Immagini della pagina
PDF
ePub

septingentos et viginti prioris aevi annos multi auctores retulerunt, dum res Populi Rom. memorabantur pari eloquentia ac libertate. Postquam bellatum apud Actium, atque omnem potestatem ad unum conferri pacis interfuit, magna illa ingenia cessere simul veritas pluribus modis infracta; primum inscitia Reipublicae ut alienae, mox libidine adsentandi, aut rursus odio adversus dominantes : ita neutris cura posteritatis, inter infensos vel obnoxios. Sed ambitionem scriptoris facile adverseris; obtrectatio et livor pronis auribus accipiuntur. quippe adulationi foedum crimen servitutis, malignitati falsa species libertatis inest. Mihi Galba, Otho, Vitellius, nec beneficio, nec iniuria cogniti. Dignitatem nostram a Vespasiano inchoatam, a Tito auctam, a Domitiano longius provectam, non abnuerim sed inconruptam fidem professis, nec amore quisquam, et sine odio dicendus est. Quod si vita suppeditet, Principatum D. Nervae et Impe

[ocr errors]

Inscitia Reip. ut alienae] H. e. cum homines suam Remp. non aliter aut melius nossent, quam alienam, propterea, quod eius incuriosi essent, cum ad eam accedere non amplius liceret, sed unius omnia nutu et arbitrio gererentur. Ern.

Ambitionem scriptoris] Adulationem, placendi studium. Sic A. I, 67. Nulla ambitione. XIII, 4. Nihil ambitioni pervium. Et apud lustinum XII, 15. ambitio vulgi.

Vespasiano inchoatum] Quomodo? quiane Procurator sub illo Belgicae? E Plinio VII, 17. id suspicere: sed suspicere tantum. imo verius id ceperis de huius patre. Intelligo ergo dignitatem eius inchoatam a Vespasiano, quod ab eo Quaestor Senatorque factus. Lips. V. Ryckius. Ern. Hic apud Plin. commode nostrum intelligi posse docet, qui a. 805 aut etiam ante forsan natus. Sub Vespasiano XXvir factum Broterius statuit; sub Tito Tribunum Mil. ac Quaestorem.

Tito auctam] Aedilitate aut tribunatu. Lips.

Domitiano longius provectam] Quo Principe, et Quindecim-vir et Praetor fuisse, ipse testatur A. II, 11. Lips.

D. Nervae] Coepit ergo scribere eo mortuo et sacrato. Lips.

rium Traiani, uberiorem securioremque materiam, senectuti seposui: rara temporum felicitate, ubi sentire quae velis, et quae sentias dicere licet.

Opus adgredior opimum casibus, atrox proeliis, 2 discors seditionibus, ipsa etiam pace saevum. Quatuor Principes ferro interempti. Tria bella civilia, plura externa, ac plerumque permixta. Prosperae in Oriente, adversae in Occidente res. Turbatum Illyricum Galliae nutantes: perdomita Britannia et statim missa: coortae in nos Sarmatarum ac Suevorum gentes nobilitatus cladibus mutuis Dacus. Mota etiam prope Parthorum arma, falsi Neronis ludibrio. Iam vero Italia novis cladibus, vel post longam saeculorum seriem repetitis, adflicta. Haustae aut obrutae urbes, fecundissima Campaniae ora. Vrbs incendiis vastata, consumptis antiquissimis delubris, ipso Capitolio civium manibus incenso : pollutae caerimoniae: magna adulteria: plenum exsiliis mare infecti caedibus scopuli. Atrocius in urbe saevitum. Nobilitas, opes, omissi gestique honores pro crimine, et ob virtutes certissimum exitium. Nec minus praemia delatorum invisa, quam

Quatuor Principes] Ne erres cum vulgo, neu Pisonem inter istos censeas. Intelligit enim Galbam, Othonem, Vitellium, Domitianum. Nam et ad huius exitum Historiam perduxit. Piso autem, dumtaxat Caesar, non Princeps. Lips.

Tria bella civilia] Quae? Othonis in Vitellium, huius in Flavium, et L. Antonii in Domitianum, de quo Sueton. et Dio. Lips. Britannia] Ab Agricola, Domitiani principatu, perdomita, mox omissa et neglecta. Brot.

Haustae aut obrutae urbes] Id enim significat, in Campania haustas aut obrutas urbes prodigiosa illa ejectione Vesuvii montis, quae sub Tito. Qua duo oppida cum pagis multis obruta, Herculanium et Pompeii, quin ille ipse Naturae magnus mystes, Plinius, periit eodem casu. At, quod in Tacito de incendiis urbis est, intellige de Capitolio exusto sub Vitellio (III, 71.) et de igne triduano, qui sub Tito. Dionem vide LXV, 17. LXVI, 24. Lips.

scelera; cum alii Sacerdotia et Consulatus, ut spolia, adepti; procurationes alii et interiorem potentiam, agerent verterent cuncta odio et terrore. Conrupti in dominos servi, in patronos liberti; et quibus deerat inimicus, per amicos oppressi. Non tamen adeo virtutum sterile saeculum, ut non et bona ex3 empla prodiderit. Comitatae profugos liberos matres: secutae maritos in exsilia coniuges propinqui audentes constantes generi: contumax, etiam adversus tormenta, servorum fides: supremae clarorum virorum necessitates; ipsa necessitas fortiter tolerata; et laudatis antiquorum mortibus pares exitus. Praeter multiplices rerum humanarum casus, caelo terraque prodigia, et fulminum monitus, et futurorum praesagia, laeta, tristia, ambigua, manifesta. Nec enim unquam atrocioribus Populi Rom. cladibus, magisve iustis indiciis adprobatum est, non esse curae Deis 4 securitatem nostram, esse ultionem. Caeterum an

Odio et terrore] Odio proprio, terrore a Domitiano. Nam ille vulgo usus delationibus et opera servorum. Plinius Paneg. hoc tangens c. 42. Non enim iam servi Principis nostri amici, sed nos sumus; nec pater patriae alienis se mancipiis cariorem, quam civibus suis, credit. Omnes accusatore domestico liberasti: unoque salutis publicae signo, illud, ut sic dicam, servile bellum sustulisti. Lips.

