Immagini della pagina
PDF
ePub

eam vidisse, ne serio quidem, aut solemni caerimoniarum aliquo apparatu, sed mediocrium etiam sponsalium cena, smaragdis margaritisque opertam, alterno textu fulgentibus, toto capite crinibus, spira, auribus, collo, monilibus digitisque : quae summa quadringenties HS, Gallicae monetae libras 7,782,010, colligebat. Nec dona prodigi Principis fuerant, sed avitae opes, provinciarum scilicet spoliis partae. Plin. IX, 35. Sect. 57. Sueton. in Caio xxv. Dio LIX. Pag. 648.

90. MILONIA CAESONIA, Vestiliae filia, quam, ita gravidam, uxorem duxit Caligula anno U. C. DCCXCII, ut trigesimo post die partum ediderit. Conjugi Cum illo pessimo uxor simillima et gratissima. interfecta fuit anno U. C. DCCXCIV. Sueton. in Caio XXV et LIX. Dio LIX. pag. 658 et 663. Plin. VII, 5.

91. JULIA DRUSILLA, Caii Caligulae et Miloniae filia, quam amens pater per omnia dearum templa circumtulit. et Vinervae alendam instituendamque commendavit. In ipsa sua infantia, parentum saevitiae proles haud degener. Cum iis periit, parieti illisa anno U. C. DCCXCIV. Sueton. in Caio xxv et LIX. Dio LIX. pag. 663.

92. NN. Germanici et Agrippinae duo filii infantes mortui. Sueton. in Caio vir et vIII.

93. AGRIPPINA, Germanici et Agrippinae filia, nata anno U. C. DCCLXIX. ter nupta, primo Cn. Domitio, anno U. C. DCCLXXXI; secundo Passieno Crispo ;

tertio Claudio imperatori anno U. C. DCCCI. Femina literarum studiis nobilis, libidinibus infamis, dominationis cupiditate atrox. Infelix uteri, Neronem, generis humani hostem, genuit anno U. C. DCCXC. Ab illo occisa anno U. C. DCCCXII, indigna quidem, sed 'merita, persolvit supplicia. Tacit. Annal. 11, 54. Iv, 53. v, 75. xii, 74. xiv, 8. Sueton. in Caio VII. Dio LX. pag. 686.

In nummis, Agrippina. Agrippina Avgvsta.

CNEIUS DOMITIUS AHENOBARBUS, Antoniae majoris et Lucii Domitii filius. maritus Agrippinae. De hoc homine detestabili dictum est supra num. 34.

94. PASSIENUS CRISPUS, orator, bis consul, primo Domitiae, deinde Agrippinae maritus. Scitum ejus dictum percrebuit. Caio Caesare, Caligula, neque meliorem unquam servum, neque deteriorem dominum fuisse. In omnibus rebus, ac maxime in distinguendis et curandis vitiis subtilissimus, saepe dicebat adulationi nos opponere, non claudere ostium. Plin. XVI, 44. Sect. 91. Tacit. Annal. vi, 20. Senee. Quaest. natural. IV. Praef.

CLAUDIUS IMPERATOR, tertius Agrippinae Maritus. De hoc socordi Principe dicetur infra num. 100.

95. DRUSILLA, Germanici et Agrippinae filia, nata anno U. C. DCCLXX. Primum Lucio Cassio Longino consulari nupta anno U. C. DCCLXXXVI, deinde M. Lepido. Mortuam anno U. C. Decxer Caius Caligula frater et adulter in dearum numerum retulit,

et Panthean appellavit: Senatoremque Livium Geminium, qui, se eam in coelum ascendentem vidisse, juraverat, decies sestertio, Gallicae monetae libris 194,531. muneravit. Tacit. Annal. vi, 15. Sueton. in Caio VII et XXIV. Dio LIX. pag. 648 et 657.

In nummis, DRVSILLA APOYCIMA CEBACтH. id est, Drusilla Augusta.

96. LUCIUS CASSIUS LONGINUS, Drusillae maritus anno U. C. DCCLXXVI, consulatum gessit anno U. C. DCCLXXXIII, et Drusum Caesarem, Drusillae fratrem, accusavit. Sueton. in Caio. XXIV. Tacit. Annal. vi, 15. Dio LVII. pag. 623.

