros esse privatos. Fuerunt igitur anno primo (A.U. 245), expulsis regibus, Coss. L. Junius Brutus, qui maxime egerat, ut Tarquinius pelleretur, et Tarquinius Collatinus, maritus Lucretiæ. Sed Tarquinio Collatino statim sublata dignitas est. Placuerat enim, ne quisquam in urbe maneret, qui Tarquinius vocaretur. Ergo accepto omni patrimonio suo, ex urbe migravit, et loco ipsius factus est Valerius Publicola consul. Commovit tamen bellum urbi Romæ rex Tarquinius, qui fuerat expulsus, et collectis multis gentibus, ut in regnum posset restitui, dimicavit.

In prima pugna Brutus consul et Aruns, Tarquinii filius, invicem se occiderunt. Romani tamen ex ea pugna victores recesserunt. Brutum Romanæ matronæ, defensorem pudicitiæ suæ, quasi communem patrem, per annum luxerunt. Valerius Publicola (A.U. 246) Sp. Lucretium Tricipitinum collegam sibi fecit, Lucretiæ patrem; quo morbo mortuo, iterum Horatium Pulvillum collegam sibi sumsit. Ita primus annus quinque consules habuit, cum Tarquinius Collatinus urbe cessisset propter nomen, Brutus prælio periisset, Sp. Lucretius morbo mortuus esset.

Secundo quoque anno iterum Tarquinius, ut reciperetur in regnum, bellum Romanis intulit, auxilium ei ferente Porsena, Tusciæ rege; et Romam pæne cepit. Verum tunc quoque victus est.

EUTROPIUS, I. 9, 10, 11.

[ocr errors]

LIFE OF EPAMINONDAS, THE

GREAT THEBAN PATRIOT. HIS MANY VIRTUES. HIS DEATH AT THE BATTLE OF MANTINEA, B.C. 362.

Epaminondas Polymni filius, Thebanus. De hoc priusquam scribamus hæc præcipienda videntur lectoribus, ne alienos mores ad suos referant; neve ea, quæ ipsis leviora sunt, pari modo apud cæteros fuisse arbitrentur. Scimus enim musicen nostris moribus abesse a principis persona, saltare etiam in vitiis poni, quæ omnia apud Græcos et grata et laude digna ducuntur. Quum autem exprimere imaginem consuetudinis atque vitæ velimus Epaminondæ, nihil videmur debere prætermittere quod pertineat ad eam declarandam.

Quare dicemus primum de genere ejus, deinde quibus disciplinis et a quibus sit eruditus; tum de moribus ingeniique facultatibus, et si qua alia digna memoria erunt; postremo de rebus gestis, quæ a plurimis omnium anteponuntur virtutibus.

Natus igitur patre quo diximus honesto genere, pauper jam a majoribus relictus, eruditus autem sic ut nemo Thebanus magis, nam et citharizare et cantare ad chordarum sonum doctus est a Dionysio, qui non minore fuit in musicis gloria quam Damon et Lamprus, quorum pervulgata sunt nomina; carmina cantare tibiis ab Olympiodoro, saltare a Calliphrone.

At philosophiæ præceptorem habuit Lysim Tarentinum, Pythagoreum; cui quidem sic fuit deditus, ut adolescens tristem et severum senem omnibus æqualibus suis in familiaritate anteposuerit, neque prius eum a se dimiserit quam doctrinis tanto antecessit condiscipulos, ut facile intelligi posset pari modo superaturum omnes in cæteris artibus. Atque hæc ad nostram consuetudinem sunt levia, et potius contemnenda; at in

Græcia utique olim magnæ laudi erant. Postquam ephebus factus est, et palæstræ dare operam cœpit, non tam magnitudini virium servivit quam velocitati: illam enim ad athletarum usum, hanc ad belli existimabat utilitatem pertinere. Itaque exercebatur plurimum currendo et luctando, et in armis plurimum studii consumebat.

Ad hanc corporis firmitatem plura etiam animi bona accesserant. Erat enim modestus, prudens, gravis, temporibus sapienter utens, peritus belli, fortis manu, animo maximo; adeo veritatis diligens ut ne joco quidem mentiretur. Idem continens, clemens, patiensque admirandum in modum; non solum populi, sed etiam amicorum ferens injurias. In primisque commissa celans; quod interdum non minus prodest, quam diserte dicere. Studiosus audiendi; ex hoc enim facillime disci arbitrabatur. Itaque quum in circulum venisset in quo aut de republica disputaretur aut de philosophia sermo haberetur, nunquam inde prius discessit, quam ad finem sermo esset deductus.

Paupertatem adeo facile perpessus est, ut de republica nihil præter gloriam ceperit. Amicorum in se tuendo caruit facultatibus; fide ad alios sublevandos sæpe sic usus est, ut posset judicari omnia ei cum amicis fuisse communia. Nam quum aut civium suorum aliquis ab hostibus fuisset captus, aut virgo amici nubilis propter paupertatem collocari non posset, amicorum concilium habebat, et quantum quisque daret, pro facultatibus imperabat, eamque summam quum faceret, priusquam acciperet pecuniam, adducebat eum qui quærebat ad eos qui conferebant, eique ut ipsi numerarent faciebat; ut ille ad quem ea res perveniebat, sciret quibus et quantum cuique deberet.

Tentata autem ejus est abstinentia a Diomedonte Cyziceno; namque is, rogatu Artaxerxis, Epaminondam

pecunia corrumpendum susceperat. Hic magno cum pondere auri Thebas venit, et causam adventus ostendit: at ille Nihil, inquit, opus pecunia est: nam si ea rex vult quæ Thebanis sunt utilia, gratis facere sum paratus: sin autem contraria, non habet auri atque argenti satis, namque orbis terrarum divitias accipere nolo pro patriæ caritate.' Abstinentiæ erit hoc satis testimonium. Plurima quidem proferre possemus, sed modus adhibendus est; quoniam uno hoc volumine vitam excellentium virorum complurium concludere constituimus, quorum merita separatim multis millibus versuum complures scriptores ante nos explicarunt.

Fuit et disertus, ut nemo Thebanus ei par esset eloquentia; neque minus concinnus in brevitate respondendi quam in perpetua oratione ornatus. Habuit obtrectatorem Meneclidem quendam Thebis, adversarium in administranda republica, satis exercitatum in dicendo ut Thebanum scilicet, namque illi genti plus inest virium quam ingenii. Is, quod in re militari florere Epaminondam videbat, hortari solebat Thebanos ut pacem bello anteferrent, ne illius imperatoris opera desideraretur. Huic ille, Fallis,' inquit, 'verbo cives tuos, quod hos a bello avocas: otii enim nomine servitutem concilias; nam paritur pax bello.

[ocr errors]

6

'Itaque, qui ea diutina volunt frui, bello exercitati esse debent. Quare, si principes Græciæ esse vultis, castris est vobis utendum, non palæstra.' Idem ille Meneclides quum huic objiceret quod liberos non haberet, neque uxorem duxisset, maximeque insolentiam, quod sibi Agamemnonis belli gloriam videretur consecutus; At ille Desine,' inquit, Meneclide, de uxore mihi exprobrare; nam nullius in ista re minus uti consilio volo. Quod autem me Agamemnonem æmulari putas, falleris; namque ille cum universa Græcia vix decem annis unam cepit urbem; ego, contra, ex una urbe nostra dieque uno totam Græciam Lacedæmoniis fugatis liberavi.'

« IndietroContinua »