Immagini della pagina
PDF
ePub

so et ipso Pacoro, infra Ventidium deiectus Oriens obiecerit? At Germani Carbone, et Cassio, et Scauro Aurelio, et Servilio Caepione, Cn. quoque Manlio fusis, vel captis, quinque simul Consulares exercitus Populo Romano, Varum, tresque cum eo legiones, etiam Caesari abstulerunt. nec inpune C. Marius in Italia, D. Iulius in Gallia, Drusus ac Nero et Germanicus in suis sedibus eos perculerunt. Mox ingentes C. Caesaris minae in ludibrium versae. Inde otium, donec occasione discordiae nostrae et civilium armorum, expugnatis legionum hibernis, etiam Gallias adfectavere ac rursus pulsi inde, proximis temporibus triumphati magis quam victi sunt.

Nunc de Suevis dicendum est, quorum non una, 38 ut Cattorum Tencterorumve, gens: maiorem enim Germaniae partem obtinent, propriis adhuc nationibus nominibusque discreti, quamquam in commune Suevi vocentur.

Insigne gentis, obliquare crinem

Drusus ac Nero et Germanicus] Nero Claudius Drusus, qui ob res in Germania praeclare gestas sibi suisque Germanici cognomen meruit. Vide Stemma Caesarum, num. 79. Tiberius Nero, Tiberii Claudii Neronis et Liviae filius, natus sexto decimo Kalendas Decembris, anno U. C DCCXII. ab Augusto adoptatus anno DCCLVI Princeps anno DCCLXVII. mortuus septimo decimo Kalendas Aprilis, anno DCCXC. Stem. Caes. num 68. Neronis, id est, Tiberii, ab Augusto in Germaniam missi, et Germanici operosas victorias vidimus in libris Annalium I. et II. Vide quoque Stemma Caesarum, num. 68 et 81. Germanicus Caesar, Nerone Claudio Druso et Antonia minore genitus, optimorum parentum filius optimus, et populo Romano carissimus. Tiberius, jubente Augusto, illum adoptavit anno u. c. DCCLVII. factus Princeps, invidit; Livia Pisonis et Plancinae veneno interemit anno U. C. DCCLXXII. haud multum triginta annos egressum. Stemm. Caes. num. 81.

De Suevis] Suevi immensum terrarum tractum inter Albim, The Elbe, Vistulam, The Vistula, Oceanum, The Baltic sea, et Danubium, The Danube, obtinebant. Latius adhuc olim habitavere, et usque ad Rhenum tenuere. Inde Strabo, Julius Caesar, Florus, Ptolemaeus aliique ad Suevos referunt, quae ad Cattos pertinent.

[ocr errors]

39

nodoque substringere. Sic Suevi a ceteris Germanis, sic Suevorum ingenui a servis, separantur. In aliis gentibus, seu cognatione aliqua Suevorum, seu (quod saepe accidit) imitatione, rarum, et intra iuventae spatium; apud Suevos, usque ad canitiem, horrentem capillum retro sequuntur, ac saepe in solo vertice religant. Principes et ornatiorem habent. ea cura formae, sed innoxia. Neque enim ut ament amenturve; in altitudinem quandam et terrorem, adituri bella, compti, ut hostium oculis, ornantur.

Vetustissimos se nobilissimosque Suevorum Semnones memorant. Fides antiquitatis religione firmatur. Stato tempore in silvam, auguriis patrum et prisca formidine sacram, omnes eiusdem sanguinis populi legationibus coeunt. caesoque publice homine celebrant barbari ritus horrenda primordia. Est et alia luco reverentia. Nemo nisi vinculo ligatus ingreditur, ut minor, et potestatem Numinis prae se ferens. si forte prolapsus est, adtolli et insurgere haud licitum. per humum evolvuntur: eoque Omnis superstitio respicit, tamquam inde initia gentis, ibi regnator omnium Deus, cetera subiecta atque parentia. Adiicit auctoritatem fortuna Sem

Semnones] Utramque Viadri, The Oder, ripam, nunc part of Pomerama, of the March of Brandenbourg, et Lusatia, tenuere Semnones. Veterem Semnonum gloriam factis scriptisque illustravit, magisque ac magis in dies illustrat Fredericus 111. Prussiae rex, quem appellasse, laudasse est. Vide Mémoires pour servir à l'Histoire de la Maison de Brandebourg, pag. 292.