MARCUS AEMILIUS LEPIDUS, Lucii Aemilii et Juliae filius, Drusillae maritus. De hoc ambitioso ac scelerato juvene dictum est supra n. 54.

97. JULIA, Suetonio LIVILLA, Germanici et Agrippinae filia, nata anno U. C. DCCLXXI. ob libidines a Caio in insulas Pontias relegata anno U. C. DCCXCII. Illam postea odio, invidia, crimine incerto, nec ulla defensione data, primo in exsilium egit, deinde occidit Messalina anno U. C. DCCXCVI. Tacit. Annal. 11, 54. Sueton. in Caio VII et XXIV. in Claud. XXIX. Dio LIX. pag. 657. LX. pag. 670 et 677.

In nummis, IVLIA.

98. QUINCTILIUS VARUS, Claudiae Pulchrae, quae erat Agrippinae sobrina, filius, Juliae maritus. Illum anno U. C. DCCLXXX. corripuere delatores Domi

tius Afer et Dolabella. Senec. 1. Controvers. 3. Taeit. Annal. IV, 52 et 66.

99. MARCUS VINICIUS, Juliam uxorem anno U. C. DCCLXXXVI. Bis consul, veneno Messalinae interemptus est anno U. C. DCCXCIX. Vinicio compendiariam et elegantissimam Historiam, sed adulatoriis Tiberii ac Sejani laudibus falsam ac putidam dicavit Velleius Paterculus. Tacit. Annal. vi, 15. Dio LX. pag. 683.

LIVIA, dicta quoque LIVILLA, Neronis Claudii Drusi et Antoniae minoris filia, uxor Caii et Drusi Caesarum. De hac ambitiosa femina dictum est supra num. 71.

CAIUS CAESAR, Agrippae et Juliae filius, maritus Liviae. Supra num. 48.

DRUSUS CAESAR, Tiberii Imperatoris et Agrippinae filius, Liviae maritus. De hoc infelici Caesare egimus supra num. 70.

[ocr errors]

100. TIBERIUS CLAUDIUS DRUSUS GERMANICUS IMPERATOR V, Neronis Claudii Drusi et Antoniae minoris filius, Germanici frater, Lugduni natus Kalendis Augusti, anno U. C. DCCXLIV. Puer animo et corpore hebetato. Princeps anno U. C. DCCXCIV, imperiis conjugum et libertorum patuit obnoxius. Veneno Agrippinae occubuit inglorius tertium ante idus Octobris anno U. C. DCCCVII. Post mortem relatus est inter Divos, et a Seneca acrius, quam

Philosophum deceret, irrisus. In hac sua socordia, literarum et artium cultor, plurima latine et Graecę haud ineleganter scripsit, varia opera publica magnifice perfecit. Sueton. in Claud. II. X. XLI et XLII. Tacit. Annal. XII, 69. Senec. in Apocolocynt. Plin. XXXVI, 15. Sect. 24. num. 10 et 11.

In nummis TI. CLAVD. CAES. AVG. GERM. IMP. Cos. P. M. TR. P. CENSOR. Id est Tiberius Claudius Caesar Augustus Germanicus, Imperator, consul, pontifex maximus, tribunicia potestate, censor.

Post mortem DIVVS CLAVDIVS AVGVSTVS.

101. PLAUTIA URGULANILLA, Auli Plautii triumphalis viri filia, Claudii Imperatoris uxor. Ob libidinum probra et homicidii suspicionem repudiata. Sueton. in Claud. xxvI. Dio LX. pag. 685.

102. DRUSUS, Claudii Imperatoris et Plautiae Urgulanillae filius, cui socer destinatus fuit Sejanus anno U. C. DCCLXXIII. At impubes Pompeiis obiit, pyro per lusum in sublime jacto, et hiatu oris excepto strangulatus. Suet. in Claud. xxvII. Tacit. Annal. III, 29.

103. CLAUDIA, Plautiae Urgulanillae filia. Illam, ut liberto suo Botere conceptam, quamvis ante quintum mensem divortii natam, et ali coeptam, exponi tamen ad matris januam, et nudam abjici, Claudius jussit. Sueton. in Claud. xxvII.

104. AELIA PETINA, Q. Aelii Tuberonis, anno U. C. DCCXLIII Consulis, filia, Claudii Imperatoris uxor,

« IndietroContinua »