Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

'tis adspici. inbelles, inermes cessuros statim, ubi 'ferrum virtutemque vincentium, totiens fusi, agno'vissent. etiam in multis legionibus paucos esse, qui praelia profligarent: gloriaeque eorum accessurum, 'quod modica manus universi exercitus famam adipiscerentur. Conferti tantum, et pilis emissis, post umbonibus et gladiis, stragem caedemque con'tinuarent, praedae inmemores: parta victoria, cunc'ta ipsis cessura.' Is ardor verba ducis sequebatur, ita se ad intorquenda pila expedierat vetus miles et multa proeliorum experientia, ut certus eventûs 37 Suetonius, daret pugnae signum. Ac primum legio gradu inmota, et angustias loci pro munimento retinens, postquam propius suggressus hostis certo iactu tela exhauserat, velut cuneo erupit. Idem auxilia. rium inpetus: et eques, protentis hastis, perfringit, quod obvium et validum erat. Ceteri terga praebuere, difficili effugio, quia circumiecta vehicula sepserant abitus. Et miles ne mulierum quidem neci temperabat: confixaque telis etiam iumenta corporum cumulum auxerant. Clara, et antiquis victoriis par, ea die laus parta. quippe sunt, qui paullo minus quam octoginta millia Britannorum cecidisse tradant, militum quadringentis ferme interfectis, nec multo amplius vulneratis. Boadicea vitam veneno finivit: Et Poenius Postumus, Praefectus castrorum secundae legionis, cognitis quartadecimanorum vicesimanorumque prosperis rebus, quia pari gloria legionem suam fraudaverat, abnueratque, contra ritum militiae,

Praef. castr. secundae Legionis] Castra illa erant apud Siluras, nomenque fecerunt loco, Brittannis dicto, Caer Lheion, vel Caer Lheion ar Wysk; id est Urbs legionis ad Iscam fluvium: Iscam. Usk. Brot.

iussa Ducis, se ipsum gladio transegit. Contractus 38 deinde omnis exercitus sub pellibus habitus est, ad reliqua belli perpetranda. Auxitque copias Caesar, missis e Germania duobus legionariorum millibus, octo auxiliarium cohortibus ac mille equitibus: quorum adventu nonani legionario milite suppleti sunt; cohortes alaeque novis hibernaculis locatae, quodque nationum ambiguum aut adversum fuerat, igni atque ferro vastatur. Sed nihil aeque, quam fames, adfiligebat serendis frugibus incuriosos, et omni aetate ad bellum versa, dum nostros commeatus sibi destinant: gentesque praeferoces tardius ad pacem inclinant: quia Iulius Classicianus, successor Cato missus, et Suetonio discors, bonum publicum privatis simultatibus inpediebat. disperseratque, 'novum Le'gatum opperiendum esse, sine hostili ira et superbia 'victoris clementer deditis consulturum.' Simul in urbem mandabat, nullum proelio finem exspectarent, 'nisi succederetur Suetonio:' cuius adversa pravitati ipsius; prospera ad fortunam Reipublicae referebat. Igitur ad spectandum Britanniae statum missus est ex 39 libertis Polycletus, magna Neronis spe, posse auctoritate eius, non modo inter Legatum Procuratoremque concordiam gigni, sed et rebelles barbarorum animos pace componi. Nec defuit Polycletus, quo minus, ingenti agmine Italiae Galliaeque gravis, postquam Oceanum transmiserat, militibus quoque nostris terribilis incederet. Sed hostibus inrisui fuit, apud quos, flagrante etiam tum libertate, nondum cognita libertorum potentia erat: mirabanturque, quod Dux et exercitus, tanti belli confector, servitiis obedirent. Cuncta tamen ad Imperatorem in

VOL. II.

[ocr errors]

3*

mollius relata: detentusque rebus gerundis Suetonius, quod post paucas naves in litore remigiumque in iis amiserat, tamquam durante bello, tradere exercitum Petronio Turpiliano, qui iam Consulatu abierat, iubetur. Is non inritato hoste, neque lacessitus, honestum pacis nomen segni otio inposuit.

