Immagini della pagina
PDF
ePub

edebat, habitu aurigae permixtus plebi, vel curriculo insistens. Vnde, quamquam adversus sontes et novissima exempla meritos, miseratio oriebatur, tamquam non utilitate publica, sed in saevitiam 45 unius, absumerentur. Interea conferendis pecuniis pervastata Italia, provinciae eversae, sociique populi, et quae civitatum liberae vocantur. Inque eam praedam etiam Dii cessere, spoliatis in urbe templis, egestoque auro, quod triumphis, quod votis, omnis Populi Romani aetas prospere, aut in metu, sacraverat. Enimvero, per Asiam atque Achaiam non dona tautum, sed simulacra Numinum abripiebantur, missis in eas provincias Acrato ac Secundo Carinate. Ille libertus, cuicumque flagitio promptus; hic, Graeca doctrina ore tenus exercitus, animum bonis artibus non induerat. Ferebatur' Sene'ca, quo invidiam sacrilegii a semet averteret,' longinqui ruris secessum 'oravisse, et, postquam non 'concedebatur, ficta valetudine, quasi aeger nervis, 'cubiculum non egressus.' Tradidere quidam, ' vene'num ei per libertum ipsius, cui nomen Cleonicus, 'paratum iussu Neronis: vitatumque a Seneca, pro'ditione liberti, seu propria formidine, dum simplici 'victu et agrestibus pomis, ac, si sitis admoneret, 'profluente aqua, vitam tolerat.' 46 Per idem tempus gladiatores apud oppidum Prae

neste, tentata eruptione, praesidio militis, qui cus tos aderat, coerciti sunt: iam Spartacum et vetera mala rumoribus ferente populo, ut est novarum rerum cupiens pavidusque. Nec multo post clades rei navalis accipitur: non bello: quippe haud alias tam inmota pax: sed certum ad diem in Cam

paniam redire classem Nero iusserat, non exceptis maris casibus. Ergo gubernatores, quamvis saeviente pelago, a Formiis movere et gravi Africo, dum promontorium Miseni superare contendunt, Cumanis littoribus inpacti, triremium plerasque et minora navigia passim amiserunt. Fine 47 anni vulgantur prodigia, inminentium malorum nuntia. Vis fulgurum non alias crebrior et sidus cometes, sanguine inlustri semper Neroni expiatum. Bicipites hominum aliorumve animalium partus abiecti in publicum, aut in sacrificiis, quibus gravidas hostias inmolare mos est, reperti. Et in agro Placentino, viam propter, natus vitulus, cui caput in crure esset. Secutaque Haruspicum interpretatio parari rerum humanarum aliud caput : 'sed non fore validum, neque occultum ; quin in ute'ro repressum, aut iter iuxta editum sit.' Ineunt 48 deinde Consulatum Silius Nerva et Atticus Vestinus, coepta simul et aucta coniuratione, in quam certatim nomina dederant, Senatores, Eques, miles, feminae etiam, cum odio Neronis, tum favore in C. Pisonem. Is Calpurnio genere ortus, ac multas insignesque familias paterna nobilitate complexus, claro apud vulgum rumore erat, per virtutem, aut species virtutibus similes. Namque facundiam tuendis civibus exercebat, largitionem adversus amicos, et ignotis quoque comi sermone et congressu. Aderant etiam fortuita, corpus procerum, decora facies. Sed procul gravitas morum, aut voluptatum parsimonia: lenitati ac magnificentiae

Dum promontorium Miseni] Classis Romana in portu Misenensi ordinariam stationem habebat; uti Alexandrina Puteolis.

et aliquando luxui indulgebat. Idque pluribus probabatur; qui, in tanta vitiorum dulcedine, summum Imperium non restrictum nec perseverum vo49 lunt. Initium coniurationi non a cupidine ipsius fuit: nec tamen facile memoraverim, quis primus auctor, cuius instinctu concitum sit, quod tam multi sumpserunt. Promptissimos Subrium Flavium, Tribunum Praetoriae cohortis, et Sulpicium Asprum Centurionem exstitisse, constantia exitus docuit. Et Lucanus Annaeus, Plautiusque Lateranus, Consul designatus, vivida odia intulere. Lucanum propriae caussae accendebant, quod famam carminum eius premebat Nero, prohibueratque ostentare, vanus aemulatione. Lateranum, Consulem designatum, nulla iniuria, sed amor Reipubl. sociavit. At Flavius Scevinus et Afranius Quinctianus, uterque Senatorii ordinis, contra famam sui, principium tanti facinoris capessivere. Nam Scevino dissoluta luxu mens, et proinde vita somno languida : Quinctianus mollitia corporis infamis, et a Nerone probroso carmine diffamatus, contumelias ultum 58 ibat. Ergo, dum scelera Principis, et finem adesse Imperii, diligendumque, qui fessis rebus succurreret, inter se aut inter amicos iaciunt, adgregavere Tullium Senecionem, Cervarium Proculum, Vulcatium Araricum, Iulium Tugurinum, Munatium Gratum, Antonium Natalem, Martium Festum, Equites Romanos: ex quibus Senecio, e praecipua familiaritate Neronis, speciem amicitiae etiam