Regnator omnium deus] Haec est prima hominum fides, REGNATOR OMNIUM DEUS, cui cetera subjecta sunt atque parentia. Quo antiquiora sunt et sinceriora gentium monumenta, eo illustrior effulget divinitatis veneratio, maxime apud Scythas, quorum propago erant Germani. At a puro simplicique cultu ita degeneraverant Semnones, ut et secreto silvae, de quo jam supra cap. 9. et caeso homine, barbare supplicarent.

nonum, centum pagis habitantium: magnoque corpore efficitur, ut se Suevorum caput credant.

Contra Langobardos paucitas nobilitat. plurimis ac 40 valentissimis nationibus cincti, non per obsequium, sed proeliis et periclitando tuti sunt. Reudigni deinde et Aviones et Angli et Varini et Eudoses et Suardones et Nuithones fluminibus aut silvis muniuntur. nec quidquam notabile in singulis, nisi quod in commune Hertham, id est, Terram matrem, colunt, eamque intervenire rebus hominum, invehi populis, arbitrantur. Est in insula Oceani castum nemus, dicatumque in eo vehiculum, veste contecIs adesse tum, adtingere uni Sacerdoti concessum. penetrali Deam intelligit, vectamque bubus feminis

Langobardos] Augusti principatu Langobardi cis Albim, inter Lunebourg et Magdebourg, habitavere. A Tiberio victi, et trans Albim pulsi, Strabo, VII. pag. 290. Velleius Patercul. II. 106. Sueton. in Aug. XXI. Postea regnum Langobardicum in Italia condiderunt, quod, capto rege Desiderio, subactaque Italia, a Carolo Magno excisum est anno Jesu Christi 774. Exstant adhuc leges Langobardorum apud Lindenbrogium. Burgundiones hic omisit Tacitus, quod tunc sane parva fuerit eorum civitas Postea cum Lan

gobardis Decumates agros limitemque Romanum insedere. Inde in Galliam erupere, easque terras occupavere, quas de eorum nomine adhuc dicimus les Duché et Comté de Bourgogne. Exstant quoque Burgundionum leges, quas vide apud Lindenbrogium.

Angli] Nunc part of Holstein and Sleswick. Ibi adhuc est regio Angeln, inter Flensborg et Sleswick, Saeculo post Christum natum quinto, Angli, comitibus Saxonibus, in Britanniam immigravere, nomenque Angliae dedere; quo uno facto perennitati suae melius, quam Suevi Cimbrique consuluere.

Hertham] Manet adhuc Germanis vetus nomen; terraque appellatur Erde. Multi pronuntiant Erdt. Quod nonnihil affinitatis Invaluit autem apud

.ארץ habet cum Hebraica appellatione

omnes ferme populos haec superstitio, ut terram colerent Apud ipsos Romanos, Sempronius, domitis Picentibus, Tellurem deam promissa aede placavit. Florus, I. 19.

In insula Insula haec multis videtur esse ea, quae nuuc dicitur Isle of Rugen. At, ut probabilius, alia est insula, Albis ostio proxima, quae dicitur Heligoland. Id enim magis convenit cum veteribus Langobardorum, Reudingorum, Avionumque sedibus.

multa cum veneratione prosequitur. Laeti tunc dies, festa loca, quaecunque adventu hospitioque dignatur. Non bella ineunt, non arma sumunt; clausum omne ferrum: pax et quies tunc tantum nota, tunc tantum amata, donec idem Sacerdos satiatam conversatione mortalium Deam templo reddat. mox vehiculum et vestes, et, si credere velis, Numen ipsum secreto lacu abluitur. Servi ministrant; quos statim idem lacus baurit. Arcanus hinc terror, sanctaque ignorantia, quid sit illud, quod tantum perituri vident.