40 Eodem anno Romae insignia scelera, alterum Senatoris, servili alterum audacia, admissa sunt. Domitius Balbus erat Praetorius, simul longa senecta, simul orbitate et pecunia insidiis obnoxius. ei propinquus Valerius Fabianus, capessendis honoribus destinatus, subdidit testamentum, adscitis Vinicio Rufino, et Terentio Lentino, Equitibus Romanis. Illi Antonium Primum et Asinium Marcellum sociaverant. Antonius audacia promptus: Marcellus Asinio Pollione proavo clarus, neque morum spernendus habebatur, nisi quod paupertatem praecipuum malorum credebat. Igitur Fabianus tabulas iis, quos memoravi, et aliis minus inlustribus, obsignat. quod apud Patres convictum: et Fabianus Antoniusque, cum Rufino et Terentio, lege Cornelia damnantur. Marcellum memoria maiorum, et preces Caesaris, 41 poenae magis, quam infamiae exemere. Perculit is dies Pompeium quoque Aelianum, iuvenem Quaestorium, tamquam flagitiorum Fabiani gnarum eique Italia et Hispania, in qua ortus erat, interdictum est. Pari ignominia Valerius Ponticus adficitur, quod

Nisi quod Paupertatem] Quam haec digna scriptore prudentissimo! Vere, vere Seneca, Ep. XVII. 'Si vis vacare animo, aut 'pauper sis oportet, aut pauperi similis.' Brot.

Lege Cornelia damnantur] Id est, ordine Senatorio moventur. Nam, quamvis legis Corneliae ordinaria poena deportatio sit, et bonorum publicatio: tamen in honestioribus submotio etiam ordinis Tacitus H. 2, 86.

admissa est.

[ocr errors]

reos, ne apud Praefectum urbis arguerentur, ad Praetorem detulisset, interim, specie legum, mox praevaricando, ultionem elusurus. Additur Senatus consulto: qui talem operam emptitasset, vendidissetvé, 'perinde poena teneretur, ac publico iudicio calum'niae condemnatus.' Haud multo post praefectum ur- 42 bis, Pedanium Secundum, servus ipsius interfecit: seu negata libertate, cui pretium pepigerat, sive amore exoleti infensus, et dominum aemulum non tolerans. Ceterum cum, vetere ex more, familiam omnem, quae sub eodem tecto mansitaverat, ad supplicium agi oporteret, concursu plebis, quae tot innoxios protegebat, usque ad seditionem ventum est: Senatuque in ipso erant studia nimiam severitatem adspernantium, pluribus nihil mutandum censentibus. Ex quis C. Cassius, sententiae loco, in hunc modum disseruit. Saepenumero P. C. in hoc ordine interfui, 43

[ocr errors]
[ocr errors]

cum contra instituta et leges maiorum nova Se'natus decreta postularentur: neque sum adversa'tus non, quia dubitarem, super omnibus negotiis 'melius atque rectius olim provisum, et, quae con'verterentur, in deterius mutari; sed ne nimio 6 amore antiqui moris studium meum extollere vide'rer. Simul, quidquid hoc in nobis auctoritatis est, 'crebris contradictionibus destruendum non existi'mabam, ut maneret integrum si quando Respub'lica consiliis eguisset. quod hodie evenit, Consu'lari viro domi suae interfecto, per insidias serviles,

[ocr errors]

quas nemo prohibuit aut prodidit, quamvis nondum 'concusso Senatus consulto, quod supplicium toti

C. Cassius] Legum probe gnaris. XII. 12. Cf. Ryck. ad 6, 15. Paullo post Bud. melius ac rectius.

'familiae minitabatur. Decernite hercule inpunita'tem. At, quem dignitas sua defendet, cum Prae'fectura urbis non profuerit? quem numerus servo'rum tuebitur, cum Pedanium Secundum quadrin'genti non protexerint? cui familia opem feret, 'quae ne in metu quidem pericula nostra avertit? 'An, ut quidam fingere non erubescunt, iniurias suas ultus est interfector? quia de paterna pecunia 'transegerat, aut avitum mancipium detrahebatur ? 'Pronuntiemus ultro, dominum iure caesum videri. 44 'Libet argumenta conquirere in eo, quod sapientio

[ocr errors]

'ribus deliberatum est? Sed et, si nunc primum 'statuendum haberemus; creditisne, servum inter'ficiendi domini animum sumpsisse. ut non VOX 'minax excideret? nihil per temeritatem proloque'retur? Sane consilium occuluit, telum inter ig'naros paravit: num excubias transiret, cubiculi 'fores recluderet, lumen inferret, caedem patraret, ' omnibus nesciis? Multa sceleris indicia prae' veniunt. Servi si prodant, possumus singuli inter 'plures, tuti inter anxios, postremo, si pereundum sit, non inulti inter nocentes agere. Suspecta 'maioribus nostris fuere ingenia servorum, etiam cum in agris aut domibus iisdem nascerentur, 'caritatemque dominorum statim acciperent. Post

[ocr errors]

،

quam vero nationes in familiis habemus, quibus 'diversi ritus, externa sacra, aut nulla sunt, con'luviem istam non nisi metu coercueris. At qui'dam insontes peribunt. Nam et ex fuso exercitu, 'cum decimus quisque fusti feritur, etiam strenui 'sortiuntur. Habet aliquid ex iniquo omne magnum 'exemplum, quod contra singulos utilitate publica

« IndietroContinua »