Lucanum] Quo nobiliorem poetam non tulit Hispania: nimis quidem turgidum, sed argumenti dignitate, granditate animi, sententiarum majestate, ipsaque verborum gravitate, laudatum. Brot.

[ocr errors]

tum retinens eo pluribus periculis conflictabatur. Natalis particeps ad omne secretum Pisoni erat. ceteris spes ex novis rebus petebatur. Adscitae sunt, super Subrium et Sulpicium, de quibus retuli, militares manus, Granius Silvanus et Statius Proximus, Tribuni cohortium praetoriarum, Maximus Scaurus et Venetus Paullus, Centuriones. Sed summum robur in Fenio Rufo Praefecto videbatur, quem, vita famaque laudatum, per saevitiam inpudicitiamque Tigellinus in animo Principis anteibat, fatigabatque criminationibus, ac saepe in metum adduxerat, quasi adulterum Agrippinae et desiderio eius ultioni intentum. Igitur, ubi coniuratis, praefectum quoque Praetorii in partes descendisse, crebro ipsius sermone facta fides; promptius iam de tempore ac loco caedis agitabant. Et cepisse inpe'tum' Subrius Flavius ferebatur, 'in scena canentem 'Neronem adgrediendi; aut cum ardente domo per 'noctem huc illuc cursaret incustoditus.' Hic occasio solitudinis; ibi ipsa frequentia, tanti decoris testis, pulcherrimum animum exstimulaverant: nisi inpunitatis cupido retinuisset, magnis semper conatibus adversa. Interim cunctantibus prolatantibusque spem ac metum, Epicharis quaedam, incertum quonam modo sciscitata (neque illi ante ulla rerum honestarum cura fuerat) accendere et arguere coniuratos: ac postremo lentitudinis eorum pertaesa, et in Campania agens, primores classiariorum Misenensium labefacere, et conscientià inligare connixa est tali initio. Erat Chiliarchus in ea classe Volusius Proculus, occidendae matris Neronis inter ministros, non ex magnitudine sceleris provectus, ut rebatur. ia

51

[ocr errors]

mulieri olim cognitus, seu recens orta amicitia, dum merita erga Neronem sua, et quam in inritum cecidissent, aperit, adiicitque questus et destinationem vindictae, si facultas oriretur, spem dedit, posse inpelli et plures conciliare. nec leve auxilium in classe, crebras occasiones; quia Nero multo apud Puteolos et Misenum maris usu laetabatur. Ergo Epicharis plura et omnia scelera Principis orditur: neque se iactare, quod inane esset; provisum, quonam modo 'poenas eversae Reipublicae daret: accingeretur mo'do navare operam et militum acerrimos ducere in "partes, ac digna pretia exspectaret.' Nomina tamen coniuratorum reticuit. Vnde Proculi indicium inritum fuit, quamvis ea, quae audierat, ad Neronem detulisset. Accita quippe Epicharis, et cum indice composita, nullis testibus innixum facile confutavit. Sed ipsa in custodia retenta est, suspectante Nerone, haud falsa esse, etiam quae vera non probabantur. 52 Coniuratis tamen, metu proditionis permotis, placitum maturare caedem apud Baias in villa Pisonis: cuius amoenitate captus Caesar creber eo ventitabat, balneasque et epulas inibat, omissis excubiis et fortunae suae mole. Sed abnuit Piso, invidiam' praetendens, 'si sacra mensae, Diique hospitales caede qua'liscumque Principis cruentarentur. melius apud ur'bem in illa invisa et spoliis civium exstructa domo, vel in publico patraturos, quod pro Re'publica suscepissent.' Haec in commune: ceterum timore occulto, ne L. Silanus, eximia nobilitate disciplinaque C. Cassii, apud quem educatus erat, ad omnem claritudinem sublatus, imperium invaderet, prompte daturis operam, qui a coniura:

[ocr errors]
« IndietroContinua »