41 Et haec quidem pars Suevorum in secretiora Germaniae porrigitur. Propior (ut, quo modo paullo ante Rhenum, sic nunc Danubium sequar) Hermundurorum civitas, fida Romanis, eoque solis Germanorum non in ripa commercium, sed penitus, atque in splendidissima Rhaetiae provinciae colonia. passim et sine custode transeunt: et, cum ceteris gentibus arma modo castraque nostra ostendamus, hic domos villasque patefecimus, non concupiscentibus. In Hermunduris Albis oritur, flumem inclitum et notum olim; nunc tantum auditur.

42

Iuxta Hermunduros Narisci, ac deinde Marcomanni et Quadi agunt. Praecipua Marcomannorum gloria viresque, atque ipsa etiam sedes, pulsis olim Boiis, virtute parta. Nec Narisci Quadive degene

Colonia Augusta Vindelicorum, nunc Ausbourg, splendidissima colonia provinciae Raetiae, cujus tunc pars erat Vindelicia. Marcomanni Nunc Bohemia.

Et Quadi] Quadi, nunc Moravia. De Quadis, Valentiniani et Valentis aetate, Ammianus Marcellinus, XXIX. 15. Quadorum natio motu est excita repentino, parum nunc formidanda, sed immensum quantum antehac bellatrix et potens, ut indicant perpetrata.

Boiis] Qui eas regiones olim tenuere, et Boiemo nomen indidere,

rant. Eaque Germaniae velut frons est, quatenus Danubio protegitur. Marcomannis Quadisque usque ad nostram memoriam Reges manserunt ex gente ipsorum, nobile Marobodui et Tudri genus: iam et externos patiuntur. Sed vis et potentia Regibus ex auctoritate Romana. raro armis nostris, saepius pecunia, iuvantur.

Nec minus valent retro Marsigni, Gothini, 43 Osi, Burii. terga Marcomannorum Quadorumque claudunt. e quibus Marsigni, et Burii sermone cultuque Suevos referunt. Gothinos Gallica, Osos Pannonica lingua, coarguit, non esse Germanos, et quod tributa patiuntur. partem tributorum Sarmatae, partem Quadi, ut alienigenis, inponunt. Gothini, quo magis pudeat, et ferrum effodiunt. omnesque hi populi pauca campestrium, ceterum saltus et vertices montium iugumque, insederunt. Dirimit enim scinditque Sueviam continuum montium iugum, ultra quod plurimae gentes agunt. ex quibus latissime patet Lygiorum nomen in plures civitates diffusum. Valentissimas nominasse sufficiet, Arios, Helveconas, Manimos, Elysios, Naharvalos. Apud Naharvalos antiquae religionis lucus ostenditur. Praesidet Sacerdos muliebri ornatu: sed Deos, interpretatione Romana, Castorem Pollucemque memorant. Ea vis rumini nomen Alcis. nulla simulacra, nullum peregrinae superstitionis vestigium, ut fratres tamen, ut iuvenes, venerantur. Ceterum Arii super

ut dictum est supra cap. 28. Marcomanni, antequam Boios pellerent, haud procul fontibus Danubii habitavere, ubi minc Wirtemberg; et quod Germaniae limitem incolerent, dictos fuisse Marcmanner, a voce Marc, quae limitem significat, recte opinatur Cl. Dithmarus Haud

ita probabiliter Cl. Leibnitius vult Marcomannos Moraviam, Moravia, nondum pulsis Boiis, incoluisse, et a Marca fluvio nomen duxisse.

« IndietroContinua »