Immagini della pagina
PDF
ePub

'mea enituit? Vbi est animus ille, modicis contentus? 'Tales hortos instruit, et per haec suburbana incedit, 'et tantis agrorum spatiis, tam lato fenore exuberat? • Vna defensio occurrit, quod muneribus tuis obniti non 54'debui. Sed uterque mensurum implevimus, et tu, 'quantum Princeps tribuere amico posset, et ego, ' quantum amicus a Principe accipere. Cetera invi'diam augent. quae quidem, ut omnia mortalia, infra 'tuam magnitudinem iacent; sed mihi incumbunt: 'mihi subveniendum est. quomodo in militia, aut via, *fessus adminiculum orarem; ita, in hoc itinere 'vitae, senex, et levissimis quoque curis inpar, cum opes meas ultra sustinere non possim, praesidium 'peto. Iube eas per Procuratores tuos administrari, in tuam fortunam recipi. Nec me in paupertatem 'ipse detrudam; sed traditis, quorum fulgore prae'stringor, quod temporis hortorum aut villarum curae 'seponitur, in animum revocabo. Superest tibi 'robur, et tot per annos nixum fastigio regimen: possumus seniores amici quieti respondere. Hoc

6

quoque in tuam gloriam cedet, eos ad summa vex55 'isse qui et modica tolerarent.' Ad quae Nero sic ferme respondit: ' Quod meditatae orationi tuae statim

[ocr errors]

occurram, id primum tui muneris habeo, qui me non 'tantum praevisa, sed subita expedire docuisti. 'Abavus meus, Augustus, Agrippae et Maecenati 6 usurpare otium post labores concessit: sed in ea ' ipsa aetate, cuius auctoritas tueretur, quidquid illud ' et qualecumque tribuisset: attamen neutrum datis 'a se praemiis exuit. Bello et periculis meruerant: in his enim iuventa Augusti versata est. Nec mihi ❝ tela et manus tuae defuissent, in armis agenti. Sed

[ocr errors]

56

'quod praesens conditio poscebat, ratione, consilio, 'praeceptis pueritiam, dein iuventam meam fovisti. 'Et tua quidem erga me munera, dum vita suppetet, ' aeterna erunt: quae a me habes, horti et fenus et 'villae, casibus obnoxia sunt. ac, licet multa videan'tur, plerique, haudquaquam artibus tuis pares, plura ' tenuerunt. Pudet referre libertinos, qui ditiores 'spectantur. Vnde etiam rubori mihi est, quod prae'cipuus caritate, nondum omnes fortuna antecellis. 'Verum et tibi valida aetas, rebusque et fructui rerum sufficiens et nos prima Imperii spatia ingre'dimur: nisi forte aut te Vitellio ter Consuli, aut me 'Claudio postponis. Sed, quantum Volusio longa 'parcimonia quaesivit, tantum in te mea liberalitas 'explere non potest. Quin, si qua in parte lubricum 'adolescentiae nostrae declinat, revocas; ornatumque 'robur subsidio impensius regis. Non tua mo'deratio, si reddideris pecuniam; nec quies, si 'reliqueris Principem; sed mea avaritia, meae 'crudelitatis metus in ore omnium versabitur. Quod si maxime continentia tua laudetur, non 'tamen sapienti viro decorum fuerit, unde amico 'infamiam paret, inde gloriam sibi recipere.' His adiicit complexum et oscula, factus natura, et consuetudine exercitus, velare odium fallacibus blanditiis. Seneca (qui finis omnium cum dominante sermonum) grates agit: sed instituta prioris potentiae commutat: prohibet coetus salutantium: vitat comitantes; rarus per urbem; quasi valetudine infensa aut sapientiae studiis adtineretur. Perculso 57 Seneca, promptum fuit, Rufum Fenium inminuere, Agrippinae amicitiam in eo criminantibus: validiorque in dies Tigellinus, et malas artes, quibus solis

[ocr errors]