Ultionem] Atrox sententia. rum patiens, ac demum ultor. canum Pharsal. IV. 107.

Non malignus est Deus, sed sceleTacitus autem imitatus videtur Lu

Felix Roma quidem, civesque habitura beatos,
Si libertatis superis tam cura placeret,
Quam vindicta placet.

Nec aliter Tullius, De Natura Deorum III. 32 et seqq. In hanc enim impietatem abiere Veterum sapientissimi, malorum gravitate victi, nec in patientiae spem praemiaque erecti. Brot. Forum, quibus Naturae lux tam clara videtur et plena, ut illam revelationis Christianae omnino spernendam et rejiciendam existimantur, quasi inutilem et supervacuam, operae pretium sit reputare, quid spei fideique ex illa derivaret Tacitus; Tacitus dico, quo inter veteres nemo sit inveniendus acutior, gravior, melior. Qui vindicem tantum

tequam destinata componam, repetendum videtur, qualis status urbis, quae mens exercituum, quis habitus provinciarum, quid in toto terrarum orbe validum, quid aegrum fuerit; ut non modo casus eventusque rerum, qui plerumque fortuiti sunt, sed ratio etiam caussaeque noscantur. Finis Neronis ut laetus, primo gaudentium inpetu, fuerat, ita varios motus animorum, non modo in urbe, apud Patres, aut populum, aut urbanum militem, sed omnes legiones Ducesque conciverat: evulgato Imperii arcano, posse Principem alibi, quam Romae fieri. Sed Patres laeti, usurpata statim libertate, licentius, ut erga Principem novum et absentem; primores Equitum proximi gaudio Patrum; pars populi integra, et magnis domibus annexa, clientes libertique damnatorum et exulum, in spem erecti plebs sordida et circo ac theatris sueta, simul deterrimi servorum, aut qui, adesis bonis, per dedecus Neronis alebantur, moesti et rumorum avidi. Miles urbanus, longo Caesarum sacramento 5 inbutus, et ad destituendum Neronem arte magis et inpulsu, quam suo ingenio, traductus, postquam neque dari donativum, sub nomine Galbae promissum, neque magnis meritis ac praemiis eundem in pace, quem in bello, locum, praeventamque gratiam intelligit, apud Principem, a legionibus factum; pronus ad

Deum statuit' (ut recte bonus Lipsius) tollit ex Deo quod est 'Dei, imo quod Deus; vim beneficam, salutarem et adjuvantem.' Coecitatem et miserias historici nostri, multas tristitias sui et praecedentis aevi narrantis, et, earum meditatione, Dei in rebus humanis curam aut omnino rejicientis, aut certe dubitantis, conferte cum bona spe et fide plena Christianorum priorum, et praecipue Pauli Tarseusis; fideles ad fiduciam, immo ad gaudium in Dei providentia perpetuum, adhortantis.

novas res, scelere insuper Nymphidii Sabini Praefecti, Imperium sibi molientis, agitatur. Et Nymphidius quidem in ipso conatu oppressus: sed, quamvis capite defectionis ablato, manebat plerisque militum conscientia; nec deerant sermones, senium atque avaritiam Galbae increpantium. Laudata olim et mili tari fama celebrata severitas eius angebat adspernantes veterem disciplinam, atque ita XIV. annis a Nerone adsuefactos, ut haud minus vitia Principum amarent, quam olim virtutes verebantur. Accessit Galbae vox, pro Republica honesta, ipsi anceps, 6 legi a se militem, non emi. Nec enim ad hanc formam cetera erant. Invalidum senem T. Vinius et Cornelius Laco, alter deterrimus mortalium, alter ignavissimus, odio flagitiorum oneratum, contemptu inertiae destruebant. Tardum Galbae iter et cruentum, interfectis Cingonio Varrone, Consule designato, et Petronio Turpiliano, Consulari: ille, ut Nymphidii socius, hic, ut dux Neronis, inauditi atque indefensi, tamquam innocentes, perierant. Introitus in urbem, trucidatis tot millibus inermium militum, infaustus omine, atque ipsis etiam, qui occiderant, formidolosus. Inducta legione Hispana, remanente ea, quam e classe Nero conscripserat, plena urbs exercitu insolito: multi ad hoc numeri e Germania ac Britannia et Illyrico, quos idem Nero, electos praemissosque ad claustra Caspiarum, et bel lum, quod in Albanos parabat, opprimendis Vindicis coeptis revocaverat : ingens novis rebus materia, ut non in unum aliquem prono favore, ita audenti parata. 7 Forte congruerat, ut Clodii Macri et Fonteii Capitonis caedes nuntiarentur. Macrum, in Africa haud dubie turbantem, Trebonius Garucianus, Procurator, íussu

« IndietroContinua »