pollebat, gratiores ratus, si Principem societate scelerum obstringeret; metus eius rimatur compertoque, Plautum et Sullam maxime timeri, Plautum in Asiam, Sullam in Galliam Narbonensem nuper amotos; nobilitatem eorum, et propinquos huic 'Orientis, illi Germaniae exercitus' commemorat. 'Non se, ut Burrum, diversas spes, sed solam inco'lumitatem Neronis spectare: cui caveri utcumque 'ab urbanis insidiis praesentia; longinquos motus 'quonam modo comprimi posse? Erectas Gallias ad C nomen Dictatorium, nec minus suspectos Asiae 'populos claritudine avi Drusi. Sullam inopem; 'unde praecipuam audaciam: et simulatorem segni'tiae, dum temeriati locum reperiret. Plautum mag'nis opibus, ne fingere quidem cupidinem otii, sed ' veterum Romanorum imitamenta praeferre: ad'sumpta etiam Stoicorum adrogantia sectaque, quae ⚫ turbidos et negotiorum adpetentes faciat.' Nec ultra mora. Sulla, sexto die pervectis Massiliam percussoribus, ante metum et rumorem interficitur, cum epulandi caussa discumberet. Relatum caput eius inlusit Nero, tamquam praematura canitie defor58 me. Plauto parari necem, non perinde occultum fuit, quia pluribus salus eius curabatur; et spatium itineris ac maris tempusque interiectum moverat famam : vulgoque fingebant, petitum ab eo Corbulonem, magnis tum exercitibus praesidentem, si clari atque insontes interficerentur, praecipuum ad pericula. quin et Asiam favore iuvenis arma cepisse ; nec milites, ad 'scelus missos, aut numero validos, aut ani'mo promptos: postquam iussa efficere nequiverint, ad spes novas transisse.' Vana haec, more

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

1

famae, credentium otio augebantur. Ceterum libertus Plauti celeritate ventorum praevenit Centurionem, et mandata L. Antistii, soceri, adtulit: 'effugeret segnem mortem, otium: suffugium et mag'ni nominis miseratione reperturum bonos, consocia'turum audaces. nullum interim subsidium adsper'nandum. si sexaginta milites (tot enim adveniebant) 'propulisset; dum refertur nuntius Neroni, dum manus alia permeat, multa secutura, quae ad usque bellum evalescerent. denique aut salutem tali consilio 'quaeri, aut nihil gravius audenti, quam ignavo, patiendum esse." Sed Plautum ea non movere. 59 sive nullam opem providebat inermis atque exsul, seu taedio ambiguae spei, an amore coniugis et liberorum, quibus placabiliorem fore Principem rebatur, nulla sollicitudine turbatum. Sunt, qui alios 'a socero nuntios venisse' ferant," tamquam nihil *atrox inmineret; doctoresque sapientiae, Coeranum 'Graeci, Musonium Tusci generis, constantiam 'opperiendae mortis, pro incerta et trepida vita, 'suasisse.' Repertus est certe, per medium diei, nudus exercitando corpori. Talem eum Centurio trucidavit, coram Pelagone, spadone, quem Nero Centurioni et manipulo, quasi satellitibus ministrum Regium, praeposuerat. Caput interfecti relatum: euius adspectu, (ipsa Principis verba referam) Quin,' inquit,Nero, deposito metu, nuptias Poppaeae, ob 'eiusmodi terrores dilatas, maturare parat, Octaviam'que coniugem amoliri; quamvis modeste agat, et * nomine patris, et studiis populi gravem?' Sed ad Senatum litteras misit, de caede Sullae Plautique 4*

VOL. II.

[ocr errors]

haud confessus, verum utriusque turbidum ingenium 'esse, et sibi incolumitatem Reip. magna cura habe'ri.' Decretae eo nomine supplicationes, utque Sulla et Plautus Senatu moverentur, gravioribus tamen ludibriis, quam malis.

60 Igitur accepto Patrum consulto, postquam cuncta scelerum suorum pro egregiis accipi videt, exturbat Octaviam, sterilem dictitans. Exin Poppaeae conjungitur. Ea diu pellex, et adulteri Neronis, mox mariti potens, quendam ex ministris Octaviae inpulit, servilem ei amorem obiicere. destinaturque reus cognomento Eucerus, natione Alexandrinus, canere tibiis doctus. Actae ob id de ancillis quaestiones, et vi tormentorum victis quibusdam, ut falsa adnuerent, plures perstitere sanctitatem dominae tueri. Ex quibus una instanti Tigellino, castiora esse muliebria Octaviae respondit, quam os eius. Movetur tamen primò, civilis discidii specie: domumque Burri, et praedia Plauti, infausta dona, accipit. mox in Campaniam pulsa est, addita militari custodia. Inde crebri questus, nec occulti per valgum; cui minor sapientia, et, ex mediocritate fortunae, pauciora pericula sunt. His Nero, haudquaquam poenitentia flagitii, 61 coniugem revocavit Octaviam. Exin laeti Capitolium scandunt, Deosque tandem venerantur. Effigies Poppaeae proruunt: Octaviae imagines gestant humeris, spargunt floribus, foroque ac templis statuunt: repetitam venerantur. Itur et in Principis laudes. Iamque et palatium multitudine et clamoribus complebant, cum emissi militum globi verberibus et intento ferro turbam disiecere. Mutataque, quae per sedi tionem verterant, et Poppaeae honos repositus est

« IndietroContinua »